top

   
Beleg gesucht für: impedire
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Probata re atque omnibus iure iurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una a primo agmine iter impedire coepit. Caes.Gall.7,67,1Dies fand vollkommenen Beifall und jeder schwor. Den Tag darauf wurden alle Reiter in drei Abteilungen getrennt, wovon sich zwei dem Feind in die Flanken warfen, während die dritte als Vortrab den Marsch des Feindes beunruhigte.
Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire vult, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus. Cic.Lael.75.cUnd oft treten wichtige Fälle ein, wo man sich von Freunden trennen muss. Wer nur diese Fälle zu entfernen zu, weil seine Sehnsucht den Verlust nicht ertragen kann, der zeigt ein schwaches und weichliches Gemüt und eben deshalb zu wenig rechtlichen Sinn gegen seinen Freund.
2013.11.01 Hakimullah Mehsud, summus in Pacistania Corani discipulus (Talibanus), impetu aeroplani Americani automatici interfectus esse fertur. Eius ipsius condiscipuli id verum esse profitentur.
Israeliani copiis aeriis ictum contra missilia a Russis praebita et prope Lataciam instructa fecerunt. Isto ictu impedire conantur, ne arma tam periculosa in manus tromocratici ordinis Hezbollah incidant. Latacia prope litora sita est arx Alavitorum, cuius sectae est etiam Baschar al Assad. Quoniam Syriae praesidens se cuilibet impetui Israelianorum responsurum esse minitatus est, res sunt dubiae.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
22.09.2015  Benjaminus Netanjahu, Israelicus princeps administer, cum praefecto imperatorum praefectoque munerum intellegentiae Moscoviam profectus est, ut Russico praesidi Vladimiro Putin suos scrupulos denuniaret, qui ex amplificata militari praesentia Russorum in Syria nascerentur. Explanavit sibi certum deliberatumque esse, ne arma moderna Hisbollae in Libanum traderentur, impedire; nam exercitum Syriacum atque Iraniam id agere, ut in iugis Golan alteram aciem contra Israeliam instruerent. Putin Russiam modeste et cogitate acturam et pericula suarum actionum praestaturam esse respondit. Praeterea se scire Syriam, quae de sua integritate atque existentia timeret, ad alteram aciem instruendam non munitam esse. lc201509Der israelische Ministerpräsident Benjamin Netanjahu ist mit seinem Generalstabschef und dem Leiter seines Geheimdienstes nach Moskau gereist, um dem russischen Präsidenten Wladimir Putin seine Bedenken über diie erweiterte russische Militärpräsenz in Syrien vorzutragen. Er erklärte, er sei fest entschlossen zu verhindern, dass moderne Waffen zur Hisbollah in den Libanon gelangten; denn die syrische Armee und der Iran verfolgten das Ziel, auf den Golan-Höhen eine zweite Front gegen Israel zu errichten. Putin erwiderte, Russland werde zurückhaltend und bedachtsam agieren und verantwortlich handeln. Außerdem wisse er, dass Syrien, das um seinen staatlichen Bestand fürchten müsse, nicht in der Lage sei, eine zweite Front zu errichten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
SUFFRAGIUM POPULI IN IRLANDIA Septimana vergente in Irlandia suffragium populi institutum est ad cognoscendum, quid de tractatu Nicensi Unionis Europaeae fieri placeret. Ad quaestionem, utrum illud pactum approbaretur, necne, suffragatorum maior pars ’ita’ respondit. Quae cum ita sint, nihil iam impedire videtur, quin fines Unionis Europaeae ad orientem versus propagentur. Bertie Ahern, primus minister Irlandiae, postquam de plebiscito certior factus est, magna sollicitudine levatus: "Populus Irlandensis", inquit, "officium suum in Unione Europaea praestitit." (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
DE IRAQUIA SENTENTIA Die Veneris (8.11.) Consilium Securitatis Nationum Unitarum sententiam unanimiter probavit, qua praesidens Iraquiae Saddam Hussein ad arma exuenda cogeretur. Iraquiani intra septem dies condiciones datas plene accipere debent et deinde intra triginta dies omnia programmata chemica, biologica et nuclearia, quae habent, palam facere. Inspectoribus armorum permittendum est, ut in quemvis locum Iraquiae quovis tempore eant et cum quibusvis hominibus ibi colloquantur. Primam de observationibus suis relationem inspectores mense Martio exeunte Nationibus Unitis dabunt. At si Iraquia officium inspectorum aliquo modo impedire conabitur, de ea re sine mora referendum erit. Statim post sententiam a Consilio Securitatis probatam Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, Iraquianos hortatus est, ne propter securitatem civium ordinemque orbis terrarum occasionem arma interneciva delendi dimitterent. “Alioquin”, ait Annan, “Consilium Securitatis officium suum praestare debebit.” Quae verba ad bellum Iraquiae inferendum spectabant. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden