top

   
Beleg gesucht für: haudquaquam
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exequenda sunt; dein quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.  Sall.Cat.3,2Wird nun auch nicht gleicher Ruhm dem Darsteller wie dem Helden der Geschichte zuteil, so erachte ich es doch für äußerst gewagt, Geschichte zu schreiben; erstens, weil durch Worte ein vollkommen lebendig treues Bild von Taten zu geben ist, zweitens, weil die meisten von dem, was man als Vergehen tadelt, annehmen, es sei aus Böswilligkeit und Hass erwähnt, wenn man aber von großer Tugend und Ruhmestat edler Menschen berichtet, jeder nur das ohne weiteres hinnimmt, was er auch für sich selbst für leicht ausführbar hält, was aber darüber hinausgeht, für erdichtet und falsch erklärt. 
Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praetermittam, omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus, eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe alias et maxime censor saluti rei publicae fuit: atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt. Cic.de_orat.1,38.Ja, wenn ich mich auf Beispiele unserer und anderer Staaten berufen wollte, so könnte ich mehr Nachteile als Vorteile anführen, die dem Gemeinwesen durch die beredtesten Männer gebracht sind; doch um anderes zu übergehen, so waren, wie ich glaube, unter allen Rednern, die ich gehört habe, wenn ich euch beide, Crassus, ausnehme, die größten die beiden Sempronier, Tiberius und Gaius, deren Vater, ein verständiger und achtungswürdiger Mann, aber keineswegs beredt, die Wohlfahrt des Staates sowohl zu anderen Zeiten oft als ganz besonders während seiner Zensur förderte. Und dieser hat nicht durch eine sorgfältige Fülle der Rede, sondern durch einen Wink und ein Wort die Freigelassenen in die städtischen Zünfte versetzt. Hätte er dies nicht getan, so würden wir den Staat, den wir jetzt kaum noch behaupten können, schon längst gar nicht mehr haben. Aber seine beredten und mit allen Gaben der Natur und allen Hilfsmitteln der Gelehrsamkeit zum Reden ausgerüsteten Söhne haben, da sie doch den Staat durch die Klugheit ihres Vaters und durch die Waffen ihres Großvaters in der höchsten Blüte überkommen hatten, durch diese deine Lenkerin der Staaten, wie du die Beredsamkeit nennst, das Vermögen des Staates zerrüttet.
Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Cic.Lael.66.aDazu muss sich eine gewisse Freundlichkeit in der Unterhaltung und Anmut der Sitten gesellen, eine nicht unbedeutende Würze der Freundschaft.
2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.
Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.
Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit.
2014.03.04 Decem mensibus, antequam consociatio NATO copias suas ex Afgania reductura est, praesidens Hamid Karsai haud perplexe queritur de eius ratione militari. In percontatione cum Washington Post ephemeride exhibita: "Renuntiate", inquit, "populo Americano plurimam salutem gratumque meum animum, regimini autem Unitarum Americanarum Civitatum meam iracundiam, meam iracundiam extremam." In Afgania dixit bellum geri, quod alienis potissimum potestatibus usui esset. Afganos cecidisse in bello, quod haudquaquam Afganorum fuisset. lc20140304Zehn Monate bevor die Nato ihre Truppen aus Afghanistan abziehen will, klagt Präsident Hamid Karzai in einem Interview mit der Washington Post unverblümt über ihren Miltäreinsatz: "Überbringen Sie dem amerikanischen Volk meine besten Grüße und meine Dankbarkeit. Überbringen Sie der US-Regierung meine Wut, meine extreme Wut!" In Afghanistan, sagte er, werde ein Krieg geführt, der hauptsächlich fremden Mächte nütze. Afghanen seien in einem Krieg gefallen, der keineswegs ein Krieg der Afghanen gewesen sei.
2014.06.09 Americana Centralis Intellegentiae Agentura (CIA) primum accessum et ad librum frontosum (Facebook) et ad aream interretialem tinnientem (Twitter) aperuit. Agentura oratione sibi pari composuit: "Neque confirmare possumus neque negare hoc esse nostrum primum tinnitum." (Quae est responsio usitata, si agentura haudquaquam quicquam respondere velit.) Intra quinque primas horas agentura plus ducenta milia successorum aggregavit. 2014.06.09Der amerikanische CIA hat seinen ersten Account sowohl bei Facebook als auch bei Twitter geschaltet. Der Dienst postete in einer zu ihm passenden Sprache: “Wir können weder bestätigen noch dementieren, dass dies unser erster Tweet ist.” (Dies ist die Standardantwort wenn der Dienst überhaupt nichts antworten will.) Innerhalb der ersten fünf Stunden, konnte der Dienst mehr als 200’000 Follower gewinnen.
2014.10.08 Scriptor Segifredus Lenz duodenonaginta annos natus Martis die (7. Oct. 2014) Hamburgi in necessariorum coetu mortuus est. Lycii in Borussia Orientali d. 27. m. Mart. a. 1926 natus bellum secundum mundanum participavit atque a. 1945 a Britannis captus est. Bello confecto studia litterarum iniens mox voluntarius ephemeridi, quae "Mundus" nominatur, operam dedit. Toto orbe innotuit fabula novellistica, quam "Schola Theodisca" titulavit atque anno 1968 divulgavit. Nobilitata est inter multas alias etiam fabula "Museum Patrium" (1978) nominata, in qua fuga et expulsio proponuntur. Quod narratorium scriptorem annalium scriptorem interpretabatur, iniurias Germaniae nazisticae fabularum suarum thema fundamentale fuisse et reconciliationem cum Polonis et solidaritatem cum Israelia ei cordi fuisse haudquaquam mirandum est. Opera, quae viginti voluminibus collecta posteris relinquit, decem milia paginarum complent. 2014.10.08Der Autor Siegfrid Lenz ist im Alter von 88 Jahren am Dienstag (7. Okt. 2014) in Hamburg im Kreis seiner Angehörigen gestorben. Er war am 27. März 1926 in Lyck in Ostrpeußen geboren, nahm am Zweiten Weltkrieg teil und wurde von den Briten 1945 gefangen genommen. Nach Kriegsende nahm er ein Studium auf, stand aber bald als Voluntär in Diensten der Zeitung "Die Welt". Auf der ganzen Welt wurde er durch den Roman mit dem Titel "Deutschstunde" bekannt. Untre vielen anderen wurde auch der Roman "Heimatmuseum" berühmt, in dem Flucht und Vertreibung thematisiert werden. Weil er den Geschichtenerzähler als Chronisten versteht, ist es keineswegs verwunderlich, dass das Unrecht der Nazi-Deutschen sein Leitmotiv ist und ihm Aussöhnung mit Polen und Solidarität mit Israel am Herzen lag. Seine Werke, die er in 20 Bänden gesammelt der Nachwelt hinterlässt, füllen zehntausen Seiten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
10.08.2015  Tanaicopoli perpetratores ignoti quattuor vehicula loricata, quae ad observatores Ordinis de Securitate et Cooperatione Europaea (OSZE) pertinebant et in media urbe cum viginti aliis vehiculis in area stativa deversorii cuiusdam stabant, nocte concremaverunt. Regimen Cioviense prorussicos rebelles de facinore accusat, rebelles autem occultos Ucranicos disturbatores. Observatores auctoribus facinoris se perterreri in animis esse opinantur, se autem de recessu haudquaquam cogitare. lc201508In Donezk haben unbekannte Täter vier gepanzerte Fahrzeuge, die den Beobachtern der OSZE gehörten und mit zwanzig anderen Fahrzeugen in der Stadtmitte auf dem Parkplatz eines Hotels abgestellt waren, abgefackelt. Die Regierung in Kiew beschuldigt die prorussischen Rebellen der Tat, die Rebellen aber ukrainische Saboteure. Die Beobachter glauben, die Täter beabsichtigten, sie einzuschüchtern, aber sie dächten keineswegs an Rückzug.
07.VII.2016  Ioannes Chilcot, cuius commissio per septem annos causas invasionis Iraquiae disquisivit, eius conclusiones rettulit: participationem Britanniae et societatem anno MMIII cum G.W. Bush, Americano praeside, factam haudquaquam ultimam rationem fuisse. Antonium Blair, tum administrum primarium, et comminationes Saddami Husseini verbis extulisse neque omnes rationes pacis servandae exhausisse et milites male praeparatos emisisse neque adaequate excogitavisse, quo modo res post bellum ordinandae essent. lc201607
30.VII.2016  Turcica gubernatio foederalem Germaniae civitatem Badeniam-Virtembergiam omnia instituta, quae ad navitatem islamici praedicatoris Fethulla Gulen spectarent, acriter examinare iussit. Quae institutio a praeside Erdogan infeliciter temptatam militarem conversionem rerum in Turcia concitasse arguitur. Prasinus Badensis-Virtembergensis administer primarius, Winfridus Kretschmann Turcicam gubernationem se rebus suae civitatis internis immiscere vetuit eiusque interventionem repudiavit, quod praeter suspiciones argumentis non firmatas nihil solidi sub oculis vel in manibus esset; civitatem iure fundatam argumentis indigere. Minus libere, sed in re haudquaquam dissimiliter moderatores Berolinenses, quid sentirent, dixerunt. lc201607
12.03.2017  Tune aequo animo fers, cum temptaris aut opprimeris? Haudquaquam Batavi! Vix Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, Turcas Batavis, si, quominus in Nederlandiam ingrederetur, prohiberetur, sanctiones imposituros publice minatus erat, cum Nederlandiae regimen, eius aeroplanum Roterodamum descendere vetuit. Marcus Rutte, Nederlandensis administer primus: "Batavi", inquit, "minis atque extorsionibus Turcarum succedere non parati sunt." Recep Tayyip Erdogan, Turcicus praeses tumidus renitebatur: "Qui sunt tam solliciti, tam timidi. Postgeniti sunt nazistarum, sunt fascistae." Num Batavi aequiore animo iniurias ferant, cum contumeliosis verbis offenduntur? Rutte opprobria "delira" atque "absurda" denotans reprobavit. Et Erdogan perrexit: "Tum videamus, quo modo vestra aeroplana posthac in Turciam ventura sint!" Dextrorsus vergens Geert Wilders, qui insequente die Mercurii in comitiis parlamentariis cum Marco Rutte de maioritate suffragiorum concertabit, consilia et facta regiminis comprobavit atque addidit: "Omnibus Turcis, qui in Nederlandia versantes cum praeside Erdogan concordant, dico: Ite in Turciam, et nolite umquam reverti!" Nondum ad finem pervenimus: Fatma Betül Sayan Kaya,Turcica administra rerum socialium autoraeda ex Dusseldorpio advehitur, remittitur. Circiter mille Turcae Roterodami reclamitatum conveniunt. Biocolytae eis obviam occedunt. Tormenta aquatica adhibentur. Cui ista omnia bono? lc201703Erträgst Du es mit Gleichmut, wenn Du bedroht und erpresst wirst? Die Holländer keineswegs! Kaum hatte der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu öffentlich gedroht, die Türken würden gegen die Holländer Sanktionen verhängen, wenn er an der Einreise in die Niederlande gehindert würde, da verbot die niederländische Regierung die Landung seines Flugzeuges. Der niederländische Ministerpräsident Mark Rutte erklärte: "Die Niederländer sind nicht bereit, sich den Drohungen und Erpressungen der Türken zu beugen." Der türkische Präsident Recep Tayyip Erdogan reagierte erbost: "Die sind so befangen, so ängstlich! Sie sind die Nachkommen der Nazis, sie sind Faschisten!" Ob die Holländer Beleidigungen mit größerem Gleichmut ertragen? Rutte wies die Anschuldigungen als "verrückt" und "unangebracht" zurück. Und Erdogan weiter: "Dann wollen wir sehen, wie eure Flugzzeuge in Zukunft in die Türkei kommen!" Der rechtsgerichtete Geert Wilders, der am kommenden Mittwoch in den Parlamentswahlen mit Mark Rutte um die Mehrheit kämpfen wird, hieß die Maßnahmen der Regierung gut und fügte hinzu: "Allen Türken, die in der Niederlande leben und mit Präsident Erdogan einig sind, sage ich: Geht in die Türkei und kommt niemals zurück!" Wir sind noch nicht am Ende: Die türkische Sozialministerin Fatma Betül Sayan Kaya reist aus Düsseldorf mit dem Auto an. Sie wird zurückgeschickt, Ungefähr 1000 Türken versammeln sich zu Protesten in Rotterdam. Polizei stellt sich ihnen entgegen. Wasserwerfer kommen zum Einsatz. Wem nützt das alles?
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden