top

   
Beleg gesucht für: illustri
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
05.08.2016  Hodierno die Veneris (Non. Aug. MMXVI) sub vesperum (media nocte in nostris regionibus) XXXI Olympica certamina aestiva in urbe Fluminensi in illa illustri arena Maracana incipient atque a.d.XII. Kal. Sept. MMXVI excurrent. Quae paene inhabilis urbs paupertate, pollutionibus, corruptione, numero et genere scelerum graviter laborat atque insuper insidias tromocraticas cavere debet. Ludis intererunt XI milia athletarum et D milia spectatorum. Et athletas et spectatores LXXXV milia biocolytarum protegere conabuntur. Gregem Germanorum athletarum tenilusor mensalis Timo Boll vexillarius in stadium ductabit. lc201608
22.08.2016  Hac praeterita nocte XXXI Olympici ludi aestivi ("ludi admirabiles in admirabili urbe", sicut praeses Internationalis Olympici Consilii dixit) in illa illustri arena, quae Maracana nominatur, magno et variis coloribus destincto spectaculo excurrerunt. Vexillum Olympicum Iaponico capiti Tokio traditum est. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden