top

   
Beleg gesucht für: institutum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
idque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret. suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Caes.Gall.6,11,4Diese Einrichtung ist alt und soll die Hilflosigkeit des gemeinen Mannes gegen die Gewalt der Mächtigeren verhindern, da kein Häuptlinge seine Schutzbefohlenen unterdrücken und beeinträchtigen lässt, wenn er nicht durch ein entgegengesetztes Verhalten alles Ansehen unter den Seinigen verscherzen will.
2013.11.18 Mortiferos turbidines saevire
Mortiferi turbines uragani his temporibus fremunt per medium Occidentem Unitarum Civitatum (Illinois, Indiana, Kentucky), Procellae celeritate ad 111 chm/h prorumpentes arbores deiciunt, autocineta pervertunt, tecta eripiunt. Quattuor homines minimum occisi sunt, plus centum vulnerati, plurimi in parietibus domorum inclusi. Venti Mensis Novembri ibidem procellosi quidem et turbinei esse solent, sed raro tantae violentiae
Aeroplanum diruptum esse
Aeroplanum epibaticum Russicae aerolineae Tatarstan die Dominico vesperi Moscovia veniens et, dum pluit, ad aeroportum Kazan descendens vehementer solo afflictum et diruptum est. Quadraginta quattuor epibatae et sex aeronautici calamitati superstites non sunt, Ut causa calamitatis investigaretur, officialiter collegium virorum aeriae navigationis peritorum institutum est. Neque humanus neque technicus defectus excluditur.
2013.12.02 Cioviae protestationes auctas continuari
Die Dominico ad quingenta milia civium demonstrationibus, quamvis vetitis, intererant. Reclamantes postulabant, ut foedus associationis cum Unione Europaea iceretur, ut regimen ab administratione rei publicae abiret. Ducenti agitatores municipialem aulam occupaverunt. Multa milia in Platea Independentiae tentoriis positis noctem agebant. Cum missilia ignifera mitterentur, custodes publici intercedentes demonstratores removerunt. Una caterva automatarium chamulcum sibi comparaverat, ut acolythi publicorum saeptiones perfringentes praetorio praesidentis appropinquarent. Vlodymyr Rybak, orator parlamentariae causae iam hodie, Lunae die, mensam rotundam institutum iri dixit: unicuique parti occasionem datum iri docendi, quid quaeque sentiat, promisit: Praesidentem Ianucovyts stare a populo, sed moderatorum sententia fieri non posse, ut Ucraina Unioni Europaeae necessarias oeconomicas cum Russia relationes cedat.
2014.03.12 Parlamentum Crimense suffragiis longe plurimis libertatem Crimaeae revocavit. Quare legaliter fieri posse dicitur, ut plebiscito die Dominico habito Crimaea Russicae foederationi adiungatur. Regimen Cioviae institutum et civitates societatis G7 haec utraque non licere per leges pro certo affirmant. lc20140312Das Parlament der Krim hat mit sehr hoher Stimmenmehrheit die Unabhängigkeit der Krim erklärt. So könne angeblich der Anschluss an die russische Föderation am Sonntag gesetzeskonform durch Volksentscheid vollzogen werden. Die Regierung von Kiew und die G7-Staaten versichern, dass dies beides illegitim sei.
2014.05.23 In Thailandia post crisin rei publicae per menses suspensam exercitus die Martis (20.05.2014) leges bellicas ratas esse iusserat neque tamen, quoad militares ipsi dicebant, rem publicam funditus everterat. Quod politicis inimicitias inter se gerentibus colloquiis habitis res convenire non poterant, Iovis die (22.05.2014) conversio a Prayuth Chan-ocha, duce exercitus summo, perfecta est. Niwatthamrong, altera vix demum septimana regimini praefectus, tempore aufugerat. Dux rebellium oppositorum in vincula est datus. Consilium ad pacem ordinemque servandum institutum est. Per totam terram viae civibus per noctes praeclusae sunt. Instituta et leges maximam partem valere desierunt. Emissiones radiophonicae et televisoriae censentur. Ab exteris rerum progressus diiudicatur et sanctiones cogitantur. 2014.05.23Nach der monatelangen Staats krise hat in Thailand das Militär am Dienstag (20.05.2014) das Kriegsrecht in Kraft gesetzt, aber nach eigener Aussage nicht gegen den Staat geputscht. Weil sich die zerstrittenen Politikern in Gesprächen nicht einigen konnten, hat Armeechef Prayuth Chan-ocha am Donnerstag (22.05.2014) den Putsch vollzogen. Niwatthamrong, der erst seit zwei Wochen Regierungschef war, hatte sich rechtzeitig abgesetzt. Der Führer der aufständischen Opposition wurde verhaftet. Ein Rat zur Sicherung des Friedens und der Ordnung wurde etabliert. Im ganzen Land wurde für die Bürger eine nächtliche Ausgangssperre verhängt. Die Verfassung wurde weitgehend außer Kraft gesetzt. Rundfunk und Fernsehen werden zensiert. Im Ausland übt man Kritik an der Entwicklung und denkt an Sanktionen.
2014.06.30 Interpres rebellium organizationis ISIS in areola interretiali fritinniente imperium chaliphae nitens in severarum islamicarum legum auctoritate in eis Syriae Iraquiaeque regionibus, quae eorum essent dicionis, institutum esse in medium protulit. Ducem organizationis, Abu Bakr al-Baghdadi, primum esse chalipham et principem omnium ubicumque terrarum Muslimorum. Ut exemplum auctoritatis darent, in Syria prope Alepum octo homines publice interfecerunt et cruci affixerunt. 2014.06.30Der Sprecher der ISIS-Rebellen hat bei Twitter verlauten lassen, dass in den Gebieten Syriens und des Irak, die sie kontrollierten, ein Kalifat auf der Grundlage strengen islamischen Rechts gegründet worden sei, Der Führer der Organisation, Abu Bakr al-Baghdadi, sei der erste Kalif und das Oberhaupt aller Muslime überall in der Welt. Als Kostprobe ihrer Machtbefugnis töteten und kreuzigten sie in Syrien in der Nähe von Aleppo öffentlich acht Menschen.
2014.07.16 Quinque civitates liminares, quae sub nomine BRICS comprehenduntur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Australis) sextum summi gradus conventum Fortalezae in Brasilia habuerunt. Ut magis de suo vesperi viverent, institutum monetarium instituerunt er argentariam progressionem foventem, quae pauperibus terris in viis et pontibus aedificandis obsecundaret. Quibus duobus institutis cum Argentaria Mundana et cum Aerario Monetario Internationali (IWF) aemulandum est. 2014.07.16Die fünf Schwellenländer, die unter dem Namen BRICS zusammengefasst werden (Brasilein, Russland, Indien, China, Südafrika) hielten ihr sechstes Gipfeltreffen in Fortaleza in Brasilien. Um unabhängiger zu werden, gründeten sie eine Währungsbank und eine Entwicklungsbank, die arme Länder beim Bau von Straßen und Brücken unterstützen soll. Diese beiden Einrichtungen stehen im Wettbewerb mit der Weltbank und dem Internationalen Währungsfond (IWF).
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
08.08.2015  Europa aut Europae nationes celebritati profugorum ex Africa et Asia, sed etiam e Balcania affluentium moderari non iam possunt. In Graeciam mense Iulio circiter quinquaginta milia pervenerunt: tot igitur uno mense, quot toto priore anno, pleriqe e Syria et Afghania. Europa Graecis se supra vires intendentibus auxilium promisit; promisit, sed nondum praestitit. Non desierunt difficultates et angustiae Calesinae, ubi magna turba profugorum cottidie per eurocuniculum in Britanniam venire temptat. Unitarum nationum institutum exulibus subsidiarium (UNHCR) eos Gallicos et Britannicos magistratus destringit, qui necessitudinem altioribus saeptis expediri posse credant. Berolini, in regione Moabit, magistratibus non contingit, ut advenis, inter quos liberis et gravidis feminibus, loca ad dormiendum attribuant. Qua re hi ante diribitorium sub divo membra in chartis densatis strati pernoctare debent, incenati, nisi quid a privatis praebetur. Dresdae quoque, ubi mille profugi in contuberniis vitam inopem sustentant, capacitates urbis exhaustae sunt. Hamburgi militia foederalis tabernacula ponit. Quid de Hispania, quid de Italia? lc201508Europa oder vielmehr die europäischen Staaten bekommen den Zustrom von Flüchtlingen aus Afrika und Asien, aber auch aus den Balkanländern nicht mehr in den Griff. Nach Griechenland gelangten im Juli ungefährt 50'000 : so viele in einem Monat, wie im ganzen letzten Jahr, in der Hauptsache aus Syrien und Afghanistan. Europa hat dem überforderten Griechenland Hilfe versprochen; versprochen aber noch nicht geleistet. Die schlimmen Zustände in Calais bestehen weiter. Dort versucht täglich eine Masse Flüchtlinge durch den Eurotunnel nach Britannien zu gelangen. Das Flüchtlingshilfswerk der Vereinten Nationen (UNHCR) tadelt bitter die französischen und britischen Beamten, die glauben, dass man die Notlage mit höheren Zäunen bewältigen könne. In Berlin-Moabit gelingt es den Behörden nicht, den Ankömmlingen, unter ihnen Kinder und schwangere Frauen Schlafplätze anzuweisen. Diese müssen daher unter freiem Himmel auf Pappkartons nächtigen, ohne etwas gegessen zu haben, wenn sie nichts von Privatleuten bekommen. Auch in Dresden, wo tausend Flüchtlinge in Zelten ihr Leben fristen, sind die Kapazitäten der Stadt erschöpft. In Hamburg schlägt die Bundeswehr Zelte auf. Was geschieht in Spanien? Was in Italien?
10.11.2015  Collegium exploratorium ab antistupefactiva Agentura mundana, quae WADA nominatur, institutum postulat, ut quinque athletae et quinque exercitatores Russorum in perpetuum a certaminibus submoveantur et tota Russica consociatio levis athleticae (ARAF) ex consocietate mundana (IAAF) excludatur, nisi abusui illicitarum drogarum in Russia usitato finem constituerit. Russica consociatio athletis systematice medicinas adhibuisse atque id corruptione dissimulavisse arguitur. Etiam Russica secretarum rerum administratio (FSB) his adulterationibus affinis fuisse dicitur. Numquam adhuc tota alicuius civitatis consocietas his de causis a certaminibus vel ludis Olympiis exclusa est. Quae fiat Russis, qui tot nomismata vincere consueverint, tragoedia et Sebastianus Coe, qui consocietati mundanae (IAAF) praesidet, se relatione exploratorum exterritum esse dixit. lc201511Eine Ermittlungskommission, die von der Welt-Anti-Doping-Agentur Wada eingesetzt wurde, fordert, dass fünf Athleten und fünf Trainer der Russen für immer von Wettkämpfen ferngehalten werden und der gesamte russische Leichtathletikverband (ARAF) aus dem Weltverband (IAAF) ausgeschlossen wird, wenn er nicht dem in Russland verbreiteten Missbrauch von Doping ein Ende setzt. Der russische Verband wird beschuldigt, die Athleten systematisch gedopt und dies durch Korruption vertuscht zu haben. Sogar der russische Geheimdienst (FSB) soll in diese Manipulationen verwickelt gewesen sein. Noch nie wurde bisher der gesamte Verband eines Staates von Wettkämpfen, bzw. den Olympischen Spielen ausgeschlossen. Dies dürfte für Russland, das gewohnt ist, so viele Medaillen zu gewinne, ein Trauerspiel werden, und auch Sebastian Coe, der den Weltverband (IAAF) leitet, sagte, er sei über den Bericht der Ermittler entsetzt.
05.12.2015  Die Iovis proxime praeterito in California in urbe San Bernardino, quae circiter centum chiliometra ab Angelopoli abest, duo impetitores, maritus uxorque, intra tempus meridianum vestibus militaribus induti graviterque armati, dum dies festus agitur, in institutum sociale, quod hominibus debilitatis consulit, penetrantes XIV homines interfecerant, XX vulneraverant. Insididiatores, quos biocolytae quattuor horis post transfixerant, erant Americanus civis duodetriginta annorum nomine Syed Farook, eiusque uxor viginti septem annorum nomine Tashfeen Malik. Suum infantem, sex menses natum, apud aviam reliquerant. Causae, quibus adducti facinus commiserunt diu caecae et ambiguae erant. Heri eos cum tromocratis Islamisticis consensisse et Tashfeen Malik Abu Omar al-Bagdadi, qui se ipse califam Islamici Status renuntiaverat, fidem adiurasse innotuit. Tamen biocolytae insidiatores sua sponte neque extrinsecus adductos egisse coniectant. lc201512Am letzten Donnerstag waren in Kalifornien in der Stadt San Bernardino, die ungefähr 100 km von Los Angeles entfernt ist, zwei Angreifer, Mann und Frau, noch in der Mittagszeit in militärischer Kleidung und schwer bewaffnet, während ein Fest gefeiert wurde, in eine soziale Einrichtung, die sich um behinderte Menschen kümmert, eingedrungen und hatten 14 Menschen getötet und 20 verwundet. Die Attentäter, die die Polizeit vier Stunden später erschossen hatte, waren ein amerikanischer Bürger von 28 Jahren namens Syed Farook, und seine 27-jährige Frau namens Tashfeen Malik. Ihr sechs Monate altes Baby hatten sie bei seiner Großmutter zurückgelassen. Die Motive, aus denen sie die Tat begingen, waren lange rätselhaft. Gestern wurde bekannt, dass sie mit islamistischen Terroristen sympathisierten und Tashfeen dem selbsternannten Kalifen des Islamischen Staates, Malik Abu Omar al-Bagdadi die Treue geschworen habe. Dennoch geht die Polizei davon aus, dass die Attentäter aus eigenem Antrieb und nicht von außen gelenkt gehandelt haben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
SUFFRAGIUM POPULI IN IRLANDIA Septimana vergente in Irlandia suffragium populi institutum est ad cognoscendum, quid de tractatu Nicensi Unionis Europaeae fieri placeret. Ad quaestionem, utrum illud pactum approbaretur, necne, suffragatorum maior pars ’ita’ respondit. Quae cum ita sint, nihil iam impedire videtur, quin fines Unionis Europaeae ad orientem versus propagentur. Bertie Ahern, primus minister Irlandiae, postquam de plebiscito certior factus est, magna sollicitudine levatus: "Populus Irlandensis", inquit, "officium suum in Unione Europaea praestitit." (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden