top

   
Beleg gesucht für: effectu
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.13 In Germania colloquia inter Unionem christianam et Factionem socialem democraticam de coalitione formanda initio familiariter et libero cursu habita, quod nunc difficiliores quaestiones in commissionibus deliberantur, haesitant. Imprimis ii, qui commissioni ab commeatu commercioque et commissioni ab familia intererant, postquam non modo proposita sed etiam obpprobria commutata sunt, sine effectu discesserunt. Neque num homosexualibus consocialibus adoptio liberorum permittenda, neque num rogationes et plebiscita instituenda neque quomodo vectigalia pro autocinetis onerariis ordinanda essent, convenit.
2014.05.18 Etiam altera "Mensa Rotunda", quae hoc quidem die Saturni Charcoviae, in urbe in Orientali Ucraina sita, expedita erat, sine solido effectu praecipitavit. Iterum prorussici separatistae, qui istum conventum rem nullius momenti iudicant, non invitati erant. Animorum affectio vero melior fuisse dicitur. Tempus tertiae mensaae rotundae dies vicesimus primus huius mensis praestitutus est, qui dies est paucis diebus ante electiones parlamentarias exhibendas Has electiones ubique ordine exhiberi posse, interea a multis addubitatur. Rem electionibus disturbatis in gravius periculum adductum iri a nullo dubitatur. 2014.05.18Auch der zweite "Runde Tisch", der diesen Samstag in Charkiw in der Ostukraine abgehalten worden war, eilte ohne greifbaren Erfolg seinem Ende entgegen. Wieder waren die prorussischen Separatisten, die dieses Treffen als bedeutungslos beurteilen, nicht eingeladen. Die Stimmung soll immerhin besser gewesen sein.Ein dritter "Runder Tisch" wurde auf den 21. dieses Monats, wenige Tage vor der vorgesehenen Parlamentswahl terminiert. Dass diese Wahlen überall ordnungsgemäß abgehalten werden können, wird inzwischen von vielen bezweifelt. Dass eine Vereitelung der Wahlen die Lage gefährlicher machen würde, wird von niemandem bezweifelt.
2014.07.11 Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, ut arma in Israelia et in Lacinia Gazetica dimitterentur, Iovis die in concilio securitatis postulavit: homines civiles utriusque partis anxietate sollicitari non esse tolerandum; etiam internationali communitati suam auctoritatem esse usurpandam. Obama Americanos ad armistitium transigendum paratos esse significavit. Quod autem difficile sit effectu, cum utraque arma nolle apertum sit. Palaestinenses adhuc centum homines mortuos sescentosque septuaginta vulneratos annuntiant. In Isrealia quemquam vitam profudisse non nuntiatur. 2014.07.11Ban Ki-moon, der Generalsekretär der Vereintnen Nationen forderte am Donnerstag im Sicherheitsrat, dass in Israel und im Gazastreifen die Waffen niedergelegt werden: es sei untragbar, dass auf beiden Seiten die Zivilisten in in Angst leben müssten; auch die internationale Gemeinschaft müsse ihren Einfluss zur Geltung bringen. Obama ließ wissen, dass Amerika bereit sei, einen Waffenstillstand zu vermitteln. Der dürfte aber schwer durchzusetzen sein, da offenbar keine der beiden Kriegsparteien dazu bereit ist. Die Palästinenser geben bis jetzt 100 Todesopfer und 670 Verletzte an. Ein Todeopfer aus Israel wird nicht gemeldet.
2014.09.07 Terrorostici Islamici Status militantes, cum extremo mense Augusto aeriportum Al-Tabka expugnarent, etiam nonnullis aeronavibus pugnatoriis potiti esse videntur. Quae num in effectu sint, incertum est. Syriacus praeses Baschar al-Assad suas copias aerias urbem Al-Rakkam, quae nunc propugnaculum Gihadistarum est, pyrobolis verberare iussit. Qua re cum in hac urbe etiam furnus deleretur, viginti quinque homines vitam amiserunt. In campo exercitatorio sedecim militantes occisi esse dicuntur. Decem nationes foedus ad Islamicum Statum ducibus Americanis impugnandum coire animos intendunt. Americani id temporis in Syria volatibus exploratoriis informationes congerunt. 2014.09.07Die Kämpfer des terroristischen Islamischen Staates haben offenbar, als sie Ende August den Flugplatz Al-Tabka eroberten auch einige Kampfjets in ihre Hände bekommen. Ob sie noch funktionieren, ist unklar. Der syrische Präsident Baschar al-Assad hat seine Luftwaffe die Stadt Al-Rakka, die jetzt die Hochburg der Dschihadisten ist, bombardieren lassen. Als dadurch in dieser Stadt auch eine Bäckerei zerstört wurde, kamen 25 Personen ums Leben. In einem Ausbildungscamp sollen 16 Kämpfer getötet worden sein. Zehn Nationen beabsichtigen, eine Allianz zu bilden, um den Islamischen Staat unter amerikanischer Führung zu bekämpfen. Die Amerikaner sammeln zur Zeit in Syrien mit Aufklärungsflugzeugen Informationen.
2014.11.25 Ma.d. Colloquia de Iranico nucleari programmate hinc a quinque Unitarum Nationum potestatibus, quae in consilio securitatis ius vetandi habent, una cum Germania, illinc ab Javad Zarif, Iranico administro rerum externarum, Viennae habita sine effectu finem habuerunt. Disceptatores partim magnas controversias in suspenso relictas esse (John Kerry), partim eas paene de medio sublatas esse (Hassan Rouhani) dicebant. In quaestione, quae facit momentum, num Irani exaggerationem nuclearem omittant vel deminuant, neutra pars adhuc a suo arbitrio recedere parata est. Dies extremae condicionis praestituenda ad Kalendas Martias anni proximi prolata est. Eo usque pactio mense Novembri superioris anni Genavae praeiudicata valere perget. 2014.11.25Die Verhandlungen über das iranische Nuklearprogramm, die auf der einen Seite von den fünf Mächten mit Vetorecht im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zusammen mit Deutschland auf der anderen Seite vom iranischen Außenminister Javad Zarif in Wien geführt wurden, gingen ohne Ergebnis zu Ende. Die Verhandlungsführer sagten teils, dass gewichtige Streitfragen offen geblieben seien (John Kerry), teils, dass diese fast ausgeräumt seien (Hassan Rouhani). In der Hauptfrage, ob der Iran seine Nuklearanreicherung einstellt oder einschränkt, ist keine Seite bereit, von ihrer Vorstellung abzugehen. Die Deadline wurde auf den 1. März kommenden Jahres vertagt. So lange wird die Genfer Interimsvereinbarung vom November letzten Jahres weitergelten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
12.02.2015 Dijsselbloem colloquia de Graecorum debitis Bruxellis per septem horas habita constructiva sed sine effectu fuisse dixit lc201502
09.06.2015 In Bavarica arce Elmau conventus septem civitatum oeconimce magis corroberatarum (G7) non sine effectu ad finem adductus est. Deliberationes habitae erant de sanitate in mundo provehenda, de fame lenienda, de extremismo repellendo, de armistitio in Ucraina servando, de bellis Syriacis atque Iraquianis componendis, de sanctionibus Russis impositis accommodandis. De calefactione globali et commutatione caeli non modo disceptatum, sed etiam cautum est: Septem civitates oeconomiam eo modo reformaturas spoponderunt, ut fossilibus materiis non iam egeat. Quod Graecorum crisin debitorum attinet, cancellaria Merkel monuit, ne tempus non iam sufficeret, ut contractus fieret. lc201506Auf dem bayrischen Schloss Elmau ging das Treffen der sieben wirtschaftlich höher entwickelten Staaten nicht ohne Erfolg zu Ende. Verhandelt hatte man über die Förderung der Gesundheit und die Linderung des Hungers in der Welt, über die Bekämpfung des Terrorismus, über die Einhaltung des Waffenstillstandes in der Ukraine, über die Beilegung der Kriege in Syrien und im Irak, über die Anpassung der Sanktionen gegen Russland. Über Erderwärmung und Klimawandel wurde nicht nur diskutiert, sondern auch ein Beschluss gefasst: Die sieben Staaten verpflichteten sich, ihre Wirtschaft so zu reformieren, dass sie ohne fossile Brennstoffe auskommt. Was die Schuldenkrise Griechenlands betrifft, warnte Kanzlerin Merkel, dass die Zeit für einen Deal nicht mehr reichen könnte.
20.06.2015 Colloquia inter partes in Iemenia belligerentes Genavae habita armistitio non decreto sine effectu finem habuerunt. Tamen Riad Yassin, Iemeniticus adminster a rebus externis, qui in exilio agit, de facultate controversiarum patrocinio Unitarum Nationum pacaliter solvendarum nondum desperavit. Etiam Ismail Ould Cheikh Ahmed, delegatus Unitarum Nationum specialis, spem quandam in colloquiis continuandis ponit. lc201506Die in Genf geführten Verhandlungen zwischen den Kriegsparteien im Jemen sind ohne Beschluss eines Waffenstillstandes ergebnislos zu Ende gegangen. Dennoch hat der jemenitische Außenminister Riad Jassin, der im Exil lebt, die Hoffnung auf eine friedliche Beilegung der Streitigkeiten nicht aufgegeben. Acu der Sonderbotschafter der UN, Ismail Ould Cheikh Ahmed, setzt noch eine gewisse Hoffnung auf die Fortsetzung der Verhandlungen.
08.07.2015  Colloquia apicata ab administris a rebus nummariis et praefectis politicis Eurozonae die Martis Bruxellis habita sine effectu exierunt, sed progressus quidam factus esse dicitur. Graeci nova sumptuum circumcidendorum lineamenta non proposuerunt. Quae usque Iovis diem ad consilium deferre iussi sunt. Quod nonnullae Europaeae Unionis civitates, quamvis Eurone non utantur, ut colloquia participarent, optaverunt, die Solis insequenti praefecti omnium XXVIII Unionis rerum publicarum denuo Bruxellas convenient. Donaldus Tusk, Europaei Commissionis praeses, Eurozonam in discrimine esse dixit, quo maius adhuc non accidisset: Solis diem esse diem extremae condicionis praestitutam. Tsipras et Hollande, id problema non Graecum, sed Europaeam esse dicentes nil dicunt, quod non omnes scirent. Neque Hilaria Clinton, quae proximum praesidentatum Foederatarum Americae Civitatum petit, crisin Graeciae tragoediam iudicans animos excitat. Plus audentiae emeret Ioannes Claudius Juncker consilium argutum elaboratum esse prodens, si Graeciae exiret. Interea frigoris vis etiam e boreali-orientali Europa Graeciam versus adflat. lc201507Das Gipfeltreffen der Finanzminister und Staatschefs der Eurozone am Dienstag in Brüssel ging ohne Erfolg zu Ende, aber angeblich gab es einen gewissen Fortschritt. Die Griechen legten kein neues Konzept zur Ausgabenreduzierung vor. Dies sollen sie bis Donnerstag zur Beratung vorlegen. Weil einige Staaten der Europäiwschen Union, obwohl sie nicht im Euro sind, wünschten, an den Verhandlungen teilzunehmen, werden sich am nächsten Sonntag die Chefs aller 28 Mitgliedsstaaten der Union erneut in Btüssel treffen. Donald Tusk, der Präsident der Europäischen Kommission, sagte, die Eurozone befinde sich in ihrer bisher schwersten Krise. Der Sonntag sei die Deadline. Wenn Tsipras und Hollande sagen, dass dieses Problem kein griechisches, sondern ein europäisches sei, sagen sie nichts, was nicht alle wüssten. Auch Hillary Clinton, die sich um die nächste Präsidentschaft der USA bewirbt, sagt nichts Aufregendes, wenn sie die Krise Griechenlands als Tragödie beurteilt. Mehr Aufmerksamkeit verdient Jean-Claude Juncker, wenn er preisgibt, dass ein detaillierter Plan für den Grexit ausgearbeitet sei. Inzwischen weht auch ein kalter Wind aus Nord-Ost-Europa Richtung Griechenland.
12.07.2015  Ex postmeridiano tempore hesterni Saturni diei Eurozonae administri nummarii Bruxellis de tertia Graecorum rogatione auxiliaria et de consiliis ad crisin debitoriam componendam pertinentibus deliberabant. Disceptatio tenaciter procedebat. Germanicus administer Wolfgangus Schäuble suasit, ut Graecia Eurozonam ad tempus relinqueret. Francogallia ad condiciones Graecorum accedere praeoptabat. Breviter post mediam noctem colloquia sine effectu procrastinata sunt. Incertum manet, quid administri nummarii gubernatoribus et regiminum praefectis, qui die Solis convenient, suasuri sint; potest, ut a Graecis severiores concessiones reposcant. lc201507Seit gestrigem Samstag Nachmittag verhandelten die Finanzminister der Eurozone in Brüssel über den dritten Hilfsantrag der Griechen und ihre Vorschläge zur Lösung der Schuldenkrise. Die Verhandlungen kamen nur zäh voran. Der deutsche Minister Wolfgang Schäuble empfahl, dass Griechenland die Eurozone auf Zeit verlasse. Frankreich zog es vor, auf die Vorschläge der Griechen einzugehen. Kurz nach Mitternacht wurden die Verhandlungen ohne Ergebnis vertagt. Möglicherweise werden die Finanzminister den Regierungschefs, die am Sonntag zusammentreten, empfehlen, von den Griechen härtere Zugeständnisse zu verlangen.
06.VIII.2016  Martis die Caesareae Lutrae vaccae cuidam vafrae hora undecima antemeridiana e laniatorio effugere contigit. Primum ad centrum urbis versus tolutim vehens videbatur, tum prope orbitas ferriviarias. Commeatio traminum interrumpebatur. Quamquam plures turmae publicorum helicoptero adiutae vaccam inquirebant, id coeptum altera postmeridiana hora sine effectu omissum est. Quid vaccae vafrae in extremo acciderit, nobis non notum. lc201607
12.08.2016  Thomasius de Maiziere, Germanicus administer rerum interiorum, heri summam suorum consiliorum, quibus interiorem Germaniae securitatem suffulcire intendit, palam fecit. Ut pauca puncta exempli causa afferam:
  • Leges ad alienigenas pertinentes intendendas, maiorem numerum biocolytarum expediendum, biocolytas melius exornandos esse;
  • reciprocam informationum permutationem inter biocolytas et medicos in melius reficiendam esse;
  • civitatem Germanicam eis adimendam esse, qui duplici civitate instructi in terris exteris pro tromocraticis gregibus pugnarent;
Ea consilia tam moderata sunt, ut etiam factio foederata (SPD) facile assentiri possit. Atqui exstent nonnulli democratae christiani, qui ea nimis laxa esse arguant. An prohibeant, ne suffragatores dextroversus se subtrahant, ex effectu consiliorum pendebit. lc201608
02.12.2016  Vladimirus Putin mille circiter magistratibus et auctoritatibus praesentibus suam anniversariam orationem ad nationem habuit. Oeconomia et res externae erant duo capita orationis. Putin Russiae multas difficultates intrinsecus excitas reprimendas esse confessus est, sed in hac re Russiam esse exercitatam. Sanctiones ab Unione Europaea, ut Russia ad eius modos saltaret, impositas sine maiore effectu accidisse. Monuit, ne Russi se diduci sinerent, sed concordiam in asperis temporibus praestarent. Quod ad res externas pertinet, Putin Russiam non confrontationem petere neque umquam petivisse, sed amicitiam circumspicere in medium protulit, summam vero rei publicae conculcatui fore Russiam numquam passuram esse. In novam Americanam administrationem versus et cooperationem et relationes in melius refectas in fundamento aequatorum iurum obtulit. At Putin, ne pugnantia loquatur, memento amicitiam totam in eo esse, ut commoda utriusque partis exaequentur neve (de Crimaea loquor) arroganter per vim pervincantur. Suae prudentiae agnus debet, quod amicitiam cum lupo repudians superest. lc201612Wladimir Putin hat vor rund 1000 Amts- und Würdenträgern seine jährliche Rede an die Nation gehalten. Wirtschaft und Außenpolitik waren die Schwerpunkte. Putin räumte ein, dass Russland viele von innen verursachte Problem zu bewältigen habe, aber darin sei Russland geübt. Die Sanktionen, die die Europäische Union verhängt habe, damit Russland nach seiner Pfeife tanze, seien ohne bedeutende Wirkung geblieben. Er ermahnte die Russen, sich nicht entzweien zu lassen und in schwierigen Zeiten die Einheit zu bewahren. Zur Außenpolitik betonte er, Russland suche keine Konfrontation und habe sie nie gesucht, sondern suche Freunde; Russland werde aber niemals hinnehmen, dass seine Interessen missachtet würden. Mit Blick auf die neue amerikanische Regierung bot er Kooperation und verbesserte Beziehungen auf der Grundlage von Gleichberechtigung an. Aber Putin soll, um sich nicht in Widersprüche zu verwickeln, nicht vergessen, dass Freundschaft allein darin besteht, dass die Interessen beider Seiten ausgeglichen und (ich spreche von der Krim) nicht anmaßend und mit Gewalt durchgesetzt werden. Seiner Klugheit verdankt es das Lamm, dass es keine Freundschaft schloss mit dem Wolf und noch am Leben ist.
18.03.2017  Angela Merkel et Donaldus Trump Vasingtoniae heri primum comminus convenerunt. Merkel, ut commercium in vicissitudine consistere demonstraret, venerat comitata ab exarchis nonullarum societatum industrialium, quae etiam in Foederatis Civitatibus producunt, loca operandi condunt, tirones excolunt. Themata, de quibus consulendum esset, in antecessum nota erant: de libera mercatura, cui Trump non favet, de militari cooperatione et de Natonis confoederatione, quam Trump obsoletam esse dixerat, de immigratione et adiuncta tromocratia, qua de re praeses cancellariam antea acriter reprehenderat. Trump antea (fortasse derisorie) dixerat se velle a cancellaria sciscere, quo modo cum Vladimiro Putin agendum et pax in Ucraina Orientali firmanda esset. Sermones comitibus et simplicibus verbis processerunt, neque tamen cordialiter. Semel etiam Trump, ne photographandi causa dextras iungeret, tacitus recusavit. Neque uterque utrique conciliatus est, nisi forte in eo, quod ad magnum momentum Natonis attineat. Praeses interdum aut astricto aut absenti animo esse videbatur, neque libenter exsequi, quod sui muneris esset. Me discipuli commonefecit, qui suum contemptum industrie, at sine effectu dissimulare contendit. lc201703Angela Merkel und Donald Trump trafen sich gestern in Washington zum ersten Mal persönlich. Merkel war, um zu demonstrieren, dass Handel auf Gegenseitigkeit beruht, in Begleitung der Chefs einiger Industrieunternehmen gekommen, die auch in den USA produzieren, Arbeitsstellen schaffen und Lehrlinge ausbilden. Die Beratungsthemen waren im voraus bekannt: Freihandel, den Trump nicht schätzt, militärische Kooperation und das Bündnis der Nato, das Trump als obsolet bezeichnet hatte, Einwanderung und der mit ihr verbundene Terrorismus, weswegen Trump die Kanzlerin vorher scharf kritisiert hatte. Trump hatte vorher (vielleicht ironisch) geäußert, er wolle von der Kanzlerin erfahren, wie man mit Wladimir Putin verhandeln müsse und wie ein sicherer Frieden in der Ostukraine bewirkt werden könne. Die Gespräche verliefen freundlich und offen, aber nicht herzlich. Einmal verweigerte Trump sogar wortlos einen zum Photographieren gewünschten Handschlag. Sie kamen sich nicht näher außer vielleicht darin, was die große Bedeutung der Nato betrifft. Der Präsident schien bisweilen angespannt oder abwesend zu sein, und sich seiner Pflicht nicht gern zu entledigen. Er erinnerte mich an einen Schüler, der sich eifrig aber vergeblich bemüht, sein Desinteresse zu verbergen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden