top

   
Beleg gesucht für: gregibus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.10.2015  Copiae Russorum aeriae primum in Syria destinata quaedam, quae Russi ipsi ad Islamicum Statum pertinere dicunt, petiverunt: depositoria pyrobolorum et receptacula liquoris propulsorii. Syriacus ordo iurum humanorum observatorius (SOHR) non minus quam XXVII homines, etiam feminas liberosque, ictibus aeriis necatos esse nuntiat. Pyrobolis autem regiones diruebantur, quae minus ab Islamistica militia quam a gregibus praesidi al-Assad oppositis tenentur. Americani loca destinata et, quomodo et quantum a Russis certiores facti essent, percensebant. Interea Neo-Eboraci inter administros rerum exteriorum, Ioannem Kerry et Sergium Lavrov, de colloquiis hominibus rerum militarium peritis ad ictus melius ordinandos habendis convenit. Se communiter cogitatione imaginem Syriae saecularis et democraticae, etsi aliquot varietatibus dissentientem, finxisse dicebant. Dialogum inter Russiam et Foederatas civitates certo continuatum iri. lc201509Die russische Luftwaffe hat zum ersten Mal in Syrien einige Ziele, von den die Russen selbst sagen, sie beträfen den IS, angegriffen: Munitionsdepots und Treibstofflager. Die syrische Beobachtungsstelle für Menschenrechte (SOHR) meldet, dass mindestens 27 Menschen durch die Luftschläge getötet wurden, auch Frauen und Kinder. Es wurden aber Gebiete bombardiert, die weniger von der islamistischen Miliz als von Gruppen, die Präsident Assad opponieren, gehalten werden. Die Amerikaner kritisierten die Ziele und Art und Umfang ihrer Information. Inzwischen einigten sich in New York die Außenminister John Kerry und Sergej Lawrow auf Gespräche von Militärexperten über eine bessere Koordination der Angriffe. Sie sagten, sie hätten die gemeinsame Vorstellung eines säkularen und demokratischen Syriens, auch wenn sie in einigen Punkten abwichen, entwickelt. Der Dialog zwischen den USA und Russland werde jedenfalls weitergehen.
29.11.2015  Iam diu suspicio erat Turcicum regimen gregibus radicitus in Syria agentibus, eo consilio, ut Syriacus praeses Bashar al-Assad munere exturbaretur, arma suppeditare. De his rebus duo diurnarii ephemeridis "Cumhuriyet" aestate relationem publicaverant: Can Dündar, summus redactor, et Erdem Gül, socius rerum externarum epistularius. Picturas imprimebant, quae Islamico Statui a Turcico munere tecto arma tradi demonstrarent. Quod opprobrium adhuc dilui non potuit. Qui duo diurnarii, quod ordinem tromocraticum adiuvissent, accusati hoc die Iovis incarcerati sunt. Homines, qui die Veneris eorum captivitati reclamabant, a biocolytis per vim reprimebantur. Duo incarcerati autem ipsi paulo ante conventum extraordinarium ab Europaeis et Turcis Bruxellis exhibendum litteras apertas scripserunt, quibus a cancellaria Merkel, ut, etiamsi auxilio Turcarum ad difficultates profugorum expediendas opus esset, iuribus civilibus, libertati dicendi et imprimendi consuleret, peterent. Hodierno die Solis et litterae apertae in ephemeride "Cumhuriyet" divulgabuntur et cancellaria Turcicum administrum primarium Ahmet Davutoglu Bruxellis conveniet. lc201511Schon lange bestand der Verdacht, dass die türkische Regierung radikale Gruppen in Syrien in der Absicht, Präsident Baschar al-Assad aus dem Amt zu jagen, mit Waffen versorge. Darüber hatten zwei Journalisten der Zeitung "Cumhuriyet" im Sommer einen Bericht veröffentlicht: der Chefredakteur Can Dündar und der Auslandskorrespondent Erdem Gül. Sie druckten Bilder ab, die beweisen sollten, dass dem Islamischen Staat vom türkischen Geheimdienst Waffen übergeben wurden. Dieser Vorwurf konnte bisher noch nicht zerstreut werden. Die beiden Journalisten kamen an diesem Donnerstag unter der Anklage, eine terroristische Organisation unterstützt zu haben, ins Gefängnis. Leute, die am Freitag gegen die Festnahme protestierten, wurden von der Polizei abgedrängt. Die beiden Gefangenen aber selbst schrieben kurz vor dem außerordentlichen Treffen zwischen den Europäern und den Türken in Brüssel einen offenen Brief, in dem sie Kanzlerin Merkel baten, sich, obwohl sie die Hilfe der Türken zur Bewältigung des Flüchtlingsproblems benötige, für die Bürgerrechte, für Rede- und Pressefreiheit einzusetzen. Am heutigen Sonntag wird sowohl der offene Brief in der Zeitung "Cumhuriyet" veröffentlicht, als auch die Kanzlerin den türkischen Premierminister Ahmet Davutoglu in Brüssel treffen.
12.08.2016  Thomasius de Maiziere, Germanicus administer rerum interiorum, heri summam suorum consiliorum, quibus interiorem Germaniae securitatem suffulcire intendit, palam fecit. Ut pauca puncta exempli causa afferam:
  • Leges ad alienigenas pertinentes intendendas, maiorem numerum biocolytarum expediendum, biocolytas melius exornandos esse;
  • reciprocam informationum permutationem inter biocolytas et medicos in melius reficiendam esse;
  • civitatem Germanicam eis adimendam esse, qui duplici civitate instructi in terris exteris pro tromocraticis gregibus pugnarent;
Ea consilia tam moderata sunt, ut etiam factio foederata (SPD) facile assentiri possit. Atqui exstent nonnulli democratae christiani, qui ea nimis laxa esse arguant. An prohibeant, ne suffragatores dextroversus se subtrahant, ex effectu consiliorum pendebit. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden