top

   
Beleg gesucht für: ictum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.01 Hakimullah Mehsud, summus in Pacistania Corani discipulus (Talibanus), impetu aeroplani Americani automatici interfectus esse fertur. Eius ipsius condiscipuli id verum esse profitentur.
Israeliani copiis aeriis ictum contra missilia a Russis praebita et prope Lataciam instructa fecerunt. Isto ictu impedire conantur, ne arma tam periculosa in manus tromocratici ordinis Hezbollah incidant. Latacia prope litora sita est arx Alavitorum, cuius sectae est etiam Baschar al Assad. Quoniam Syriae praesidens se cuilibet impetui Israelianorum responsurum esse minitatus est, res sunt dubiae.
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2013.11.24 Iraniam conventione obstrictam esse
Repraesentantes Iraniae et Civitatum Unitarum Genavae de nucleari programmate Iraniae agentes heri, die 23° mensis Nov. anno 2013°, convenerunt: Irania caritura est exaggeratione nucleari ad eum gradum, qui ad bombam nuclearem aedificandam necessarius est. Invicem consilium securitatis Nationum Unitarum sanctiones imprimis oeconomicas Iraniae impositas ad partem quandam laxabit. Pactum ad sex menses ictum est. Iranianus administer externus Zarif: "Hic", inquit, "dumtaxat primus passus est." Barack Obama securitatem in orbe esse auctam commentatus est. Benjamin Netanyahu iam antea compromissum esse malum et errorem historicum dixerat.
2014.06.17 Etiam Germanorum pedilusorum grex nationalis primum campionatus mundani ludum proficienter commisit: Devicerunt Lusitanos quattuor ictibus ad nullum. Tres metas Thomas Muller ad suum lucrum revocavit, qui iam quattuor annis ante in Africa Australi plerasque metas lucrificaverat. Secundum ictum Mats Hummel capite super defensorum capita in contignationem metalem impulit. Lusitano defensori Pepe propter intemperantiam charta rubra multato tricesimo septimo minuto campus relinquendus erat. Sucessus Germanis et lusoribus et fautoribus magnas spes excitat. 2014.06.17Auch die deutsche Fußballnationalmannschaft hat ihr erstes Weltmeisterschaftsspiel erfolgreich bestritten. Sie besiegten die Portugiesen mit vier zu null. Drei Goals konnte Thomas Müller sich gutschreiben, der schon vier Jahre zuvor in Südafrika die meisten Tore geschossen hatte. Das zweite Tor köpfte Mats Hummel über die Köpfe der Verteidiger hinweg ins Torgehäuse. Der portugiesische Verteidiger Pepe musste wegen einer Unbeherrschtheit in der 37. Minute nach einer Roten Karte vom Platz. Der Erfolg weckt bei den Deutschen, Spielern und Fans, große Hoffnung.
2014.07.29 Quarto anno, postquam Muammar al-Gaddafi summa potestate privatus in deserta humatus est, Libyae dimicatione potestatis heredum et successorum dissolutio imminet. Copiae iustae imbecilliores sunt, quam ut catervas imperium inter se aemulantes, sicut "Al-Saika" vel "Alas Misratae" vel "Scutum Libyae" vel "Centrum Operationum Revolutionarum in Libyae" aliasve coercere valerent. Nunc ad aeroportum Tripolitanum receptaculum liquoris propulsorii plenum sub ictum datum incendio minime restinguendo flagrat. 2014.07.29Drei Jahre nachdem Muammar al-Gaddafi sein Macht verloren hat und in der Wüste begraben wurde, droht Libyen infolge des Machtkampfes seiner Erben und Nachfolger der Zerfall. Die regulären Truppen sind zu schwach, als dass sie die miteinander um die Herrschaft rivalisierenden Gruppen, wie "Al-Saika" oder die "Misrata Brigaden" oder "Libyens Schutzschild" oder das "Operationszentrum der Revolutionäre in Libyen" oder andere in den Griff bekommen könnten. Jetzt steht beim Flughafen von Tripolis ein Depot mit Treibstoff, das beschossen wurde, in Flammen, die sich so gut wie nicht löschen lassen.
2014.08.01 Israeliani, quod scholam Gazeticam ab Unitis Nationibus institutam, quo multi Palaestinenses in tutum, quod credebatur, se receperant, sub ictum dederant, ab Unitis Nationibus atque Unitis Civitatibus Americae tantopere vituperabantur, ut essent, qui Israeliam pugnam victuram sed bellum perdituram esse dicerent. Ab hodierna hora octava antemeridiana ignistitium septuaginta duarum horarum ratum fore ab utraque parte declarabatur. Israeliani autem ius cuniculorum delendorum excipiunt, per quos Palaestinenses incursiones tromocraticas faciunt. 2014.08.01Weil Israel eine Schule in Gaza unter Beschuss genommen hatte, die von den Vereinten Nationen eingerichtet war und in die sich viele Palästinenser vermeintlich in Sicherheit gebracht hatten, wurde es von den Vereinten Nationen und den Vereinigten Staaten von Amerika so heftig kritisiert, dass einige sagten, Israel werde eine Schlacht gewinnen aber den Krieg verlieren. Dass ab heute früh 8 Uhr eine zweiundsiebzigstündige Feuerpause in Kraft sei, wurde von beiden Seiten erklärt. Die Israelis behalten sich allerdings das Recht vor, weiterhin die Tunnels zu zerstören, durch die die Palästinenser terroristische Überfälle machen.
2014.08.09 Post primum ictum aerium die Veneris consummato Americani Sunniticis militantibus prope Carduchicam urbem Erbil insuper duos ictus dederunt. Americani conflictus militares non ante componi posse sibi persuaserunt, quam novum et actuosum regimen Bagdati formatum nomine cunctorum Iraquianorum res gerit. Et Carduchi milites et fugitivi Yazidi se Americana interventione levatos esse gratis animis confitentur. Unitae Nationes omnes participes, ut in Iraquia pro viribus auxiliarentur, hortatae erant. 2014.08.09Nach dem ersten, am Freitag ausgeführten Luftschlag haben die Amerikaner in der Nähe der kurdischen Stadt Erbil zwei weitere Schläge gegen die sunnitischen Kämpfer ausgeführt. Die Amerikaner sind überzeugt, dass sich der militärische Konflikt erst beilegen lässt, wenn in Bagdat eine neue, handlungsfähige Regierung gebildet wurde, die für alle Irakis handelt. Sowohl das kursische Militär als auch die Jasidischen Flüchtlinge geben dankbar die Erleichterung durch die amerikanische Intervention zu. Die UN hatten alle Mitglieder aufgefordert, im Irak nach Kräften zu helfen.
2014.08.19 In ordinem autoraedarum longarum, quibus homines fugitivi se in tutum recipere volebant, prope urbem Luhansk tormenta bellica et missilia coniecta sunt. Qua re multi homines partim vivi inusti vitam amiserunt. Copiae Ucrainicae prorussicos rebelles huius facinoris condemnant, quam criminationem illi accurate repellunt: se arma, ut talem ictum facerent, omnino non habere. 2014.08.19Ein Buskonvoi, mit dem sich Flüchtlinge in Sicherheit bringen wollten, geriet bei Luhans unter Mörser- und Raketenbeschuss.Dadurch kamen viele ums Leben, manche verbrannten bei lebendigen Leib. Die ukrainischen Truppen beschuldigen die prorussischen Rebellen dieses Übergriffs, ein Vorwurd, den jene strikt zurückweisen: sie hätten gar nicht die Waffen, um einen solchen Schlag auszuführen.
2014.09.01 Nato organizatio quinque mansuras stationes militares in Europa Orientali (i.e. singulatim in civitatibus Balticis [Estonia et Lettonia et Lithuania], in Polonia, in Romania), quibus Russi deterreantur, ne illas civitates infestent, collocare cogitat. Nonnullae Natonem participantium civitatum (Polonia, Balticae civitates, Canada), ut etiam foedus fundamentale inter Natonem et Russiam anno 1997 ictum, quo milites a Natone in pristina Unione Sovietica collocari vetitum est, renuntietur, Germania abnuente postulant. 2014.09.01Die Nato beabsichtigt fünf ständige Militärstützpunkte in Osteuropa (d.h. Im Einzelnen in den Baltischen Staaten [Estland, Lettland, Litauen], in Polen und Rumänien einzurichten, durch die Russland abgeschreckt werden soll, gegen diese Länder feindlich vorzugehen. Einige Mitgliedsländer der Nato (Polen, die Baltischen Staaten, Kanada) fordern sogar, das Grundlagenabkommen, das 1997 zwischen Russland und der Nato geschlosse wurde, in dem vereinabrt ist, keine Soldaten im früheren Ostblock zu stationieren, aufzukündigen. Deutschland ist dagegen.
2014.09.19 Francogallica aeroplana pugnatoria in Iraquia ad regiminis preces primum aerium ictum in conditorium quoddam Islamici Status dederunt. Alii ictus secuturi esse dicuntur. 2014.09.19Französische Kampfflugzeuge führten im Irak auf Bitten der Regierung einen ersten Luftschlag gegen ein Depot des Islamischen Staates aus.Andere Schläge sollen folgen.
2014.12.17 Me.d. Sex Islamistici Talibani in Pakistanica urbe Peshavar scholam aggredientes caedem fecerunt. Centum triginta duo discipuli minimum perierunt, plus quam ducenti quinquaginta homines vulnerati sunt. Qua aggressione se ultionem impugnationum exercitus Pacistanici in regiones suarum civitatum factarum, quibus adhuc mille ducenti militantes occisi essent, petivisse Muhammad Khurasani, Talibanorum locutor, dixit: suis hostibus eundem dolorem sentiendum fuisse, quo ipsi affecti essent. Milites Pacistanici ictum terroristicum post quinque horas finiverant. Inter quae etiam Talibanorum fautores istum impetum in pueros factum, qui cum religione Mahometanae dissentiret, reprehenderunt. 2014.12.17Sechs islamistischen Taliban haben in der pakistanischen Stadt Peschawar eine Schule überfallen und ein Blutbad angerichtet. Mindestens 132 Schüler kamen ums Leben, mehr als 250 wurden verwundet. Muhammad Khurasani, der Sprecher der Taliban, sagte, mit diesem Überfall habe man Rache üben wollen für die Angriffe des pakistanischen Heeres auf ihre Stammesgebiete, durch die schon 1200 Kämpfer gefallen seien: Ihre Feinde sollten denselben Schmerz fühelen, den man ihnen zugefügt habe. Pakistanische Soldaten hatten den Terroranschlag nach fünf Stunden beendet. Inzwischen haben sogar Anhänger der Taliban diesen Angriff auf Kinder als unislamisch getadelt.
"Tu quoque, Ulixes, quamquam graviter | Cernimus ictum, nimis paene animo es | Molli, qui consuetus in armis | Aevom agere..." Cic.Tusc.2,49,3"Wie schwer verwundet wir dich auch erblicken, | Doch ist, Odysseus, fast auch dir zu weich | Das Herz, da an ein Leben du in Waffen | Gewohnt bist."
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
10.03.2015 Panos Kammenos, Graecorum administer a defensione, qui dextropopulisticae partis est, minatur, si Europaei Graecis ictum dedissent, aliquot decem milia migrantium syngraphis instructos Berolinum missum iri. Quibus si quidam IS-militantes subessent, Europam sua ipsius opera in angustias adductum iri. lc201503
19.04.2015 In urbe Jalalabad, quae in Afghania orientali non longe a finibus Pacistanicis sita est, insidiator quidam suicidalis pyrobolum ante mensam argentariam, ubi multi homines in loco constiterant, displosit. Non minus triginta tres homines occisi sunt, centum vulnerati. Confessor quidam se ictum terroristicum iussu Islamici Status (IS) perpetrasse affirmat. Praeses Ashraf Ghani ignavum et atrox facinus locutus est. lc201504
15.06.2015 Regimen Libycum luscum terroristam Mokhtar Belmokhtar una cum aliquot commilitantibus ictu aerio ab Americanis Ajdabiyae, in urbe Libyae orientalis, confecto peremptum esse annuntiat. Pentagonum Americanum ictum per aeroplanum ab aeronauta gubernatum confectum neque tamen Belmokhtar peremptum esse confirmat. Mokhtar Belmokhtar, natione Algericus, qui ab initio primas in organizatione al-Quaeda in Maghrebia (AQIM) egerat, postea autem suam propriam organizationem al-Murabitun condiderat atque anno MMXIII in Algeria insidias calamitosas ergasterio cuidam gasali struxerat, iam saepe falso mortuus dictus erat. lc201506Die libysche Regierung meldet, der einäugige Terrorist Mokhtar Belmokhtar sei mit einigen Mitkämpfern durch einen amerikanischen Luftschlag in Ajdabiya, einer Stadt in Ostlibyen, ums Leben gekommen. Das Pentagon bestätigt, dass ein Luftschlag durch ein bemanntes Flugzeug ausgeführt wurde, nicht aber, dass Belmokhtar ums Leben gekommen ist. Mokhtar Belmokhtar, ein geborener Algerier, der ursprünglich in der al-Quaida im Maghreb (AQIM) eine führende Rolle gespielt, dann aber seine eigene Organisation al-Murabitun gegründet und 2013 in Algerien ein verheerendes Attentat auf ein Gaswerk durchgeführt hatte, war schon oft fälschlich totgesagt worden.
11.08.2015  Constantinopoli complures insidiae acciderunt. Primum insidiator quidam suicidalis in orientali regione urbis (Sultanbeyli) ante custodiae publicae sedem se suumque autocinetum disiectavit. Diruptione incendium ortum est et pars aedificii corruit. Custodes, cum locum insidiarum recognoscebant, glandibus ignitis coniciecti tela reiciebant. Plerique asseclas vetitarum partium Curdicorum operatorum (PKK) machinatores occultos fuisse suspicantur. Deinde duae mulieres in Europaea parte urbis sedem procuratoris Americani sub ictum dederunt, fugiebant autem, cum ipsae peterentur: una necata, altera graviter violata est. Harum insidiarum responsibilitatem communistica et occulta organizatio DHKP-C in se recepit. Non satis: Etiam in provincia Sirnak, quae cum Syria atque Iraquia collimitatur, pyrobolus diruptus est, quo nonnulli homines occisi sunt. lc201508In Istanbul gab es mehrere Anschläge. Zunächst hat ein Selbstmordattentäter in einer im Osten der Stadt liegenden Gegend (Sultanbeyli) vor einer Polizeiwache sich und sein Auto in die Luft gesprengt. Durch die Explosion brach Feuer aus und stürzte ein Teil des Gebäudes ein. Als Polizisten den Tatort untersuchten, wurden sie beschossen und erwiderten des Feuer. Die meisten glauben, dass Anhänger der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK) die Drahtzieher waren. Dann beschossen zwei Frauen im europäischen Teil der Stadt die amerikanische Botschaft, flohen aber, als sie selbst angegriffen wurden: eine kam um, die andere wurde schwer verletzt. Die Verantwortung für diesen Anschlag übernahm die kommunistische Untergrundorganisation DHKP-C. Nicht genug: Auch in der Provinz Sirnak, die an Syrien und den Irak angrenzt, explodierte eine Bombe, die einige Todesopfer forderte.
05.11.2016  Tres militares exercitatores Americanorum in Iordania, cum autocineto vehentes stationi copiarum aeriarum appropinquarent, sub ictum venerunt. Unus extemplo mortuus erat, alter et tertius in nosocomio obierunt. Americanis nondum constat, utrum casus ex fatali errore intervenerit an pyroballistarii consulte et insidiose egerint. Excubitores se glandes autocineto claustris appropinquanti iniecisse denuntiaverunt, cum signum sufflaminandi neglegeretur. lc201611Drei amerikanische Militärtrainer kamen in Jordanien, als sie sich im Auto einer Luftwaffenbasis näherten unter Beschuss. Einer war sofort tot, der zweite und dritte starben im Lazarett. Die Amerikaner sind sich noch nicht sicher, ob der Zwischenfall durch einen haarsträubenden Irrtum passierte oder ob die Schützen in hinterhältiger Absicht gehandelt haben. Die Wachposten erklärten, sie hätten auf das Auto geschossen, als es sich dem Eingang näherte, aber der Aufforderung zu stoppen nicht nachgekommen sei.
01.12.2016  Germanicae Foederali Disciplinae Tuendae Praefecturae (BfV) successit cuidam "talpae", quemadmodum dicitur, larvam de capite detrahere: Agitur de viro Germanico LI annorum, qui antea rem argentariam didicerat, hoc biennio ante ad religionem islamicam convertens omnes fefellit quique hoc anno ineunte functionarius summae rei publicae custodiae factus est. Ita, qui ovis esse videbatur, lupus est factus. Ei salafisticam scaenam explorare erat propositum, sed curiose etiam secreta interna collegit, quae sub falso nomine in interreti islamistis offerret, ut eos aut de biocolyticis agendi consiliis instrueret, aut ipse ictum terroristicum praepararet. Sua facinora interea magnam partem confessus est. Munus disciplinae tuendae et laudatur, quod animum proditoris interni denudaverit, et vituperatur, quod talem virum in suos ordines asciverit. lc201612Dem deutschen Bundesamt für Verfassungsschutz (BfV) ist es gelungen, einem sogenannten "Maulwurf" die Maske vom Gesicht zu ziehen: Es handelt sich um einen 51-jährigen Deutschen, der früher Bankkaufmann gelernt hatte, vor jetzt zwei Jahren unbemerkt zum Islam konvertierte und in diesem Frühjahr Mitarbeiter des Verfassungsschutzes wurde. So wurde der Bock zum Gärtner gemacht. Seine Aufgabe war es, die salafistische Szene auszuforschen, aber er sammelte fleißig auch interne Geheimnisse, um sie unter falschem Namen im Internet Islamisten anzubieten, um sie über polizeiliche Pläne zu informieren, oder sogar um selbst einen terroristischen Anschlag vorzubereiten. Seine Taten hat er inzwischen weitgehend gestanden. Das Amt für Verfassungsschutz wird sowohl gelobt, weil es den internen Verräter entlarvt hat, aber auch getadelt, weil es einen solchen Mann in seine Reihen aufgenommen hat.
13.03.2017  Die Sabbati in Septentrionali-Vestfalica urbe Assindia magnum et notum pantopolium nomine "Limbecker Platz", quod suspicio erat ab islamistis quibusdam insidias paratum iri, clausum manebat. Duo suspecti comprehensi atque interrogati sunt. Alter iam domum dimissus est, ex altero etiamnunc quaeritur. Custodes publici machinatorem consilii esse Germanicum Salafistam coniectant, qui id temporis in Syria versatur atque illinc, quos sibi coniunctos sciebat, ad ictum exsequendum illicere conabatur. Die Lunae fores pantopolii solito tempore rursus patefient. Diebus Sabbati et Domini etiam in Badensi-Virtembergensi urbe Offenburgo insidiarum comminatio magnam biocolyticam actionem initiavit, quae similiter cessit. lc201703Am Samstag blieb im nordrhein-westfälischen Essen das große und bekannte Einkaufszentrum "Limbecker Platz" geschlossen, weil der Verdacht bestand, dass von Islamisten ein Anschlag vorbereitet werde. Zwei Verdächtige wurden festgenommen und verhört. Der eine wurde schon nach Hause entlassen, der andere wird noch befragt. Die Polizei vermutet, der Drahtzieher sei ein deutscher Salafist, der sich zur Zeit in Syrien aufhält und von dort aus versucht hat, Leute, von denen er wusste, dass sie ihm zugetan sind, zur Durchführung des Anschlages zu verleiten. Am Montag wird das Kaufhaus zur üblichen Zeit wieder geöffnet werden. Am Samstag und Sonntag hatte auch im baden-württembergischen Offenburg eine Anschlagsdrohung einen Großeinsatz der Polizei ausgelöst, der ähnlich verlief.
24.03.2017  a) Postridie eius diei, quo Khalid Masood, cuius identitas heri detecta est, Londinii impetum terroristicum in ponte Vestmonasteriensi paravit, Antverpiae, in Belgio, Francogallus quidam ex Septentrionali Africa oriundus, qui nimia celeritate per frequentatam viam emptionalem autoraeda vehens pedites petere videbatur, a vigilibus specialibus sufflaminatus et retentus est. In autoraeda sclopetum et plures cultri et excipulum liquore ignoto repletum inveniebantur. Tamen eum terroristicum ictum perpetrare voluisse non certum est, nam cannabis quoque in vehiculo et in sanguine suspecti alcohol reperiebantur. b) Cioviae, in capite Ucrainae, pristinus Russicus parlamentarius Denisius Voronenkov, qui cum uxore et filiolo sub crimine fraudis Russiam reliquerat, in publico, cum ex deversorio excederet, manuballista occisus est. Eius protector ictus ignitos reiciens aggressorem interfecit. Nondum constat, num caedes de politicis causis commissa sit. Sed crimina iam invicem parantur. c) Toto orbe decem megalocomputatra inveniuntur, nullum autem in Europa. Itaque sex Europaeae Unionis civitates (Francia, Germania, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Hispania) ad sexagenaria natalicia foederum Romanorum celebranda talem effectuosam machinam communi pecuniae suppeditatione sibi comparare constituerunt. Num hac in re percelebrata Europa diversarum celeritatum in prospectu esse coepit? d) Quod adhuc mutatum est: "Obamacare" declarat pristinum praesidem saluti Americanorum voluisse consulere, "Trumpcare" significat saluti novi praesidis ab Americanis consulendum esse. lc201703a) Ein Tag, nachdem Khalid Masood, dessen Identität gestern aufgedeckt wurde, in London einen Terroranschlag auf der Westminsterbridge verübt hatte, wurde in Antwerpen, in Belgien, ein Franzose mit nordafrikanischer Abstammung, der mit weit überhöhter Geschwindigkeit mit dem Auto durch eine belebte Geschäftsstraße fuhr und es auf Fußgänger abgesehen zu haben schien, von Spezialkräften der Polizei gestoppt und festgehalten. Im Auto fand man ein Gewehr, mehrere Messer und einen Kanister mit unbekannter Flüssigkeit. Dennoch ist nicht sicher, dass er einen Terroranschlag ausführen wollte, denn im Fahrzeug fand man auch Cannabis und im Blut des Verdächtigen Alkohol. b) In der ukrainischen Hauptstadt Kiew wurde der frühere russische Parlamentarier Denis Woronenkow, der mit seiner Frau und seinem jungen Sohn unter Betrugsverdacht Russland verlassen hatte, als er sein Hotel verließ, auf offener Straße erschossn. Sein Bodygard erwiderte die Schüsse und tötete den Angreifer. Es steht noch nicht fest, ob es sich um einen politischen Mord handelt. Aber gegenseitige Vorwürfe werden schon erhoben. c) Auf dem gesamten Erdkreis finden sich zehn Supercomputer, keiner in Europa. Deshalb haben sechs Länder der EU (Frankreich, Deutschland, Italien, Luxemburg, Holland, Spanien) beschlossen, sich zur 60-Jahrfeier der römischen Verträge ein solch leisungsstarkes Gerät in gemeinsamer Finanzierung anzuschaffen. Ob sich darin das vielzitierte Europa der unterschiedlichen Geschwindigkeiten abzuzeichnen beginnt? d) Was sich bisher grändert hat: "Obamacare" besagt, dass sich der frühere Präsident um das Wohlergehen der Amerikaner sorgen wollte. "Trumpcare" bedeutet, dass sich die Amerikaner um das Wohlergehen des neuen Präsidenten sorgen müssen.
[163] Die Lunae, quinto die, postquam Russi Ucrainiam aggressi sunt, gubernatio Turcica, quae et Ucrainis et Russis favet, foedus Monasteriense anno MCMXXXVI ictum exsequens et Bosporum et Hellespontum navibus longis utriusque cavitatis interclusit. spr.01.03.22Am Montag, dem fünften Tag des russischen Angriffs auf die Ukraine, hat die türkische Regierung unter Berufung auf den 1936 geschlossenen Vertrag von Montreux sowohl den Bosporus als auch die Daranellen für Kriegsschiffe beider Staaten gesperrt. (01.03.22)
[169] Russi ad lucem hodierni noni diei, ex quo Ucraniam invaserunt, maximum Europae ergasterium nucleare prope maiorem urbem Zaporizhiam situm sub ictum dantes incenderunt, atque igne ab siphonaria custodia exstincto occupaverunt. Ergasterium incolume esse neque radioactivitas aucta esse dicitur. Russi Ucranicos devastatores moliminis incendiarii accusant. spr.03.03.22Die Russen haben am Morgen des neunten Tages ihres Einfalls in die Ukraine das größte AKW in Europa, das nahe der Großstadt Saporischschja steht, unter Beschuss genommen, in Brand gesetzt und, nachdem die Feuerwehr den Brand gelöscht hatte, besetzt. Das Werk soll unbeschadet und die radioaktive Strahlung nicht erhöht sein. Die Russen beschuldigen ukrainische Saboteure des Brandanschlags. (04.03.22)
[211] Prope Russicam urbem Belgorod, quae non longe a finibus Ucranicis abest, hesterno die Veneris (tricesimo septimo die Ucranici belli) depositorium petrolii ictu aerio incendefactum est. Russi Ucranos duobus helicopteris peralte volantibus depositorium aggressos esse accusant. Ucranicus autem administer a rebus externis eiusmodi ictum perfectum esse neque verificare neque falsificare vult. Dimitrius Pescov, Cremlini locutor, ne iste casus colloquia impediret, monuit. spr.02.04.22Nahe der russischen Stadt Belgorod, die nicht weit von der ukrainischen Grenze entfernt liegt, wurde am gestrigen Freitag, dem 37. Tag des Ukraine-Krieges, ein Erdöllager durch einen Luftschlag in Brand geschossen. Die Russen beschuldigen die Ukrainer, mit zwei sehr tief fliegenden Hubschraubern das Depot angegriffen zu haben. Der ukrainische Außenminister will weder bestätigen noch dementieren, dass ein solcher Angriff ausgeführt wurde. Der Kremlsprecher Dimitri Peskow warnte, dass dieser Vorfall die Verhandlungen beeinträchtigen könnte.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden