10.10.2015 Militantes Islamici Status, quamquam et Americani et Russi se eos oppugnare praetendunt, longius processerunt et nonnullos vicos ab Beroea ad septentriones conversos ceperunt. Nunc tam prope ad Beroeam accesserunt, quam numquam antea. Num sunt, cum duobus imperiis mundipotentibus renitantur, invincibiles? Minime! Sed liberius agere possunt, quod Russi moderatam Syriacam oppositionem debilitant. Socius quidam epistularius Corporationis Radiodiffusionis Britannicae (BBC) affirmat eos trecentos militantes, quos Russi a se in his XXIX horis necatos esse dicunt, maximam partem moderatos rebelles fuisse. Utinam facta verbis responderent! Die Iovis etiam Iranicus quidam generalis, Hussein Hamedani nomine, qui Syros contra IS pugnantes adiuverat, ut Irani dicunt, ab IS-militantibus interfectus est. Americani se disciplinam belligerendi, qua adhuc usi essent, quod successu caruisset, missam facturos significaverunt: se greges locales non iam exercituros neque armis instructuros esse. Contra cooperationem cum Curdica Peshmerga efficacem esse atque amplificatum iri. (cf. BBC) lc201509 | Obwohl Amerikaner und Russen vorgeben, den Islamischen Staat zu bekämpfen, sind dessen Kämpfer weiter vorgerückt und haben einige Dörfer nördlich von Aleppo eingenommen. Sie stehen jetzt so nahe vor Aleppo, wie nie zuvor. Sind sie etwa, weil sie zwei Weltmächten widerstehen, unbesiegbar? Keineswegs! Aber weil die Russen die gemäßigte syrische Opposition schwächen, haben sie freie Hand. Ein Korrespondent der British Broadcasting Corporation (BBC) versichert, dass die 300 Kämpfer, die die Russen nach eigenen Angaben innerhalb der letzten 24 Stunden getötet haben, größtenteils gemäßigte Rebellen waren. Würden doch die Taten den Worten entsprechen! Am Donnerstag wurde auch ein iranischer General namens Hussein Hamedani, der den Syrern im Kampf gegen den IS geholfen hatte, von IS-Kämpfern (wie die Iraner behaupten) getötet. Die Amerikaner deuten an, dass sie ihre bisherige Strategie, weil sie erfolglos war, aufgeben und keine lokalen Gruppen mehr ausbilden und bewaffnen werden. Dagegen sei die Zusammenarbeit mit der kurdischen Peschmerga wirkungsvoll und werde intensiviert werden. (cf. BBC) |
22.10.2015 Repente ex inopinato Syriacus praeses Bashar al-Assad die Martis vesperi Moscoviam profectus est Russicum praesidem Vladimirum Putin conventum. Assad ei gratias egit, quod suis rationibus consuleret et elixe navaret operam, ne terrorismus latius vagaretur. Putin nunc etiam politicis consiliis esse opus, quorum omnes cuiusque gentis, cuiusque religionis greges participes esse deberent, in lumine posuit. Colloquium non ex aequo loco habebatur. Assad die Mercurii mane iam in Syriam reverterat. Et Russicus et Americanus administer rerum exteriorum, ut die Veneris Viennam conveniant, animo intendere dicuntur. Etiam Turciae et Saudianae Arabiae administri rerum externarum colloquiis interfore exspectantur. Quem ad finem Putin suum Syriacum collegam Moscoviam acciverit, respondeat, qui rerum peritior est. Utrum animum Syriaci praesidis confirmare voluerit; an Occidenti demonstrare, quis manubrium manu teneret; an partes pacificatoris agere, qui res ad politicum exitum adduceret, antequam signum Alepi oppugnandi daret. lc201509 | Völlig überraschend reiste der syrische Präsident Baschar als Assad am Dienstag Abend nach Moskau, um den russischen Präsidenten Putin zu treffen. Assad sagte ihm Dank, dass er sich für seine Interessen engagiere und sich tatkräftig dafür einsetze, dass sich der Terrorismus nicht weiter ausbreite. Putin betonte, dass jetzt auch politische Schritte erforderlich seien, an denen alle ethnischen und religiösen Gruppen Teil haben müssten. Das Gespräch wurde nicht auf Augenhöhe geführt. Assad war bereits am Mittwoch Morgen nach Syrien zurückgekehrt. Sowohl der russische als auch amerikanische Außenminister beabsichtigen angeblich sich am Freitag in Wien zu treffen. Es wird erwartet, dass auch die Außenminister der Türkei und Saudiarabiens an den Gesprächen teilnehmen. Zu welchem Zweck Putin seinen syrischen Kollegen nach Moskau eingeladen hat, mag einer beantworten, der mehr von der Sache versteht. Ob er den syrischen Präsidenten ermutigen wollte; oder ob er dem Westen zeigen wollte, wer das Heft in der Hand hält; oder ob er die Rolle des Friedensstifters spielen wollte, der die Sache zu einem politschen Ende bringen will, bevor er das Zeichen zum Sturm von Aleppo gibt. |
19.12.2015 Quinto anno Syriaci belli intestini repraesentantes quinque rerum publicarum, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, die Veneris Neo-Eboracum convenerant, ut consilium pacis in Syria restituendae exararent. A primo mane administri rerum exteriorum septendecim civitatum de lineamentis conventionis disceptabant. Difficile videbatur quicquam inter eos convenire, quod legati terrarum inimicitias inter se exercentium, sicut Iraniae et Arabiae Saudianae, colloquiis intererant, et contrariae rationes Russorum et Americanorum ex longo tempore notae et inveteratae sunt. Tamen contigit, ut scriptum commune componeretur, quod multo vespere Consilio Securitatis ad statuendum deferretur et re vera omnium consensu acceptum est. Maxime, quae iam Viennae constituta erant, ad effectum perducenda esse convenit: De pacis faciendae condicionibus iam mense Ianuario colloquia ineunda atque ex eodem tempore armistitium esse faciendum. In disceptatione versabitur, qui greges nunc contra regimen Syriacum militantes non tromocratici habiti colloquia participaturi sint et quam partem praeses Bashar al-Assad in Syria pacata acturus sit. Islamicum Statum impugnandum esse minime litigosum est. lc201512 | Im fünften Jahr des Syrischen Bürgerkrieges hatten sich am Freitag die Vertreter der fünf Vetomächte im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen in New York versammelt, um einen Friedensplan für Syrien auszuarbeiten. Seit dem frühen Morgen diskutierten die Außenminister von 17 Staaten die Grundzüge einer Übereinkunft. Es schien schwer, irgendeine Einigung zu erzielen, weil die Abgeordneten verfeindeter Staaten, wie z. B. von Iran und Saudi-Arabien mit am Verhandlungstisch saßen, und die gegensätzlichen Ansichten der Russen und Amerikaner seit langer Zeit bekannt und tief verwurzelt sind. Dennoch gelang es, ein gemeinsames Dokument zu erstellen, das am späten Abend dem Sicherheitsrat zur Beschlussfassung vorgelegt werden sollte und in der Tat einstimmig angenommen wurde. Im wesentlichen einigte man sich darauf, die bereits in Wien beschlossenen Maßnahmen umzusetzen. Über die Bedingungen eines Friedens sollen bereits im Januar Verhandlungen beginnen und gleichzeitig soll ein Waffenstillstand in Kraft treten.Umstritten wird bleiben, welche jetzt regierungsfeindlichen Gruppen, weil sie als nicht-terroristisch gelten, an den Verhandlungen teilnehmen werden, und welche Rolle Präsident Baschar al-Assad in einem befriedeten Syrien spielen wird. Dass der Islamische Staat bekämpft werden muss, ist völlig unumstritten. |
31.VII.2016 30.VII.2016 Astynomiae Coloniensi inquietus dies Dominicus imminet. Duo milia biocolytarum et octingenti debebunt triginta milia fautorum Turcici praesidis Erdogan coercere, qui pompam reclamatoriam per urbem deducent. Sed etiam greges opponentes pompas praenuntiaverunt, ut in summa quinque dispares greges vias urbis infestabunt. Interea sunt Germani politici (e.g. Steinmeier, Bosbach, Tauber), qui verba facientes moneant, ne externi politici nimia auctoritate in Germania floreant, praeserim cum Erdogan ipse cuiuscumque modi intercessionem Europaeae Unionis vel Foederatarum Civitatum atrocibus verbis repudiet. Ne Turcicus administer rerum externarum concursui interesset, prohibebatur. Cum diu incertum esset, an praeses Erdogan televisifice inculcari liceret, iudicium constitutionale interea talem rogationem formalibus de causis recusavit. lc201607 |
30.12.2016 Inter Syriacum regimen et complures rebellium greges Russia et Turcia intercedentibus solidum ignistitium convenit, quod nocte inter Iovis et Veneris dies initium caperet. Ad gihadistas Islamici Status et ad catervam antea al-Nusra, nunc Fatah al-Sham appellatam et ad omnes, qui cum iisdem cooperantur, hoc ignistitium non pertinet. Etiam Curdica militia (YPG), quae in Syria septentrionali latam laciniam terrae secundum fines Turciae tenet atque a Turcis grex tromocraticus existimatur, non inclusa est. Vladimirus Putin, cum pactionem pronuntiaret, eam fragilem esse dixit. Atqui nunc, postquam rebelles multa loca amiserunt, rectius licet sperari. Consilium est, ut post unum mensem, si ignistitium duraverit, Astaniae, in capite Kazachstaniae Russis et Turcis auctoribus de pace componenda disceptetur. lc201612 | Die syrische Regierung und mehrere Rebellengruppen haben sich unter Vermittlung Russlands und der Türkei auf eine vollständige Feuereinstellung geeinigt, die in der Nacht von Donnerstag auf Freitag in Kraft treten soll. Der Waffenstillstand erstreckt sich nicht auf die Dschihadisten des IS und die Al-Nusra-Front, die jetzt Fatah al-Sham heißt, und auf keinen, der mit diesen kooperiert. Auch die kurdische Miliz (YPG), die in Nordsyrien einen breiten Streifen Land entlang der syrischen Grenze hält und von der Türkei als Terrorgruppe eingestuft wird, ist nicht eingeschlossen. Wladimir Putin nannte die Vereinbarung, als er sie verkündete, brüchig. Doch darf man jetzt, nachdem die Rebellen viel von ihrem Gebiet eingebüßt haben, begründeter hoffen. Vorgesehen ist, dass nach einem Monat, falls die Feuerpause hält, in der kasachischen Hauptstadt Astania unter der Schirmherrschaft Russlands und der Türkei Friedensverhandlungen beginnen. |
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden