18.08.2015 Die Lunae vesperi ad septimam horam postmeridianam localis temporis Bancoci, in capite Thailandiae, prope aedem quandam hinduisticam, quae Eravan nominatur atque a multis etiam secus de religione sentientibus frequentatur, displosione ex inopinato facta homines, quantum non detruncati aut gravius violati erant, exterriti caedem fugiebant. Custodes publici locum rimantes alteram bombam reppererunt, quam inefficacem reddere potuerut. Adhuc XXI mortui et CXXIII vulnerati numerantur. Administer a defensione auctores facinoris adhuc ignotos, qui peregrinos insectati essent, commeatum hospitalem et oeconomiam Thailandiae restinguere in animis habuisse dixisse fertur. Prayuth Chan-ocha, administer primarius, insidias acerrimas nominavit, quae umquam in Thailandia factae essent. Incertum est, utrum insidiae ab asseclis "Rubrarum Camisiarum" perpetratae ad consilium militare spectaverint, quod uno anno ante rerum potitum sit, an ab Islamistis commissae sint, qui in meridiana Thailandia rem publicam sui iuris affectent. Germanicum ministerium rerum exterarum cives in Thailandiam profecturos, ut cautionis plus solito adhiberent, monuit. lc201508 | Als es am Montag Abend gegen 19 Uhr Ortszeit in Thailands Hauptstadt Bangkok bei einem hinduistischen Schrein namens Erawan, der auch von vielen Andersgläubigen besucht wird, überraschend eine Explosion gab, versuchten die Leute, soweit sie nicht verstümmelt oder schwer verletzt waren, geschockt dem Blutbad zu entkommen. Die Polizei untersuchte den Ort und fand noch eine zweite Bombe, die sie entschärfen konnte. Bis jetzt werden 21 Tote und 123 Verletzte gezählt. Der Verteidigungsminister soll geäußert haben, dass die bis jetzt unbekannten Täter, weil sie auf Fremde zielten, die Absicht gehabt hätten, den Tourismus und die Wirtschaft Thailands zu zerstören. Der Ministerpräsident Prayuth Chan-ocha nannte das Attentat das schlimmste, das es je in Thailand gegeben habe. Unklar ist, ob der Anschlag von Anhängern der "Rothemden" verübt wurde und gegen die Militärjunta gerichtet war, die ein Jahr zuvor die Macht an sich gerissen hatte, oder von Islamisten, die in Süd-Thailand einen eigenen Staat anstreben. Das deutsche Außenministerium hat seine Bürger, die nach Thailand reisen wollen, aufgefordert, mehr Vorsicht als üblich walten zu lassen. |
26.09.2015 Ioannes Boehner, qui ex anno MMVI fractioni republicanorum in Camera Repraesentantium praesidet, se exeunte mense Octobri hoc honore abiturum esse uno die post, quam Papam Franciscum domi suae adhospitavit, annuntiavit. Causam repetendam esse a vi atque acerbitate, qua ii suae ipsius factionis sodales, qui ultra quod sat est conservativi sunt atque eum ad compromissa facienda paratiorem putant, tractaverint, rerum periti putant. Boehner significavisse fertur se sua abdicatione velle prohibere, ne suum munus irreparabile detrimentum caperet. Eius adversarii exultant. lc201509 | John Boehner, der seit 2006 den Republikanern im amerikanischen Repräsentantenhaus vorsitzt, hat einen Tag, nachdem er Papst Franciscus in seinem Haus bewirtet hatte, erklärt, er werde Ende Oktober von diesem Amt zurücktreten. Sachkenner glauben, der Grund liege in dem harten Druck, den diejenigen Mitglieder seiner eigenen Partei, die über das vertretbare Maß konservativ sind und ihn für zu kompromissbereit halten, auf ihn ausübten. Boehner soll angedeutet haben, er wolle mit seiner Abdankung verhindern, dass sein Amt nicht wieder gutzumachenden Schaden nehme. Seine Gegner jubeln. |
06.08.2016 Donaldus Trump, postquam candidatus Republicanorum designatus est, aut ipse pluries adversariis latus apertum obdidit, aut se ab adversariis fustigari patiebatur: Ipse offendit parentes militis Muhametani in acie caesi; ipse temporibus belli Vietnamiensis tergiversatus esse dicebatur; ipse quaesivisse fertur, curnam is, cui arma nuclearia suppeditarent, ea non adhiberet. Alii: Baracus Obama eum et intellectum et mores, ut munere praesidis fungeretur, deficere dixit. W.E. Buffet, ille pecuniae collocator, vel simiam in chrematisterio plus pecuniae meriturum fuisse dixit. Etiam Republicani quidam, imprimis Paulus Ryan et Ioannes McCain, eum saepius castigabant. Germaniae administer Steinmeier eum proxime "odii praedicatorem" nominavit. Nunc Michael Morell, qui per triginta tres annos director vicarius Centrālis Intellegentiae Agentūrae (CIA) fuerat, eum praesidem factum nationalem Americae securitatem in discrimen vocaturum esse auguravit. Ne multis morer: quid mirum demoscopos eius sidus se inclinare observare? lc201608 |
19.03.2017 Germanico Volfgango Schäuble curante administri nummarii earum civitatum, quae gregis G20 sunt, per duos dies Aquis Aureliis de rationibus internationalis commercii deliberabant. Adhuc administri participes in exitu se omnibus protectionismi generibus obstaturos confiteri solebant. Quominus ista promissio aut alia clausula, quae similia declararet, etiam tunc acciperetur, Steve Mnuchin, Americanus thesaurarius prohibebat, qui primatum Americae a praeside postulatum expugnare deberet. Denique administri ad hanc inanium verborum formulam consenserunt: "Dabimus operam, ut, quae commercium ad oeconomias nationales conferat, augescant." Concilio dimisso Steve Mnuchin, ne mutata loquendi consuetudo statera aurea penderetur, monuisse fertur: Etiam Americanos liberum commercium amplecti, sed commercium aeque libratum. Quae cum ita sint, tamen Schäuble concilium non infeliciter evenisse duxit, quod inter partiarios pravam usurpationem valutarum atque improbum inaequumque commercium remittenda esse convenisset. lc201703 | Unter der Leitung des Deutschen Wolfgang Schäuble berieten die Finazminister der G20-Staaten zwei Tage lang in Baden-Baden über Fragen des internationalen Handels. Bisher bekannten sich die teilnehmenden Minister im Schlussdolument gewöhnlich dazu, allen Arten des Protektionismus widerstehen zu wollen. Dass dieses Versprechen oder eine andere gleichbedeutende Formulierung auch dieses Mal akzeptiert wurde, verhinderte der amerikanische Schatzmeister Steve Mnuchin, der ja das von seinem Präsidenten geforderte "America first" durchsetzen musste. Schließlich einigten sich die Minister auf folgende nichtssagende Formulierung: "Wir arbeiten an einer Stärkung des Beitrages des Handels zu unseren Volkswirtschaften." Nachdem sich die Versammlung aufgelöst hatte, soll Steve Mnuchin geraten haben, die geänderte Sprachregelung nicht auf die Goldwaage zu legen: Auch die Amerikaner wünschten Freihandel, aber einen fair ausbalancierten. Trotz allem hielt Schäuble die Konferenz nicht für einen Misserfolg, weil sich alle Teilnehmer darin einig gewesen seien, auf Währungsmanipulationen und unfairen Handel zu verzichten. |
31.03.2017 Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses foederalis Germaniae, primam peregrinationem Lutetiam Parisiorum fecit. In itinere dixisse fertur: "Nihil sicut semper, omnia fere mutata!" Ei administrum rerum exteriorum exuere difficile est. Nam semotus a praesidiali apparatu non exornationem habuit sed cum praeside Francisco Hollande de eisdem rebus colloquebatur, in quibus etiam pristino munere fungens versabatur: de Brexitu, de Foederata America, de Ucraina, de Syria, de Turcia. At propositum et praeparatum erat, ut postridie eius diei, quo Britanni divortium detulerant, consocietas Francorum et Germanorum compareret. Nuntius salutationis aditionalis erat: Quo obscurioribus nubibus caelum Europae obducitur, eo efficacius Franciae et Germaniae cooperandum est. lc201703 | Der neue deutsche Bundespräsident Franz-Walter Steinmeier, hat seine erste Auslandsreise nach Paris unternommen. Unterwegs soll er gesagt haben: "Nichts ist wie immer, fast alles ist anders!" Es fällt ihm schwer, die Rolle des Außenministers abzulegen. Denn unter Verzicht auf präsidialen Aufwand hielt er keine Festrede, sondern unterhielt sich mit François Hollande über die Themen, mit denen er schon in seinem früheren Amt befasst war: über den Brexit, die USA, die Ukraine, Syrien, die Türkei. Aber beabsichtigt und so eingerichtet war, dass am Tag, nachdem die Briten die Scheidung eingereicht hatten, die enge Verbindung zwischen Frankreich und Deutschland sichtbar werden sollte: Die Botschaft der Antrittsreise war: Je dunkler die Wolken sind, die über dem Himmel Europas aufziehen, um so effektiver müssen Frankreich und Deutschland zusasmmenarbeiten. |
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden