top

   
Beleg gesucht für: franci
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
28.11.2015  Franciscus Hollande, Francogallicus praeses, ex XIII die mensis Novembris, quo die Francogallia insidiis Parisiacis percussa est, socios contra Islamicum Statum sibi asciscere conans et Germanos et Italianos et Russos ad suam causam perduxit. Imprimis id dignum est animadvertere, quemadmodum destinata Russorum et Francorum artius coeant. Iam die Iovis, cum Hollande Vladimirum Putin Moscoviae convenisset, duo praesides se ictus aerios amplificare et melius ordinare velle condixerant. Quod novum est: Et Russi, qui adhuc non inter IS-militantes atque alios rebelles distinguebant, se nullos iam, qui Islamicum Statum impugnent, pyrobolis verberaturos esse addicunt. Et Franci consilium agitant una cum regulari militia Syriaca pugnandi. Sed et Russi et Franci unam uterque condicionem statuunt: Franci postulant, ne summa imperii penes Bashar al-Assad sit, et Vladimirus Putin ab Hollande tabulas petit, in quibus, quas moderati, qui dicuntur, rebelles teneant, regiones depictae sint. Num sunt Syriaci milites, quibus Assad non praesit? Num sunt aut fieri possunt tales tabulae? Utinam istae condiciones ne abdito et fallaci consilio vel ioculanter sint dictae! lc201511Der französische Präsident Francois Hollande sucht seit dem 13. November, dem Tag, an dem Frankreich durch die Anschläge in Paris erschüttert wurde, Bundesgenossen gegen den Islamischen Staat und konnte die Deutschen, die Italiener und die Russen für seine Sache gewinnen. Besonders lohnt es zu beachten, wie sich die Ziele der Russen und Franzosen einander annähern. Schon am Donnerstag, als Hollande Wladimir Putin in Moskai besuchte, waren die beiden Präsidenten übereingekommen, die Luftschläge ausweiten und besser koordinieren zu wollen. Was neu ist: Einerseits sagen die Russen, die bisher nicht zwischen IS-Kämpfern und anderen Rebellen unterschieden, zu, keinen mehr zu bombardieren, der den IS bekämpft; andererseits tragen sich die Franzosen mit dem Gedanken, zusammen mit dem regulären syrischen Heer zu kämpfen. Aber sowohl Franzosen als auch Russen stellen jeweils eine Bedingung: Die Franzosen fordern, dass nicht Baschar al-Assad den Oberbefehl habe, und Wladimir Putin fordert von Hollande Landkarten, in denen die Gebiete verzeichnet sind, die die sogenannten gemäßigten Rebellen halten. Gibt es etwa syrische Soldaten, die Assad nicht unterstehen? Gibt es etwa solche Landkarten, oder können sie angefertigt werden? Hoffentlich wurden diese Bedingungen nicht mit trügerischem Hintergedanken oder im Scherz festgelegt!
26.10.2016  "Iungala Calesiana", postquam interim circiter quattuor milia inhabitantium perfugarum laophoriis modo opinione pacificiore ad tempus in alias Franciae partes delati sunt, marcis et serris motoriis manibus maximam partem revelli est coepta. Attamen timetur, ne pauci eorum, qui adhuc campum nondum reliquerunt, spe Britanniae perducti etiam posthac, si res coegerit, violenter resistant, ne istum locum vertant. Fieri potest, ut, quae Calesii accidant, etiam ad Germaniam spectent, si quidem Franci secundum pactionem Eblanensem Germanos eos perfugas recipere iubeant, qui primum in Germania in tabellas relati sunt. lc201610Man hat damit begonnen, den "Dschungel von Calais" mit schweren Hämmern und Motorsägen, größtenteils in Handarbeit niederzureißen, nachdem inzwischen ungefähr 4000 dort lebender Flüchtlinge friedlicher als gedacht mit Bussen zeitlich begrenzt in andere Teile Frankreichs verfrachtet sind. Dennoch fürchtet man, dass einige von denen, die das Lager bis jetzt noch nicht verlassen haben, sich in der Hoffnung auf Britannien notfalls auch mit Gewalt dagegen wehren, diesen Platz zu verlassen. Möglicherweise werden die Ereignisse von Calais auch Deutschland betreffen, wenn die Franzosen nämlich nach dem Dubliner Abkommen von den Deutschen verlangen, dass sie die Flüchtlinge zurücknehmen, die zuerst in Deutschland registriert wurden.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden