top

   
Beleg gesucht für: for
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 1
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 1
08.12.2015  Syriacum ministerium rerum exteriorum litteris ad Ban Ki-moon, secretarium generalem Unitarum Nationem, scriptis "abominandam aggressionem", quam coalitio ab Americanis ducta contra locum a Syriaco exercitu munitum confecerit, queritur: Die dominico vespere quattuor aeroplanis pugnacibus in provincia Deir al-Zour castellum aggredientibus et novem missilia emittentibus III milites occisos, XIII vulneratos esse. Syriacus Ordo Humanorum Iurum Observatorius (Syrian Observatory for Human Rights, SOHR) aggressionem factam esse affirmat, sed quattuor milites occisos esse enuntiat. Americani criminationem actutum repellebant: Coalitionem illo die in regionibus denotatis omnino non aggressam esse; relationes contra dicentes esse falsas. lc201512Das syrische Außenministerium beklagt sich in einem Brief an Ban Ki Moon, den Generalsekretär der Vereinten Nationen, über einen “abscheulichen Angriff”, den die von den Amerikanern geführte Koalition gegen einen syrischen Militärstützpunkt ausgeführt habe. Als am Sonntag Abend vier Kampfjets in der Provinz Deir al-Zour den Stützpunkt angriffen und neun Raketen abfeuerten, seien drei Soldaten getötet und 13 verwundet worden. Die Syrische Beobachtungsstelle für Menschenrechte (Syrian Observatory for Human Rights, SOHR) bestätigt, dass ein Angriff stattgefunden habe, gibt aber vier Tote an. Die Amerikaner wiesen die Anschuldigung sofort zurück: Die Koalition habe an diesem Tag in der bezeichneten Gegend überhaupt nicht angegriffen; gegenteilige Berichte seien falsch.
Konnte hier keine weiteren Belege finden