top

   
Beleg gesucht für: inditum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
22.04.2015 Saudiani post unum mensem, quo in Iemenia ictus aerios in stationes Huithorum rebellium facesserunt, se, quod militariter voluissent, consecutos actiones pyrobolicas, quas adhuc peregissent, missuros esse televisifice annuntiaverunt. Novae operationi, quae tromocratiam supprimere pergens ad Iemeniam restituendam intenderet, nomen "Spes Restitutoria" inditum esse. lc201504
10.07.2015  Repraesentantes civitatum, quae vulgo BRICS appellantur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Meridiana), Ufam, in illam industrialem metropolin Russicam, convenientes, solidam societatem inter se constituerunt, cui nomen "Strategia 2020" inditum est. Cuius cooperationis intentio est incrementum oeconomicum et facultatem aemulandi accendere. In declaratione finali legitur neoliberalem globalisationem, quae locos operandi et systemata oecologica evertat, nova et multiglobali mundi descriptione exsolvendam esse. Dictatis civitatum occidentium sanctionibusque detrectantibus resistendum esse. Propria argentaria, quae progressionem provehens contra Aerarium Monetarium Internationale niteretur, instituta est. Simultas et aemulatio cum formatione civitatum nomine G7, ante oculos est. lc201507Die Repräsentanten der sogenannten BRICS-Staaten (Brasilien, Russland, Indien, China, Südafrika) haben sich in der bekannten russischen Industrimetropole Ufa getroffen und eine enge Gemeinschaft mit dem Namen "Strategie 2020" vereinbart. Ziel dieser Kooperation ist es, Wirtschaftswachstum und Konkurrenzfähigkeit in Gang zu bringen. In der Abschlusserklärung ist zu lesen, dass die neoliberale Globalisierung, die Arbeitsplätze und Ökosysteme vernichte, durch eine neue, multiglobale Weltordnung abgelöst werden müsse. Dem Diktat der westlichen Staaten und diskriminierenden Sanktionen müsse man entgegenwirken. Eine eigene Entwicklungsbank wurde als Gegengewicht zum Internationalen Währungsfond (IWF) ins Leben gerufen. Die Rivalität mit dem Format der G7-Staaten ist offensichtlich.
26.08.2015  Id praescriptum Europaeae Unionis, cui nomen Eblanae (Dublini) inditum est, quod praescribit, ut rogatio asyli in ea civitate ferenda et iudicanda sit, in quam profugi rogantes primam immigraverint, a Germanicis magistratibus, quantum ad Syros bellum civile fugientes attineat, non iam observabitur. Quare Syris, qui in Germania asylum rogabunt, licebit manere, neque (quod iam hucusque rarissime fiebat) in civitatem immigrationis, remittentur. Commissio Europaea hanc exceptionem, qua Graecia atque Italia exonerentur, solidalem laudavit. lc201508Die deutschen Behörden werden die Dublin-Vorschrift der EU, die vorschreibt, dass Asylanträge in dem Land gestellt und entschieden werden, das Asylsuchende als erstes betreten, bei syrischen Bürgerkriegsflüchtlingen nicht mehr anwenden. Daher dürfen Syrer, die in Deutschland Asyl beantragen, bleiben und werden nicht (was bisher schon sehr selten vorkam) in ihr Einwanderungsland zurückgeschickt. Die Europäische Kommission hat diese Ausnahmeregelung, weil sie Griechenland und Italien entlastet, als solidarisch gelobt.
09.12.2015  Hispanica galeona, cui nomen Sancti Iosephi inditum erat, anno MDCCVIII naumachia cum classe Anglica facta ante Columbianam urbem portuensem Carthagenam erat submersa. In navis alveo lapides pretiosos, smaragdos, aureum, argentum, quorum pretium ad XVII miliarda dollarium taxatur, condita fuisse fama ferebat. Quae galeona, ut praeses Columbianus die Dominico renuntiavit, his diebus reperta est, sed investigatores apparatibus photographicis subaquaneis adhuc nihil nisi tormenta bellica et vasa ceramica invenerunt. Tamen et Columbiani et Hispani et navis fractae inventores eunt in litem, ad quem istae gazae pertineant. Desunt regulae iuris, secundum quas haec causa sine ambiguitate diiudicari possit. lc201512Eine spanische Galeone mit Namen San José war im Jahr 1708 nach einer Seeschlacht mit der englischen Flotte vor der kolumbianischen Hafenstadt Cartagena gesunken. In dem Schiffsrumpf, ging das Gerücht, seien Edelsteine, Smaragde, Gold und Silber gelagert gewesen, deren Wert auf bis zu 17 Milliarden Dollar geschätzt wird. Diese Galeone wurde, wie der kolumbianische Präsident am Sonntag öffentlich machte, dieser Tage gefunden, aber die Forscher haben mit einer Unterwasserkamera bisher nurKanonen und Keramikgefäße entdeckt. Trotzdem streiten sich schon die Kolumbianer, Spanier und Finder des Schiffwracks, wem die Schätze gehören. Es gibt keine rechtlichen Leitlinien, nach denen dieser Fall eindeutig entschieden werden könnte.
06.VII.2016  "Iuno, postquam quinque annos per oras caelestes volavit, nunc Iovi coit." Istius rei novae auctrix non est antiqua mythologia, sed organisatio NASA, quae anno 2011 specillum spatiale, cui nomen Iunonis inditum erat, ut aenigmata Iovis planetae expediret, in spatium expulerat. Quod instrumentum nunc tantopere ad destinatam metam appropiavit, ut, ne in planetam incideret, eius cursus difficili ratione in orbitam circa planetam dirigendus esset. Quod artificium ingenti omnium cooperariorum gaudio prosperrime successit. lc201607
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden