top

   
Beleg gesucht für: extraordinaria
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.17 Angela Merkel hodie (die 17° m. Dec. a. 2013°) magna maioritate suffragiorum tertium cancellaria foederalis rei publicae Germaniae creata est. Postquam a praesidente Joachim Gauck documentum assignationis accepit, in parlamento iusiurandum in verba Norberti Lammert, praesidentis foederalis conventus, dedit.
In Hassia coalitio christianorum democtaticorom cum prasinis perfecta est (primum in civitate spatiosa): Volker Bouffier, praefectus christianorum democraticorum, in muneree praesidentis manebit. Tarek Al-Wasir prasinus administer oeconomiae fiet. Praeterea prasini ministerium oecologiae recipient. Berolini, cum prasini (Cem Özdemir) bonamm spem augurentur, sociales democratici successum addubitant. Thomas Oppermann periculum videt, ne ista coalitio naufragium faciat (vel optat, ut faciat).
Prima vice ab Unitis Nationibus tabella officialis victimarum in boreooriente Nigeriae factarum divulgata est. Plus mille ducenti homines, et civiles et militares, ex quo tempore condicio extraordinaria pronuntiata est, facinoribus atrocibus ab islamistis adhibitis vitam amiserunt. Periculosissimam se caterva Boca Haram, quae dicitur, praebuit, quae rem publicam iuris Islamici instituere affectat.
In Chilia Michelle Bachelet de praesidentatu certans quadrupedi cursu vicit et robusta maioritate parlamentaria niti potest
Victor Yanukovych, Ucrainae praesidens, quamvis politica oppositio repugnet atque resistat, praeceps artiores relationes cum Russia molitur: Russicum praesidentem Vladimirum Putin convenire dat operam, ut de credito parvarum usurarum sumendo et de minore pretio gasii e Russia importati agat et pacto conveniat.
2013.12.22 Nimia familiaritas parit offensam: Postquam Manuelis Valls, Francogallicus administer internarum rerum Algeriam visitavit, praesidens Hollande in conventu quodam eum valentem et hilarem, quae res ipsa esset extraordinaria, in Galliam revertisse, nasute et ludificabiliter annotavit. Qua annotatione in offensionem moderatorum Algeriae incurrit. Francogallico ab rebus externis ministerio enixe danda erat opera, ut hanc offensionem elevaret, et satisfaceret de iniuriis.
Duabus hebdomadibus postquam Barack Obama in Africa Australi manum Radulphi Castro amplexus est, Cubanus iubet Americanos bilaterales relationes ea condicione meliorare, ut neuter alterius civitatis systema mutare velit.
2014.04.15 Hodie vicesimus est annus, ex quo civitates, quae syndicatum mercium per universum terratum orbem tradendarum (WTO) instituerunt, tabulam inauguralem in Marocanica urbe Marrakesch subscripserunt. Hic syndicatus extraordinaria Nationum Unitarum organisatio Conventui generāli ab vectīgālibus ac commerciō (GATT) subierat et liberiori mercaturae mundanae servit. Suas sedes Genavae habet. Centum sexaginta civitates syndicatum participant. Inter quas: ex a. 1995° Unitae Civitates Americanae, Iaponia, Brasilia, India, civitates Europaeae Unionis; ex anno 2001° Sinae; ex anno 2012° Russia. Ultima civitas anno 2013° Iemenia recepta est. Aliae civitates loco observatorum participant. 2014.04.15Heute vor zwanzig Jahren unterschrieben die Staaten, die die Welthandelsorganisation (WTO) aus der Taufe hoben, im marokkanischen Marrakesch die Gründungsurkunde. Diese Vereinigung war als eine Sonderorganisation der Vereinten Nationen dem Allgemeinen Zoll- und Handelsabkommen (GATT) gefolgt und setzt sich für eine stärkere Liberalisierung des Welthandels ein. Sie hat ihren Sitz in Genf. 160 Staaten sind Mitglieder der Oranisation. Darunter: seit 1995 die USA, Japan, Brasilien, Indien, die Staaten der EU; seit 2001 China, seit 2012 Russland. Als letztes Land wurde 2013 der Jemen aufgenommen. Andere Staaten haben Beobachterstatus.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden