top

   
Beleg gesucht für: existimantur
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit. Caes.Gall.4,10,5besonders von solchen, die der Sage nach von Fischen und Vogeleiern leben. In vielen Mündungen ergießt er sich in den Ozean.
in hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos XXX sub brumam esse noctem. Caes.Gall.5,13,3Mitten auf diesem Seeweg liegt eine Insel namens Mona; überdies sollen noch eine Anzahl kleinerer Inseln in der Nähe liegen, auf denen nach dem Bericht einige Schriftsteller, sobald im Winter die Sonne wendet, 30 Tage lang beständig Nacht herrscht.
earumque factionum sunt principes, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Caes.Gall.6,11,3an der Spitze der Parteien stehen Häupter von größtem Ansehen, nach deren Gutdünken und Urteil sich die wichtigsten Dinge und Pläne gestalten müssen.
Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore ac fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, Caes.Gall.6,20,1Die Staaten, die für wohlregiert gelten, haben das strenge Gesetz, dass jeder, der etwas über den Staat von den Nachbarn durch Gerüchte oder Hörensagen erfährt, dies der Obrigkeit anzeigen muss und keinem anderen mitteilen darf.
Sed haec quidem de his, qui conservatione officiorum existimantur boni. Cic.off.3,17,4So viel über die, die wegen der Einhaltung ihrer Pflichten für rechtschaffene Männer gelten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
TUMULTUS NIGERIANI Tumultibus in Nigeria ortis ducenti fere homines mortui et mille ducenti vulnerati esse existimantur. Tumultus illi originem ceperunt, cum redactrix ephemeridis ”This Day”, in urbe Kaduna divulgatae, feminas de titulo ”Miss World” certantes laudibus tollens scripsisset prophetam Muhammed quamvis ex eis uxorem ducere potuisse. Musulmani prophetam illis verbis violatum esse arbitrati tumultuari et in Christianos saevire coeperunt. Cum violentia per quadriduum continuata esset, constitutum est, ut certamen pulchritudinis Londinium transferretur. Quam rem aegre ferens minister Nigerianus a communicatione peregrinos accusavit, quod coniuratione facta ostendere voluissent Nigeriam tale certamen instituere non posse. Redactrix autem, quae in sua de certamine pulchritudinis commentatione candidatas etiam prophetae Muhammed placituras fuisse scripserat, de blasphemia accusata est. Itaque civitas Nigeriae septentrionalis, cuius maior pars est islamica, fatwam sive praeceptum religiosum dedit, ex quo redactricem tam blasphemam necari licet. Femina illa perterrita ex Nigeria ilico profugit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden