top

   
Beleg gesucht für: grex
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2014.01.03 Res, quae in praesentia in Iraquia incidunt, non facile perspici possunt. Rebelles sectae Sunniticae magnas partes urbium, quae Ramadi et Falludscha vocantur et in occidente sitae sunt, vehiculis armatis occupaverunt. Iste rebellium grex, qui cum Al Quaeda coniunctus esse et etiam in Syria contra Assad pugnare dicitur, ISIL (vel ISIS) appellatur, quae abbreviatio significat "Isclamicus Status in Iraquia et Levante". Sunniti ingravescunt, quod se a regimine Siitico praesidentis Nurii al Maliqui opprimi arbitrantur. Regimen rebelles repulsum copias iustas misit, ut res ad arma veniret. Tertius ordo est magnus numerus indigenarum in proelium accinctorum, qui fallacias componentes, ut et militia statalis et extremistae regionem relinquant, dant operam. 2014.01.03
2014.06.17 Etiam Germanorum pedilusorum grex nationalis primum campionatus mundani ludum proficienter commisit: Devicerunt Lusitanos quattuor ictibus ad nullum. Tres metas Thomas Muller ad suum lucrum revocavit, qui iam quattuor annis ante in Africa Australi plerasque metas lucrificaverat. Secundum ictum Mats Hummel capite super defensorum capita in contignationem metalem impulit. Lusitano defensori Pepe propter intemperantiam charta rubra multato tricesimo septimo minuto campus relinquendus erat. Sucessus Germanis et lusoribus et fautoribus magnas spes excitat. 2014.06.17Auch die deutsche Fußballnationalmannschaft hat ihr erstes Weltmeisterschaftsspiel erfolgreich bestritten. Sie besiegten die Portugiesen mit vier zu null. Drei Goals konnte Thomas Müller sich gutschreiben, der schon vier Jahre zuvor in Südafrika die meisten Tore geschossen hatte. Das zweite Tor köpfte Mats Hummel über die Köpfe der Verteidiger hinweg ins Torgehäuse. Der portugiesische Verteidiger Pepe musste wegen einer Unbeherrschtheit in der 37. Minute nach einer Roten Karte vom Platz. Der Erfolg weckt bei den Deutschen, Spielern und Fans, große Hoffnung.
2014.07.14 Die 13° m.Iul. a.2014°. pedipilarii Germaniae in octavo finali, quod umquam certaverunt, quartum campionatum mundanum pedifollicum vicerunt (post annos 1954um, 1974um, 1990um). Grex Germanicus in urbe Rivi Ianuarii in stadio, vel potius templo, quod Maracana vocatur, pedilusores Argentinae uno ictu ad nullum superavit. Metam victricem minuto 113° Marius Goetze artificioso modo assecutus est, qui 86° minuto exercitatore Joachimo Löw auctore Miroslav Klose successerat. 2014.07.14Am 13. Juli 2014 wurden die deutschen Fußballspieler im 8. Finale, das sie jemals bestritten haben, zum vierten Mal Fußballweltmeister (nach den Jahren 1954, 1974, 1990). Die deutsche Mannschaft besiegte in Rio de Janeiro in dem Stadion, eherTempel, Maracana die Spieler von Argentinien mit 1:0. Das Siegtor erzielte in der 113. Minute mit einem kunstvollen Schuss Mario Götze, den Trainer Joachim Löw in der 86. Minute für Miroslav Klose eingewechselt hatte.
2014.07.19 Sunniticus grex terroristicus IS (Islamicus Status) suae dicionis aream in Syria amplificavit. Primo campum gazalem in occidente occupaverunt. Pellicula quaedam magnetoscopica depingit gihadistam, qui ante cadavera sedens permixte Arabice et Germanice: "Porcos (Hanasir)", inquit, "necavimus, bestias (Hajawanat) trucidavimus." Deinde in Oriente complures vicos ab aliis regimini infensis militantibus armis non captis acceperunt. Nunc tertiam Syriae partem imperio tenent. 2014.07.19Die sunnitische Terrorgruppe IS (Islamischer Staat) hat das von ihm kontrollierte Gebiet in Syrien ausgeweitet. Zunächst haben sie im Westen ein Gasfeld erobert. Ein Video stellt einen Dschihadisten dar, der vor Leichen sitzt und sagt: "Die Schweine (Hanasir) haben wir geschlachtet, die Tiere (Hajawanat) niedergemetzelt." Dann haben sie im Osten mehrere Orte von anderen regierungsfeindlichen Kämpfern kampflos übernommen. Jetzt kontrollieren sie ein Drittel von Syrien.
2014.10.18 Tromocraticus grex Philippinus, qui Abu Sayyaf nominatus in austrinis insulis Philippinarum pro proprio Islamico Statu pugnat, heri duos Germanicos obsides ex obsidio emisit, quos mense Aprili ex celoce vi abduxerat. Agitur de medico quodam septuaginta duorum annorum eiusque consocia quinquaginta quinque annorum. Magistratus ab exteris Berolinensis missionem confectam esse attestatus est et regimini Philippinarum pro cooperatione plena fiduciae gratias egit. Terroristae quadragies centena milia Euronum pro redemptione postulaverant. Incertum est, an pretium quoddam solutum sit. 2014.10.18Die philippinische Terrorgruppe Abu Sayyaf, die auf den südlichen Inseln der Philippinen für einen eigenen islamischen Staat kämpft, hat gestern zwei deutsche Geiseln, die sie im April von einer Yacht entführt hatten, aus der Geiselhaft entlassen. Es handelt sich um einen 72-jährigen Arzt und seine 55-jährige Lebensgefährtin. Das auswärtige Amt in Berlin bestätigte die Freilassung und dankte der Regierung der Philippinen für die vertrauensvolle Zusammenarbeit. Die Terroristen hatten ein Lösegeld von vier Millionen Euro gefordert. Vielleicht ist Lösegeld geflossen.
2014.10.28 Duo Germanici operatores Veneris die (a.d. IX. Kal.Nov.) autoraeda in meridiana Nigeria iter facientes ab ignotis perpetratoribus telis coniecti sunt. Alter, functionarius quidam societatis structoriae Iulii Berger, interfectus, alter, functionarius ergolabi subordinati, vi abductus est. Haud absurde infamis grex islamisticus et tromocraticus Boko Haram istam petitionem pyroballistariam machinatus esse putatur. Qui non primum alienigenas abstulerunt. Praeses Goodluck Jonathan magistatus opem laturos esse promisit. 2014.10.28Zwei deutsche Arbeiter wurden am Freitag (24.11.) , als sie mit dem Auto durch das südliche Nigeria fuhren, von unbekannten Tätern beschossen. Der eine, ein Angestellter der Baugesellschaft Julius Berger, wurde getötet, der andere, der Angestellte eines Subunternehmers wurde entführt. Nicht abwegig ist die Annahme, dass die berüchtigte islamistische Terrorgruppe Boko Haram den bewaffneten Anschlag eingefädelt hat. Diese haben nicht zum ersten Mal Ausländer verschleppt. Präsident Goodluck Jonathan hat versprochen, dass die Behörden Hilfe leisten werden.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
13.02.2015 Rursus tantus grex ballaenarum litoribus Neozelandicis illisus est, ut plerique CXCVIII piscium vix servari poterunt. Non certum est, cur hi pisces saepius atque iterum ibi a cursu aberrent. lc201502
22.02.2015 Copiae Nigerianae oppidum Baga recuperaverunt, quo islamisticus grex Boko Haram mense Ianuario incipiente potitus erat. lc201502
25.04.2015 "Lupi noctuabundi", paramilitaris Russicus grex autobirotariorum, qui Moscovia Berolinum vehentes iter Copiarum Rubrarum bellum mundanum secundum septuaginta annis ante vincentium notare volunt, a Polonis istam actionem provocationem iudicantibus, ne suam terram transgrediantur, prohiberi dicuntur. lc201504Die “Nachtwölfe”, eine paramilitärische russische Motorradgang, die auf einer Fahrt von Moskau nach Berlin den Weg der Roten Armee, die vor 70 Jahren im zweiten Weltkrieg siegreich war, nachzeichnen wollen, sollen von den Polen, die diese Aktion als Provokation werten, daran gehindert werden, ihr Land zu durchqueren.
01.06.2015 Illiquidatem publicam laboriose et parum proficienter impugnans Graecus primarius Tsipras spem nunc in ipsa cancellaria Merkel et praeside Hollande ponere videtur. Fieri potest, ut Tsipras proposita, quae grex disceptatorum Graecorum Saturni die per plus octo horas exaravit, aut ipse Lunae die Berolinum, ubi Merkel, Hollande, Juncker alia de re colloquentur, referat aut telephonice disputet. Tsipras paulatim non modo tempore, sed etiam a sinistris assectatoribus, qui ulteriores concessiones reprobant, opprimitur. lc201506In seinem mühevollen aber wenig erfolgreichen Kampf gegen die Zahlungsunfähigkeit seines Landes scheint Ministerpräsident Tsipras jetzt seine Hoffnung unmittelbar auf Kanzlerin Merkel und Präsident Hollande zu setzen. Möglicherweise wird er die Vorschläge, die die Gruppe der griechischen Verhandlungsführer am Samstag in über acht Stunden erarbeitet hat, am Montag entweder persönlich in Berlin, wo Merkel, Hollande und Juncker über ein anderes Thema konferieren, überbringen oder telefonisch erörtern. Tsipras kommt allmählich nicht nur unter Zeitdruck, sondern auch unter den Druck seiner linken Parteifreunde, die weitergehende Zugeständnisse ablehnen.
02.10.2015  Russicae copiae aeriae etiam altero die, hesterno die Iovis, ictus aerios in Syria exsecutae sunt, quos Americani indiscriminatos esse eis vitio dant. Sergius Lavrov, Russicus administer a defensione, criminationes, quas occidentales politici obiurgant, repellebat: Russos dixit neque praesidem Assad a Syriaca oppositione defendere et eadem destinata petere, atque internationalis ab Americanis ducta coalitio. Ioannes Stoltenberg autem, secretarius generalis Natonis, sollicitus est, quod Russi ne minime quidem collisiones cum Americanis praecavere conati essent. Etiam Irani iam aliquot centum milites in Syriam septentrionalem, ut copias Syriacas adiuvarent, submisisse dicuntur. Sin eveniet, ut etiam siiticus et militaris grex Hizbollah ex Libano auxilatum succurrat, verendum est, ne vix quisquam perspicere possit, quis quocum quid quem ad finem faciat, nisi forte, ut nuntiatur, praeses Assad una cum Iranis et Russis et Hizbollah pedestrem oppugnationem in Syria septentrionali instruere intendit. Tum Russos non indiscrete, sed conserte contexteque agere apparebit. lc201509Die russische Luftwaffe führte auch am zweiten Tag, am gestrigen Donnerstag, Luftschläge in Syrien aus, die ihnen die Amerikaner als wahllos ankreiden. Der russische Außenminister Sergej Lawrow versuchte, die Vorwürfe, die westliche Politiker erheben, zurückzuweisen: Die Russen würden einerseits nicht Präsident Assad gegen die syrische Opposition verteidigen, und andererseits keine anderen Ziele angreifen als die von den Amerikanern geführte internationale Koalition. Der Generalsekretär der Nato, Jens Stoltenberg, zeigte sich besorgt, dass die Russen nicht den geringsten Versuch unternommen hätten, Zusammenstöße mit den Amerikanern zu vermeiden. Auch die Iraner sollen schon hunderte Soldaten zur Unterstützung der syrischen Truppen nach Nordsyrien entsandt haben. Wenn sich herausstellt, dass auch der militärische Arm der schiitischen Hizbollah aus dem Libanon zu Hilfe eilt, wird wohl kaum mehr einer den Durchblick haben, wer mit wem was in welcher Absicht tut. Es sei denn dass, wie gemeldet wird, Präsident Assad zusammen mit den Iranern, Russen und der Hizbollah in Nordsyrien eine Bodenoffensive durchzuführen vorhat. Dann wird sich herausstellen, dass die Russen nicht wahllos handeln, sondern genau aufeinander abgestimmt.
01.11.2015  Die Saturni mane aeroplanum epibaticum, quod Petropolin petens ex Aegyptico topo feriali Sharm el-Sheikh evolaverat, post viginti tria minuta super borialem paeninsulam Sinai ex altitudine MMMMMMMMMCDL metrorum in praeceps delatum est. Reliquiae in montana et rimosa regione dispersae iacent. Aeroplanum laophorum typi A 321 pertinebat ad Russicam societatem aeriam Kolavia atque eo volatu CCXXIV homines vehebat: VII ministros aeroplani et CCXVII epibatas, Russos omnes natione praeter tres Ucrainos. Nullus superstes discessit. Quamquam grex quidam tromocraticus Islamico Statui coniunctus se ictus aerios Russicorum ulcisci voluisse confirmans responsibilitatem deiectus in se recepit, verisimillimum est calamitatem technica defectione accidisse. Unus ex aeronautis antea condicionem technicam aeroplani questus esse ab sua uxore et filia proditur. Duae capsellae nigrae repertae nunc a Russis inspiciuntur. Atqui tres magnae societates aeriae (Emirates, Air France-KML, Lufthansa) se, dum res enubilata esset, intermisisse paeninsulam Sinai transvolare pronuntiaverunt. In Russia in hodiernum diem luctus publicus constitutus est. lc201511Am Samstag früh ist ein Passagierflugzeug, das mit Ziel St. Petersburg vom ägyptischen Ferienort Sharm el-Sheikh aus gestartet war, nach 23 Minuten über der nördlichen Sinai-Halbinsel aus einer Höhe von 9450 Metern abgestürzt. Die Wrackteile liegen in einer gebirgigen und zerklüfteten Gegend zerstreut. Der Airbus vom Typ A321 gehörte der russischen Fluggesellschaft Kolavia und hatte auf diesem Flug 224 Menschen an Bord: Sieben Mann Besatzung und 217 Passagiere, bis auf drei Ukrainer alle Russen. Keiner kam mit dem Leben davon. Obwohl eine mit dem IS verbundene Terrorgruppe die Verantwortung für den Absturz mit der Begründung übernahm, sie habe Rache für die russischen Luftschläge nehmen wollen, ist es am wahrscheinlichsten, dass das Unglück durch ein technisches Versagen passierte. Einer der Piloten soll sich nach Aussage seiner Frau und Tochter zuvor über den technischen Zustand des Flugzeuges beklagt haben. Die beiden Flugschreiber wurden gefunden und werden jetzt von den Russen ausgewertet. Allerdings haben drei große Fluggesellschaften (Emirates, Air France-KML, Lufthansa) angekündigt, bis die Sache aufgeklärt ist, die Sinai-Halbinsel nicht mehr zu überfliegen. In Russland ist für heute Staatstrauer angesetzt.
22.12.2015  Al-Shabab, ille grex Islamisticus et tromocraticus, e Somalia oriundus saepe atque iterum in confini Kenia septentrionali insidias componit. Etiam heri nuntiabatur Gihadistas prope vicum El Wak autoraedam longam, in qua et Muslimi et Christiani vehebantur, oppugnavisse et epibatas ad suam fidem quemque bipertito digredi iussisse. Sed tum factum esse, quod biblicam parabolam misericordis Samaritae in memoriam revocaret: Convectores, et Muslimos et Christianos, quominus digrederentur, recusavisse et dixisse: "Aut perdite nos cunctos aut cunctis nobis parcite!" Qui verbis melius exprimatur, homines coram Deo pares esse, neque religionem pati eos, qui universali humanitate coniuncti sunt, quod ad fundamentale ius vivendi pertineat, bifariam dividi? lc201512Jene berüchtigte islamistische Terrorgruppe al-Shabab stammt zwar aus Somalia, führt aber immer wieder Anschläge im benachbarten Nordkenia aus. Auch gestern wurde gemeldet, dass die Dschihadisten bei dem Ort El Wak einen Bus, in dem sowohl Muslime als auch Christen fuhren, überfallen und den Fahrgäste befohlen haben, entsprechend ihrem Glauben in zwei Gruppen auseinanderzutreten. Dann aber sei geschehen, was an das biblische Gleichnis vom barmherzgen Samariter erinnert: Die Fahrgäste, sowohl Muslime als auch Christen hätten sich geweigert auseinanderzutreten und gesagt: "Tötet uns entweder alle oder lasst uns alle in Frieden!" Wie könnte man besser ausdrücken, dass die Menschen vor Gott gleich sind, und Religion nicht erlaubt, dass diejenigen, die als Menschen grundsätzlich zusammengehören, was das grundlegene Recht auf Leben angeht, in zwei Gruppen eingeteilt werden.
25.VII.2016  Grex Russicorum athletarum non omnino ab huius anni Olympiis aestivis, quae duabus modo septimanis peractis in urbe Fluminensi exhibebuntur, excludetur. Internationale Olympicum Consilium (IOC) praeter insignes iniurias totius Russicae societatis athleticae, quae sine dubio usui illicitorum medicamentorum fortificantium indulsisset, etiam ius individuale uniuscuiusque athletae respiciendum esse arbitrabatur. Id arbitrium a multis addubitatum mihi quoque iuridice cogitanti constat; nam etiam, cum caterva hominum scelestorum comprehenditur, non caterva condemnatur sed singuli scelesti. Sed fieri potest, ut etiam ii Russici athletae, quibus nunc insperatis interesse licebit, brevi, ne liceat, optent, ne (ut Australienses, Neozelandienses aliique) inhabitabiles mansiones inhabitare debeant. lc201607
03.10.2016  In Columbia populus pacem, quam praeses Manuel Santos cum Timoleone Jimenez, duce quodam eorum rebellium, quorum grex Fark appellatur, pactus erat, exigua maioritate refragatorum repudiavit. Permulti, qui offensiones rebellium passi erant, perpetratoribus ista pactione nimis parci putabant. Alii, qui pacem desiderant, recusatione pactionis maerent. Et praeses et rebelles se pacem persequi velle significabant. lc201610In Kolumbien hat die Bevölkerung den Frieden, den Präsident Manuel Santos mit Timoleon Jimenez, dem Rebellenführer der sogenannten Fark, mit geringer Mehrheit der Gegenstimmen abgelehnt.Sehr viele, die unter den Rebellen zu leiden hatten, glaubten, die Missetäter würden durch diesen Vertrag zu sehr geschont. Andere, die sich nach Frieden sehnen, sind über die Ablehnung des Vertrages tief traurig. Sowohl der Präsident als auch die Rebellen ließen wissen, dass sie weiterhin den Frieden suchen wollen.
30.12.2016  Inter Syriacum regimen et complures rebellium greges Russia et Turcia intercedentibus solidum ignistitium convenit, quod nocte inter Iovis et Veneris dies initium caperet. Ad gihadistas Islamici Status et ad catervam antea al-Nusra, nunc Fatah al-Sham appellatam et ad omnes, qui cum iisdem cooperantur, hoc ignistitium non pertinet. Etiam Curdica militia (YPG), quae in Syria septentrionali latam laciniam terrae secundum fines Turciae tenet atque a Turcis grex tromocraticus existimatur, non inclusa est. Vladimirus Putin, cum pactionem pronuntiaret, eam fragilem esse dixit. Atqui nunc, postquam rebelles multa loca amiserunt, rectius licet sperari. Consilium est, ut post unum mensem, si ignistitium duraverit, Astaniae, in capite Kazachstaniae Russis et Turcis auctoribus de pace componenda disceptetur. lc201612Die syrische Regierung und mehrere Rebellengruppen haben sich unter Vermittlung Russlands und der Türkei auf eine vollständige Feuereinstellung geeinigt, die in der Nacht von Donnerstag auf Freitag in Kraft treten soll. Der Waffenstillstand erstreckt sich nicht auf die Dschihadisten des IS und die Al-Nusra-Front, die jetzt Fatah al-Sham heißt, und auf keinen, der mit diesen kooperiert. Auch die kurdische Miliz (YPG), die in Nordsyrien einen breiten Streifen Land entlang der syrischen Grenze hält und von der Türkei als Terrorgruppe eingestuft wird, ist nicht eingeschlossen. Wladimir Putin nannte die Vereinbarung, als er sie verkündete, brüchig. Doch darf man jetzt, nachdem die Rebellen viel von ihrem Gebiet eingebüßt haben, begründeter hoffen. Vorgesehen ist, dass nach einem Monat, falls die Feuerpause hält, in der kasachischen Hauptstadt Astania unter der Schirmherrschaft Russlands und der Türkei Friedensverhandlungen beginnen.
16.03.2017  In Nederlandia heri novum parlamentum eligebatur atque omnes Europaei, velut si finale quaternarium in Europaeo certamine pedifollico exhiberetur, suspensis animis in cavea stadii aut ante televisoria sedebant. Primus, qui tres electiones, quae hoc anno in Europa intercedere heri coeperunt, ad pediludium aequiperavit, erat Marcus Rutte. Quaestio, quae Europaeos electrice stimulat, est, quem eventum eae manus assecuturae sint, quae recenter ordinatae ducibus Wilders, Le Pen, Petry praecipue in dextra parte campi ludunt atque animos populorum inflammare dant operam. In Nederlandia heri hora nona postmeridiana sibilo finali audito prima praedictio edita est: Tantum abest, ut, quod multi exspectaverant, incerto eventu pugnatum sit, ut Marcus Rutte aemulum acerrimum, Geert Wilders, duodecim punctis superet (31 : 19 sedes). Sequitur prima praecalculatio: Marcus Rutte eiusque Factio Popularis pro Libertate et Democratia (VVD) 32 sedes assecutus est. secundum locum obtinet Factio Christiana Democratica (21 sedes). Tertium locum occupant Wilders eiusque PVV. Octoginta una centesimae civium electiones participaverant. Vicerunt ergo Rutte et Democratia et Europa. Ceterum heri vesperi grex athleticus Matritensis et Bayer 04 Leverkusen octonarium finale Ligae Campionum concertantes pari eventu (0 : 0) discesserunt. lc201703In Holland wurde gestern ein neues Parlament gewählt und alle Europäer saßen, als fände das Viertelfinale in einem europäischen Fußballturnier statt, gespannt auf den Rängen des Stadions oder vor dem Fernseher. Der erste, der die drei Wahlen, die dieses Jahr in Europa gestern ihren Anfang nahmen, mit dem Fußball verglich, war Mark Rutte. Die Frage, die die Europäer elektrisiert, ist, welches Ergebnis die Mannschaften erzielen, die erst frisch formiert unter der Führung von Wilders, Le Pen und Petry überwiegend auf der rechten Seite des Platzes spielen und die Begeisterung der Menge zu entfachen suchen. Als in Holland gestern Abend um 21 Uhr der Schlusspfiff ertönte, gab es sofort eine Prognose: An einem Unentschieden, das viele erwartet hatten, fehlte so viel, dass Mark Rutte seinen schärfsten Gegener, Geert Wilders, um 12 Punkte (31 : 19 Sitze) schlägt. Es folgt die erste Hochrechnung: Mark Ruette und seine Volkspartei für Freiheit und Demokratie (VVD) hat 32 Sitze errungen, den zweiten Platz hält die christdemokratische Partei (21 Sitze). Den dritten Platz belegt Wilders und seine PVV (20 Sitze). Die Wahlbeteiligung beträgt 81%. Gewonnen haben also Rutte, die Demokratie und Europa. Übrigens bestritten gestern Abend Atletico Madrid und Bayer 04 Leverkusen das Achtelfinale in der Champions League und trennten sich unentschieden (0 : 0).
12.04.2017  Heri vesperi, cum grex pedifollicus Borussia Dortmund (Tremoniae urbis), ut certamen Ligae Campionum cum Monoecensi grege ASV Monaco iniret, laophorio ad campum pedeludiarium veheretur et circa decem chiliometra a stadio abesset, prope ipsum laophorium tres displosiones intercesserunt. Laophorium debilitatum, unus e pedilusoribus violatus in nosocomium delatus, certamen ipsum in hodiernum diem Mercurii dilatum est. Iste casus, num de tromocratica intentione acciderit, dubitationem habet. Fides et integritas scripti prope inventi, quo quis se perpetratorem confitetur, adhuc examinatur. lc201704Als gestern Abend die Fußballmanschaft von Borussia Dortmund, um in der Champions-League gegen den AS Monaco zu spielen, mit dem Bus zum Spielplatz unterwegs und noch etwa 10 km vom Stadion entfernt war, ereigneten sich unmittelbar beim Bus drei Explosionen. Der Bus wurde beschädigt, ein Fußballspieler verletzt ins Krankenhaus eingeliefert, das Spiel selbst auf den heutigen Mittwoch verschoben. Ob dieser Vorfall in terroristischer Absicht geschehen ist, ist noch zweifelhaft. Die Glaubwürdigkeit und Echtheit eines Bekennerschreibens, das in der Nähe gefunden wurde, wird noch geprüft.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
NOVA TECHNOLOGIA IN AFRICA Usus Interretis et telephonulorum portabilium in Africa citato gradu increbrescit, ut nuntiat grex operarius Nationum Unitarum a technologia informativa et communicatoria. Hoc enim sesquianno frequentia nexuum modemorum in illa continenti viginti centesimis aucta est. Quanta gratia autem telephonula portabilia ibidem valeant, vel exinde apparet, quod spatio quinque annorum proxime praeteritorum his instrumentis adhibendis plures coniunctiones apertae sunt quam telephonis filo instructis toto saeculo superiore. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 04.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
QUID MOSCUAE ACCIDERIT Discrimen obsidale in theatro Moscuensi ortum die Saturni multo mane finem cepit. Tunc enim grex specialis securitati Russiae tuendae subita incursione facta eis aedibus potitus est, ubi separatistae Tzetzeni plus septingentos homines in obsidatu tenebant. Milites celeres, cum materia explosiva usi sibi viam per parietem aperuissent et gasum stupefaciens in caveam infudissent, inopinanter in theatrum irruperunt. Secuta est brevis pugna, inter quam terroristae ad unum fere omnes occisi sunt, sed etiam multi innocentes vitam amiserunt. Numerus obsidum mortuorum postea ad centum undeviginti crevit, quia complures hominum in nosocomia deportatorum ex intoxicatione perierunt. Primum quidem magistratus Russi diurnarios celaverunt, cuius generis gasum copiae peculiares ad actionem perficiendam adhibuissent, sed tandem patefactum est illum vaporem soporiferum ex opiato nomine phentanylo compositum esse. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 01.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden