top

   
Beleg gesucht für: insidiator
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.30 Michael Schumacher, septies campio mundanus in formulae primae certaminibus autoraedariis calamitate nartatoria in vitae discrimine versatur. Medici in Gratianopolitano nosocomio magna publica celebritate eum soporatum servare nituntur.
Postquam heri insidiator quidam suicidalis in centrali ferriviaria statione urbis Volgogradi bomba displosa septendecim homines capitum perdidit pluresque vulneribus affecit, hodie in eadem urbe iterum insidiae in laophorium ebibaticum paratae sunt, quibus quattuordecim vectores vitam amiserunt. Tales ictus terroristici ludis Olympicis Sotzii habitis praecedentes annuntiati erant.
2014.11.01 Sa.d. Mercurii die, a.d. IV. Kal. Nov. , Jehuda Glick, dextrorsus vergens magister Iudaicus, qui, ut etiam Iudaeis in Templi Monte precari liceret, postulaverat, a quodam Palaestinensi insidiatore triginta duos annos nato quattuor glandibus ictus gravia vulnera acceperat. Idem rabbinus iam antea saepe atque iterum, ut ibi tertium templum reaedificaretur, efflagitaverat, quod fieri non poterat, nisi Cupola Saxi et meschita al-Aqsa, quae ambae maxime islamitis sacrosanctae sunt, rescinderentur. Insidiator ipse, Moataz Hejazi nomine, qui antehac gregis tromocratici, Gihad nomine, fuerat, se comprehensioni subtracturus a custodibus publicis interfectus erat. Postridie eius diei primum ex quattuordecim annis Mons Templi, ne orthodoxi Iudaei, ut ibi adorarent, Montem et meschitam invaderent, ab Israelitis praeclusus est. Qua re Mahmud Abbas, Palaestinensium praeses, Palaestinensi populo bellum indictum esse dixit. Ut ista praeclusio mane Veneris die plus milibus custodibus monti circumdatis ad precationes Veneris die faciendas partim dissoluta est, ita res suspensa atque in ancipiti manet. 2014.11.01Am Mittwoch, den 29.Okt., war Jehuda Glick, ein rechtsgerichteter jüdischer Rabbiner, der gefordert hatte, dass es auch den Juden erlaubt sein solle, auf dem Tempelberg zu beten, von einem 32-jährigen palästinensichen Attentäter von vier Kugeln getroffen und schwer verwundet worden. Der Rabbiner hatte schon früher mehrfach verlangt, dass dort ein dritter Tempel neu errichtet würde, was unmöglich gewesen wäre, ohne den Felsendom und die Al-Aqsa-Moschee, die beide für Muslime höchst heilig sind, abzureißen. Der Attentäter selbst namens Moataz Hejazi, der vorher der Terrorgruppe Dschihad angehört hatte, war von Sicherheitskräften getötet worden. Am folgenden Tag wurde zum ersten Mal seit 14 Jahren der Tempelberg von den Israelis geschlossen, damit keine othodoxen Juden auf den Berg und in die Moschee eindrängen, um dort zu beten. Dadurch sei, so sagte Mahmud Abbas, der Präsident der Palistinenser, dem palästinensichen Volk der Krieg erklärt worden. Diese Sperrung wurde zwar am Freitag Morgen, nachdem man mehr als tausend Sicherheitskräfte um den Berg postiert hatte, für das Freitagsgebet teilweise zurückgenommen, aber die Lage bleibt gespannt und unsicher.
2014.12.16 Ma.d. Insidiator quidam Iranicus, Haron Monis nomine, qui in Australia asylo fruitur, Sidneiae sclopeto armatus tabernam cafeteriam in frequentata et centrali platea sitam occupavit et maiorem eorum numerum, qui aderant, obsides cepit. Se asseclam islamici Status (IS) praebuit, neque tamen una cum aliis gessit. Post sedecim horas custodes publici die Martis mane invadentes captivos liberaverunt. Perpetrator ipse duoque alii, moderator cafei et causidica quaedam Sidneiensis, perierunt, alii vulnerati sunt. Haron Monis iam antea extremus islamista et violator iuris conspectus erat. Australia periclitatur, quod internationali coalitioni interest, quae islamistas Syriacos ictibus aeriis debilitat. 2014.12.16Ein Iranischer Attentäter namens Haron Monis, der in Australien Asyl genießt, hat in Sydney mit einem Gewehr bewaffnet ein Cafe, das an einem belebten zentralen Platz liegt, in seine Gewalt gebracht und eine größere Zahl der Anwesenden als Geisel genommen. Er gab sich als Anhänger des Islamischen Staates (IS) zu erkennen, handelte aber allein. Nach 16 Stunden drangen Polizisten am Dienstag morgen ein und befreiten die Gefangenen. Der Täter selbst und zwei andere, der Manager des Cafes und eine Anwältin aus Sydney, kamen ums Leben, andere wurden verwundet. Haron Monis war schon vorher als extremer Islamist und als Gesetzesbrecher aufgefallen. Australien ist bedroht, weil es an der internationalen Koalition teilnimmt, die die Syrischen Islamisten durch Luftschläge schwächt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
16.02.2015 Insidiator Hafniensis a biocolytis exballistatus erat iuvenis XXII annorum, in Dania natus, sed Arabico nomine inditus, qui quindecim diebus ante e vinculis dimissus erat. Interim duo sceleris fautores, qui ei suffugium praebuissent, comprehensi sunt. lc201502
17.02.2015 Insidiator Hafniensis, Danicus natione, genere Palaestinensis, cui nomen erat Omar El-Hussein, iuvenis XXII annorum, iniussu aliorum sua sponte insidias perpetrasse videtur, quibus duo homines occisi, quinque vulnerati sunt, ipse a biocolytis exballistatus. lc201502
19.04.2015 In urbe Jalalabad, quae in Afghania orientali non longe a finibus Pacistanicis sita est, insidiator quidam suicidalis pyrobolum ante mensam argentariam, ubi multi homines in loco constiterant, displosit. Non minus triginta tres homines occisi sunt, centum vulnerati. Confessor quidam se ictum terroristicum iussu Islamici Status (IS) perpetrasse affirmat. Praeses Ashraf Ghani ignavum et atrox facinus locutus est. lc201504
27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt. lc201506Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt.
19.07.2015  In celebri foro Chan Bani Saad, quod in provincia Diyala triginta chiliometra a Bagdato ad septentriones situm est, insidiator quidam suicidalis se ipsum dirumpens non minus quam CXV homines, qui ibi exitum mensis Ramadan celebrare volebant, secum morti demisit et CLXX vulneravit. Islamicus Status istas tromocraticas insidias, quae proprie ad Siitas spectavit et Siitas verberavit, in se recepit. Sunnitici tromocratae se Siitas ultos esse dixerunt, qui una cum copiis Iraquiensibus pugnantes se ex Diyala reprimere conati essent. In Arabia Saudiana autem Islamicus Status repulsam accepisse videtur. Nam magistratus securitati publicae providentes se retiaculum tromocraticum retexisse pronuntiaverunt, quod commercium cum Islamico Statu habens seditiosae omnium rerum perturbationi et confusioni studuisset. Quod retiaculum ex multis et parvis cellis constitisse. CDXXXI homines, qui participes fuisse suspicerentur, interea prehensos esse. Quorum plerosque esse Saudianos. lc201507Auf dem belebten Markt Chan Bani Saad, der in der Provinz Diyala, dreißg Kilometer nördlich von Bagdad liegt, hat ein Selbstmordattentäter sich selbst in die Luft gesprengt und mindestens 115 Personen, die das Ende des Ramadan feiern wollten, mit sich in den Tod gerissen. Und 170 verwundet. Der IS hat diesen Terroranschlag, der speziell den Schiiten galt und auch Schiiten traf, auf seine Kappe genommen. Die sunnitischen Terroristen gaben an, sie hätten die Schiiten dafür bestraft, dass sie im Kampf an der Seite der Irakischen Truppen versucht hätten, sie aus der Provinz Diyala zurückzudrängen. Aber in Saudiarabien musste der IS offenbar einen Rückschlag einstecken. Denn die Sicherheitsbehörden gaben bekannt, sie hätten ein Terrornetzwerk aufgedeckt, das Beziehungen zum IS unterhielt und Aufruhr und Chaos zum Ziel hatte. Dieses Netzwerk habe aus vielen kleinen Zellen bestanden. 432 der Mitgliedschaft verdächtige Personen seien festgenommen worden. Die meisten von ihnen seien Saudis.
21.07.2015  Denuo insidiator suicidalis, cuius identitas adhuc ignota est, qui autem Islamici Status fuisse suspicitur, triginta uni hominibus necem machinatus est, plus quam centum vulnerati sunt. Insidiae factae sunt in Turcia australi prope finem Syriacum ad urbem Suruç, quo aliquot homines se congregaverant, plerique iuvenes Turcae Curdis cupientes, ut eis in urbe Kobane reaedificanda auxiliarentur. Quae insidiae primae fuissent, quas Islamicus Status in Turcia molitus esset. Vesperi aliquot mille reclamatores Constantinopolim convenerunt, qui praesidi Tayyip Erdogan, quod cum Islamico Statu collaboravisset, exprobrarent. Quam demonstrationem custodes publici gaso lacrimogeno utentes dissolverunt. lc201507Erneut hat ein Selbstmordattentäter, dessen Identität noch nicht bekannt ist, von dem man aber vermutet, dass er dem IS zugehört, 31 Menschen ums Leben gebracht und mindestens hundert verletzt. Der Anschlag geschah im Süden der Türkei nahe der syrischen Grenze bei der Stadt Suruç, wo sich etliche Menschen versammelt hatten, die meisten junge Türken, die den Kurden zugetan sind, um diesen beim Wiederaufbau von Kobane zu helfen. Dieses Attentat wäre das erste gewesen, das der IS in der Türkei verübt hätte. Am Abend versammelten sich einige tausend Demonstranten in Istanbul, die Präsident Tayyip Erdogan vorwarfen, dass er mit der IS kollaboriert habe. Die Polizei löste diese Demonstration mit Tränengas auf.
11.08.2015  Constantinopoli complures insidiae acciderunt. Primum insidiator quidam suicidalis in orientali regione urbis (Sultanbeyli) ante custodiae publicae sedem se suumque autocinetum disiectavit. Diruptione incendium ortum est et pars aedificii corruit. Custodes, cum locum insidiarum recognoscebant, glandibus ignitis coniciecti tela reiciebant. Plerique asseclas vetitarum partium Curdicorum operatorum (PKK) machinatores occultos fuisse suspicantur. Deinde duae mulieres in Europaea parte urbis sedem procuratoris Americani sub ictum dederunt, fugiebant autem, cum ipsae peterentur: una necata, altera graviter violata est. Harum insidiarum responsibilitatem communistica et occulta organizatio DHKP-C in se recepit. Non satis: Etiam in provincia Sirnak, quae cum Syria atque Iraquia collimitatur, pyrobolus diruptus est, quo nonnulli homines occisi sunt. lc201508In Istanbul gab es mehrere Anschläge. Zunächst hat ein Selbstmordattentäter in einer im Osten der Stadt liegenden Gegend (Sultanbeyli) vor einer Polizeiwache sich und sein Auto in die Luft gesprengt. Durch die Explosion brach Feuer aus und stürzte ein Teil des Gebäudes ein. Als Polizisten den Tatort untersuchten, wurden sie beschossen und erwiderten des Feuer. Die meisten glauben, dass Anhänger der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK) die Drahtzieher waren. Dann beschossen zwei Frauen im europäischen Teil der Stadt die amerikanische Botschaft, flohen aber, als sie selbst angegriffen wurden: eine kam um, die andere wurde schwer verletzt. Die Verantwortung für diesen Anschlag übernahm die kommunistische Untergrundorganisation DHKP-C. Nicht genug: Auch in der Provinz Sirnak, die an Syrien und den Irak angrenzt, explodierte eine Bombe, die einige Todesopfer forderte.
22.08.2015  Vir quidam Marocanus XXVI annorum sclopeto automatico (Kalshnikov nomine), cultro, pistolio automatico armatus in Francogallia septentrionali prope urbem Nemetacum (Arras) in tramine magnae rapiditatatis (TGV), quod Thalys nominatur, itinerantes aggressus tres homines graviter vulneravit, antequam a duobus Americanis epibatis oppressus est. In statione Nemetaci insidiator, qui muneribus intellegentiae notus fuisse dicitur, a biocolytis prehensus adhuc recusavit, ne cum magistratibus colloqueretur. Et Belgicus administer primarius Carolus Michel et Francogalllicus administer a rebus internis Bernhardus Cazeneuve facinus tromocraticum iudicaverunt. Uterque audaciam duorum Americanorum collaudavit, qui extrema prohibuissent. Media illos Americanos classiarios fuisse referunt, qui perpetratorem sua arma in cloaca parantem audientes suspicari coepissent. lc201508Ein 26-jähriger Marokkaner griff mit einem automatischen Gewehr (einer Kalaschnikow), einem Messer und einer automatischen Pistole bewaffnet in Nordfrankreich nahe Arras in dem Hochgeschwindigkeitszug (TGV) Thalys Fahrgäste an und verwundete drei Personen schwer, bevor er von zwei amerikanischen Passagieren überwältigt wurde. Im Bahnhof von Arras wurde der Attentäter, der dem Geheimdienst bekannt gewesen sein soll, von der Polizei festgenommen. Bislang hat er sich geweigert, mit den Beamten zu sprechen. Sowohl der belgische Ministerpräsident Charles Michel als auch der französische Innenminister Bernard Cazeneuve stuften die Tat als terroristisch ein. Beide lobten den Mut der zwei Amerikaner, die das Schlimmste verhindert hätten. Die Medien berichten, jene Amerikaner seien Marinesoldaten gewesen, die, als sie hörten, wie der Täter auf der Toilette seine Waffen bereit machte, Verdacht geschöpft hätten.
13.11.2015  In meridionali suburbio Beryti, ubi maximam partem Shiitae mansitant et organizatio Hezbollah multum valet, duo insidiatores suicidales duos globos displosivos quinque minutis interiectis diruperunt. Tertius insidiator suum pyrobolum non displodens aufugisse, quartus interfectus esse dicitur, antequam dirumpere potuit. Quibus duplicibus insidiis non modo multa aedificia afflicta, sed etiam non minus quam XLIII homines lacerati et ad CCXL vulnerati sunt. Custodes publici et medici obvii valetudinarii ab accolis, ut auxiliaribus viam vacuarent et sanguinem largirentur, petiverunt. Cum Hezbollah-militantes cum Bashar al-Assad consociati sint et una cum eius copiis pugnent, mirum est Libanenses tam diu adhuc fragili quiete fructos esse. Tromocratica militia Islamici Status responsibilitatem in se recepit. lc201511In einer südlichen Vorstadt von Beirut, wo hauptsächlich Schiiten wohnen und die Hisbollah viel Einfluss hat, haben zwei Selbstmordattentäter im Abstand von fünf Minuten zwei Sprengsätze zur Explosion gebracht. Ein dritter Attentäter ist angeblich, ohne seine Bombe zu zünden, geflohen, ein vierter wurde, bevor er ihn zünden konnte, erschossen. Durch diesen Doppelanschlag wurden nicht nur viele Gebäude beschädigt, sondern mindestens 43 Leute zerfetzt und ungefähr 240 verletzt. Die Polizei und die Ärzte eines nahe gelegenen Krankenhauses forderten die Anwohner auf, für die Helfer die Straße freizuhalten und Blut zu spenden. Weil die Kämpfer der Hisbollah mit Baschar al-Assad verbündet sind und an der Seite seiner Truppen kämpfen, ist es verwunderlich, dass die Libanesen bis jetzt so lange ihre brüchige Ruhe hatten. Die Terrormiliz des IS hat die Verantwortung übernommen.
20.11.2015  Cognitor Francogallicus Belgicum Islamistam Abdelhamid Abaaoud, qui occultus machinator insidiarum Parisiacarum et quattuor aliarum fuisse putatur, cum biocolytae Dionysiopoli domicilium conspirativum intrantes aggrederentur, interfectum esse heri confirmavit. Alius autem periculosus insidiator, Salah Abdeslam, cuius frater Brahim Abdeslam Lutetiae impetitor suicidalis interfuerat, etiamnum in fuga est. Parlamentum Francogallicum, ut condiciones extraordinariae tribus mensibus prolongarentur, heri constituit. Etiam Bruxellis interea novem suspecti, ut quaestionarentur, comprehensi sunt. In aliis Europae terris alii suspecti comprehensi sunt. Quod Germaniam attinet, causae, ex quibus pediludium die Martis praeterito Hannoverae abrenuntiatum sit, ab Generali Ephemeride Hannoverana aliquantum planiores redduntur: Quinque insidiatores, cuius princeps syngraphum Germanicum habere diceretur, ut quinque globos igneos dirumperent, animis intendisse. Consilium fuisse, ut tres globi displosivi vehiculo sanitario furtim in stadium ipsum importarentur, duo extra stadium, alter in statione ferriviaria, alter in statione laophorii, deponerentur. Pediludium una semihora postquam iste nuntius advenisset, abrenuntiatum esse. Omnes hac sptimana vergente certamina ligae foederalis suspensi respectant. lc201511Der französische Staatsanwalt hat gestern bestätigt, dass der belgische Islamist Abdelhamid Abaaoud, der als Drahtzieher der Attentate von Paris und von vier anderen gilt, beim Zugriff der Polizei auf die konspirative Wohnung in St. Denis getötet wurde. Aber Salah Abdeslam, ein anderer gefährlicher Attentäter, dessen Bruder Brahim Abdeslamals Selbstmordattentäter in Paris dabei war, ist immer noch auf der Flucht. Das französische Parlament hat gestern beschlossen, den Ausnahmezustand um drei Monate zu verlängern. Auch in Brüssel sind inzwischen neun Verdächtige, um verhört zu werden, festgenommen worden. Was Deutschland betrifft, macht die Allgemeine Hannoveraner Zeitung die Gründe, weswegen das Fußballspiel am Dienstag abgesagt wurde, einiges klarer: Fünf Attentäter, deren Anführer einen deutschen Pass haben soll, hätten die Absicht verfolgt, fünf Sprengsätze detonieren zu lassen. Der Plan sei gewesen, drei Sprengsätze in einem Sanitätsfahrzeug in das Stadion selbst zu bringen, zwei außerhalb, einen am Bahnhof, den anderen an einer Bushaltestelle zu deponieren. Eine halbe Stunde nachdem diese Nachricht eingetroffen war, sei das Fußballspiel abgesagt worden. Alle sehen an diesem Wochenende den Spielen der Bundesliga gespannt entgegen.
07.08.2016  Caroloregii, in Belgica urbe, (Charleroi) vir quidam stationem custodiae publicae intrare conabatur. Cum prohiberetur, Arabice "Allahu Akbar" clamitans et machaeram silvaticam destringens duas officiarias petivit et vulneravit, unam levius, alteram gravius. Insidiator a tertio quodam custode glande deiectus paulo post in valetudinario animam efflavit. lc201608
22.08.2016  Gaziantep (breviter Antep) est urbs, quae in australi-orientali Turcia prope Syriacos fines sita colluvioni multarum gentium domicilium praebet. Insidiator suicidalis, qui in hac urbe die Saturni pervesperi nuptias novorum Curdicorum maritorum funestavit, LI homines necavit, LXIX partim graviter vulneravit, puer fuisse dicitur non maior natus quam quattuordecim annos. Praeses Erdogan non dubitat, quin ista caedes Islamico, qui dicitur, Statui praestanda sit. Inhabitantes autem in praesidem irascuntur, qui Curdos quidem militariter oppugnet Islamistis autem indulgeat atque in eorum flagitiis coniveat. lc201608Gaziantep (kurz Antep) ist eine Stadt im Südosten der Türkei nahe an der Grenze zu Syrien, in der viele verschiedene Volksgruppen beheimatet sind. Der Selbstmordattentäter, der am späten Samstag Abend die Hochzeit eines kurdischen Brautpaares in ein Blutbad verwandelte, 51 Menschen tötete und 69 teils schwer verletzte, soll ein Kind von höchstens 14 Jahren gewesen sein. Präsident Erdogan ist sich sicher, dass der so genannte Islamische Staat diese Mordtat zu verantworten hat, die Einwohner zürnen aber ihrem Präsidenten, weil er die Kurden zwar militärisch bekämpfe, die Islamisten aber gewähren lasse und für ihr schändliches Treiben auf einem Auge blind sei.
08.04.2017  Holmiae, in capite Sueciae, heri tertia postmeridiana hora ictus autoraedarius commissus est, quem, quod notum specimen exsequebatur, quamvis nemo adhuc responsibilitatem in se receperit, tromocraticum et islamisticum fuisse vix quisquam non pro certo habet. Dum plaustrarius quidam suum vehiculum exonerat, insidiator in aediculam gubernatoriam eius plaustri subsiliens provectus est. Tum plaustellum primum in concursum hominum direxit, deinde in amplam tabernam. Quattuor homines occidebantur, quindecim vulnerabantur, reliqui, quam celerrime potuerunt, aufugiebant. Cinematomachina custodiaria virum depinxit, qui perpetrator esse possit, sed nihil certi tunc in expedito habebatur. Prima nocte (hora 8:25) vir quidam suspectus comprehensus esse nuntiatur, quem se perpetratorem confessum esse Suecicum diarium "Aftonbladet" nomine affirmat. Magistratus praesidium Suecicorum finium exteriorum melius firmari et omnes exituros recognosci iubent. Secunda hora antemeridiana hodierni diei Sabbati (hora 2:00) suspectus alter comprehensus est. lc201704In der schwedischen Hauptstadt Stockholm wurde gestern um 15 Uhr ein Autoanschlag verübt, von dem fast jeder, weil er dem bekannten Muster folgte, sicher ist, dass er, obwohl noch keiner die Verantwortung übernommen hat, ein islamistischer Terrorakt war. Während ein Fahrer sein Auto entlud, sprang der Attentäter in das Führerhaus seines Kleinlasters und fuhr davon. Dann lenkte er den LKW zuerst in eine Menschenansammlung, dann in eine Kaufhalle. Vier Menschen wurden getötet, fünfzehn verletzt, die übrigen liefen, so schnell sie konnten, davon. Eine Überwachungskamera hielt einen Mann fest, der der Täter sein könnte, aber Gewissheit gab es zu dem Zeitpunkt noch nicht. Nach Einbruch der Nacht (8:25 Uhr) heißt es, ein Mann sei verhaftet worden, von dem die schwedische Zeitung "Aftonbladet" behauptet, er habe zugegeben, der Täter zu sein. Die Behörden ordnen an, dass der Schutz die schwedischen Außengrenzen verstärkt und alle Ausreisenden überprüft werden. Am Morgen des heutigen Samstags (2:00 Uhr) wurde ein weiterer Verdächtiger verhaftet.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden