top

   
Beleg gesucht für: examinare
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
30.VII.2016  Turcica gubernatio foederalem Germaniae civitatem Badeniam-Virtembergiam omnia instituta, quae ad navitatem islamici praedicatoris Fethulla Gulen spectarent, acriter examinare iussit. Quae institutio a praeside Erdogan infeliciter temptatam militarem conversionem rerum in Turcia concitasse arguitur. Prasinus Badensis-Virtembergensis administer primarius, Winfridus Kretschmann Turcicam gubernationem se rebus suae civitatis internis immiscere vetuit eiusque interventionem repudiavit, quod praeter suspiciones argumentis non firmatas nihil solidi sub oculis vel in manibus esset; civitatem iure fundatam argumentis indigere. Minus libere, sed in re haudquaquam dissimiliter moderatores Berolinenses, quid sentirent, dixerunt. lc201607
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden