20.11.2015 Cognitor Francogallicus Belgicum Islamistam Abdelhamid Abaaoud, qui occultus machinator insidiarum Parisiacarum et quattuor aliarum fuisse putatur, cum biocolytae Dionysiopoli domicilium conspirativum intrantes aggrederentur, interfectum esse heri confirmavit. Alius autem periculosus insidiator, Salah Abdeslam, cuius frater Brahim Abdeslam Lutetiae impetitor suicidalis interfuerat, etiamnum in fuga est. Parlamentum Francogallicum, ut condiciones extraordinariae tribus mensibus prolongarentur, heri constituit. Etiam Bruxellis interea novem suspecti, ut quaestionarentur, comprehensi sunt. In aliis Europae terris alii suspecti comprehensi sunt. Quod Germaniam attinet, causae, ex quibus pediludium die Martis praeterito Hannoverae abrenuntiatum sit, ab Generali Ephemeride Hannoverana aliquantum planiores redduntur: Quinque insidiatores, cuius princeps syngraphum Germanicum habere diceretur, ut quinque globos igneos dirumperent, animis intendisse. Consilium fuisse, ut tres globi displosivi vehiculo sanitario furtim in stadium ipsum importarentur, duo extra stadium, alter in statione ferriviaria, alter in statione laophorii, deponerentur. Pediludium una semihora postquam iste nuntius advenisset, abrenuntiatum esse. Omnes hac sptimana vergente certamina ligae foederalis suspensi respectant. lc201511 | Der französische Staatsanwalt hat gestern bestätigt, dass der belgische Islamist Abdelhamid Abaaoud, der als Drahtzieher der Attentate von Paris und von vier anderen gilt, beim Zugriff der Polizei auf die konspirative Wohnung in St. Denis getötet wurde. Aber Salah Abdeslam, ein anderer gefährlicher Attentäter, dessen Bruder Brahim Abdeslamals Selbstmordattentäter in Paris dabei war, ist immer noch auf der Flucht. Das französische Parlament hat gestern beschlossen, den Ausnahmezustand um drei Monate zu verlängern. Auch in Brüssel sind inzwischen neun Verdächtige, um verhört zu werden, festgenommen worden. Was Deutschland betrifft, macht die Allgemeine Hannoveraner Zeitung die Gründe, weswegen das Fußballspiel am Dienstag abgesagt wurde, einiges klarer: Fünf Attentäter, deren Anführer einen deutschen Pass haben soll, hätten die Absicht verfolgt, fünf Sprengsätze detonieren zu lassen. Der Plan sei gewesen, drei Sprengsätze in einem Sanitätsfahrzeug in das Stadion selbst zu bringen, zwei außerhalb, einen am Bahnhof, den anderen an einer Bushaltestelle zu deponieren. Eine halbe Stunde nachdem diese Nachricht eingetroffen war, sei das Fußballspiel abgesagt worden. Alle sehen an diesem Wochenende den Spielen der Bundesliga gespannt entgegen. |
22.11.2015 Postquam indicia quaedam suspicionem excitaverunt, ne Bruxellis similes insidiae fieri possent atque Lutetiae, Belgica administratio extremum tromocratiae periculum proclamavit. Carolus Michel, Belgicus administer princeps: "Periculum est", inquit, "ne complures insidiatores armis et materia displosiva eodem tempore diversis locis aggrediantur." Qua re celebritas urbis quasi contunditur: tramen subterraneum suo munere non fungitur, contra atque laophoria publica et ferrivia transviaria. Atomium, monumentum expositionis mundanae MCMLVIII, clausum; supermercaturae nisi clausae manent, ad breve tempus aperiuntur. Ubique viarum milites, etiam vehicula cataphracta. Omnia pediludia circum Bruxellas in posterum differuntur. Ad stationes ferriviarias vectatores diligentius extentantur. Locutor officialis: "Nemo debet domi manere, omnibus autem advigilandum est et multitudines confertae sunt vitandae." Quibus praecautionibus etiam biocolytae, quibus alibi opus sit, in medium poni dicuntur. Necessitas ad incertum tempus proclamata est; quando ad finem ventura sit, nondum notum. lc201511 | Nachdem gewisse Hinweise den Verdacht geweckt hatten, dass in Brüssel ähnliche Attentate verübt werden könnten wie in Paris, ließ die belgische Regierung die höchste Terrorwarnstufe ausrufen. Der belgische Ministerpräsident Charles Michel: "Es besteht die Gefahr, dass mehrere Attentäter mit Waffen und Explosivstoffen zur gleichen Zeit an verschiedenen Orten angreifen." Dadurch wird die Öffentlichkeit der Stadt gleichsam lahmgelegt: Der Betrieb der U-Bahn wird im Gegensatz zum öffentlichen Bus- und Straßenbahnverkehr eingestellt. Das Atomium, das Denkmal der Weltausstellung 1958, ist geschlossen. Die Supermärkte öffnen, wenn überhaupt, nur für kurze Zeit. Überall auf den Straßen Soldaten, auch gepanzerte Fahrzeuge. Alle Fußballspiele in der Umgebung von Brüssel werden auf später verschoben. An den Bahnhöfen werden die Fahrgäste genauer kontrolliert. Ein offizieler Sprecher: "Keiner muss zu Hause bleiben, aber alle müssen wachsam sein und Menschenansammlungen meiden." Durch diese Vorsichtsmaßnahmen werden angeblich auch Polizisten, die anderswo benörigt werden, freigestellt. Der Notstand wurde auf unbestimmte Zeit ausgerufen. Wann er beendet wird, ist noch nicht bekannt. |
05.12.2015 Die Iovis proxime praeterito in California in urbe San Bernardino, quae circiter centum chiliometra ab Angelopoli abest, duo impetitores, maritus uxorque, intra tempus meridianum vestibus militaribus induti graviterque armati, dum dies festus agitur, in institutum sociale, quod hominibus debilitatis consulit, penetrantes XIV homines interfecerant, XX vulneraverant. Insididiatores, quos biocolytae quattuor horis post transfixerant, erant Americanus civis duodetriginta annorum nomine Syed Farook, eiusque uxor viginti septem annorum nomine Tashfeen Malik. Suum infantem, sex menses natum, apud aviam reliquerant. Causae, quibus adducti facinus commiserunt diu caecae et ambiguae erant. Heri eos cum tromocratis Islamisticis consensisse et Tashfeen Malik Abu Omar al-Bagdadi, qui se ipse califam Islamici Status renuntiaverat, fidem adiurasse innotuit. Tamen biocolytae insidiatores sua sponte neque extrinsecus adductos egisse coniectant. lc201512 | Am letzten Donnerstag waren in Kalifornien in der Stadt San Bernardino, die ungefähr 100 km von Los Angeles entfernt ist, zwei Angreifer, Mann und Frau, noch in der Mittagszeit in militärischer Kleidung und schwer bewaffnet, während ein Fest gefeiert wurde, in eine soziale Einrichtung, die sich um behinderte Menschen kümmert, eingedrungen und hatten 14 Menschen getötet und 20 verwundet. Die Attentäter, die die Polizeit vier Stunden später erschossen hatte, waren ein amerikanischer Bürger von 28 Jahren namens Syed Farook, und seine 27-jährige Frau namens Tashfeen Malik. Ihr sechs Monate altes Baby hatten sie bei seiner Großmutter zurückgelassen. Die Motive, aus denen sie die Tat begingen, waren lange rätselhaft. Gestern wurde bekannt, dass sie mit islamistischen Terroristen sympathisierten und Tashfeen dem selbsternannten Kalifen des Islamischen Staates, Malik Abu Omar al-Bagdadi die Treue geschworen habe. Dennoch geht die Polizei davon aus, dass die Attentäter aus eigenem Antrieb und nicht von außen gelenkt gehandelt haben. |
30.VI.2016 Postquam tres insidiatores suicidales die Martis vesperi in aeriportum Constantinopolitanum invaserunt atque, prius quam ipsi interfecti sunt, XLIV homines manuballistis straverunt et CCXXXIX vulneraverunt, Turcia hunc diem Iovis in luctus composuit. lc201606 |
08.VII.2016 Dallasii, in civitate Texia, manuballistarii clandestini quidem, sed artificiosi, pompa reclamatoria utentes tela in undecim custodes publicos conicientes quinque exballistaverunt. Motus eorum adhuc ignoti. Interea omnes insidiatores mortui esse videntur. Astynomi conventum diurnariis edocendis in nona hora proposuerunt. lc201607 |
23.VII.2016 Biocolytae die Veneris sub noctem Monaci, in capite Bavariae, quotcumque insidiatores tromocraticos persectabantur, qui hora sexta postmeridiana prope superemporium, cui nomen "Olympia" est, novem homines interficientes fugam capessiverant. Testes oculati se duos vel tres armatos vidisse dicebant. Incolae, ne domos relinquerent neve aperta ac propatula loca adirent, admonebantur. Commeatus publicus suspensus est. Praecipua statio ferriviaria vacuefacta est. Qui domuitione prohibiti erant, a familiis in loco habitantibus recipiebantur. Die Saturni mane res iam clarior erat: Perpetrator, qui solus egerat, iuvenis erat duodeviginti annorum, qui et Iranica et Germanica civitate fruebatur. Interea mortem voluntariam sibi consciverat. Eius corpus ab uno fere chiliometro inventum est. Qui motus eum in facinus instigaverit, adhuc non liquet. lc201607 |
27.VII.2016 27.07.2016 In Francia septentrionali duo impetitores Islamistici in ecclesiam catholicam in suburbio quodam Rotomagi urbis (Rouen) sitam invadentes iugulum Fratris Jacobi Hamel, longaevi sacerdotis (LXXXIV annorum), quem honoris causa nomino, dum sacra matutina procurat, resolverunt et quattuor alios, qui sacris aderant, obsides ceperunt. Biocolytae arcessiti a monacha quadam, quae fuga se subtraxerat, ecclesiam cinxerunt atque insidiatores transfixerunt. Interea islamistica cuiuscumque modi congregatio, quae "civitatem" se nominare audet, de isto facinore gloriata est. Procul dubio Gallicus sacerdos in caelum receptus, uterque perpetrator in gehennam deiectus est. lc201607 |
12.11.2016 Impetu suicidali, quem Talibani die Iovis vesperi in domum ac sedem procuratoris Germanici in Septentrionali Afgania, in urbe Mazar-e-Sharif sitam fecerunt, sex homines Afganicae nationalitatis vitam amiserunt, ad centum viginti vulnerati sunt. Autocarrum materia displosiva sub carbones abdita onustum magna celeritate in circummurale invectum aditum diruptione effregit, per quem alii insidiatores armati, quorum certus numerus non constat, in aulam et in domum ipsam penetraverunt. Ibi a custodibus, qui et aderant et aliunde succurrebant, diutina telorum commutatione aegre deiecti sunt. Ex Germanicis functionariis, qui receptaculis interioribus noctem vallaverant, nullus damnificatus est. Aedificium nunc ruinosum iacet, comitatus in loca tuta translatus est. lc201611 | Durch den Selbstmordanschlag, den die Taliban am Donnerstag Abend auf den Amtssitz des deutschen Botschafters in Masar-i-Scharif in Nordafghanistan verübt haben, sind sechs Menschen afghanischer Nationalität zu Tode gekommen, bis zu 120 wurden verwundet. Ein mit unter Kohlen verstecktem Sprengstoff beladener LKW fuhr mit hoher Geschwindigkeit in die Ummauerung und brach durch die Explosion den Zugang auf, durch den andere bewaffnete Attentäter in den Hof und sogar das Gebäude eindrangen. Dort wurden sie von Sicherheitskräften, die anwesend waren und anderswoher zu Hilfe eilten in einem lange dauernden Schusswecksel mühsam niedergestreckt. Von den deutschen Mitarbeitern, die sich die Nacht über in inneren Schutzräumen verbarrikadiert hatten,
kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht. |
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden