top

   
Beleg gesucht für: dixerat
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 8
quaerit ex solo ea, quae in conventu dixerat. dicit liberius atque audacius. eadem secreto ab aliis quaerit; Caes.Gall.1,18,2und fragte ihn allein über das, was er in der Versammlung erklärt hatte. Liscus sprach mit mehr Freimut und ohne Rückhalt. Cäsar aber, der auch noch andere Personen insgeheim befragte,
eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod e Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est. Caes.Gall.1,41,4Cäsar nahm ihre Entschuldigung an und ließ durch Diviciacus, weil er ihm von allen Galliern am meisten vertraute, einen Weg ausfindig machen, der das Heer auf einem Umweg von mehr als 50 Meilen über offenes Gelände hinführen sollte; dann brach er, wie er erklärt hatte, um die vierte Nachtwache auf.
accedebat huc, quod iam in concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Haedui graviter ferebant neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Caes.Gall.5,6,2Auch hatte Dumnorix in einer Versammlung der Häduer erklärt, Cäsar werde ihm die Herrschaft über seine Mitbürger übergeben; eine Äußerung, die die Häduer kränkte, ohne dass sie es wagten, dies durch Gesandte bei Cäsar zu verweigern oder dagegen Bitten vorzubringen.
2013.11.24 Iraniam conventione obstrictam esse
Repraesentantes Iraniae et Civitatum Unitarum Genavae de nucleari programmate Iraniae agentes heri, die 23° mensis Nov. anno 2013°, convenerunt: Irania caritura est exaggeratione nucleari ad eum gradum, qui ad bombam nuclearem aedificandam necessarius est. Invicem consilium securitatis Nationum Unitarum sanctiones imprimis oeconomicas Iraniae impositas ad partem quandam laxabit. Pactum ad sex menses ictum est. Iranianus administer externus Zarif: "Hic", inquit, "dumtaxat primus passus est." Barack Obama securitatem in orbe esse auctam commentatus est. Benjamin Netanyahu iam antea compromissum esse malum et errorem historicum dixerat.
2014.11.16 So.d. Vladimirus Putin non modo non omnibus carus exspectatusque Brisbanen venit, sed etiam frigide acceptus est. Stephanus Harper, Canadiae administer princeps: "Dextram", inquit, "tecum iungam, sed nihil dicam, nisi ut Ucrainam relinquas!" Putin respondisse dicitur id fieri non posse, quod Russorem milites nulli in Ucraina essent. Baracus Obama apud australianos studentes verba faciens Russicum in Ucrainam impetum pacem mundanam in discrimen vocare dixit. Etiam Davidius Cameron relationes inter Russiam et Europam stirpitus mutatum iri dixit, si copiae Russicae protinus in Ucraina cernerentur. Post colloquia bilateralia cum Davidio Cameron et Francisco Hollande habita Putin etiam cum Angela Merkel, cancellaria Germanica, quae se exspectatione non erectam fuisse iam antea dixerat, per tres horas collocutus est. Postea etiam Ioannes Claudius Juncker, praeses Europaeae Commissionis, ea colloquia participavit. Altero et ultimo colloquiorum die incrementum oeconomiae mundanae caput colloquiorum fore exspectatur. 2014.11.16Wladimir Putin wurde nicht nur nicht von allen in Brisbane herzlich willkommen geheißen, sondern sogar frostig begrüßt. Der kanadische Ministerpräsident Stephen Harper sagte: "Ich werde Ihnen die Hand geben, aber sage nur: Verlassen sie die Ukraine!" Putin soll geantwortet haben, das gehe nicht, weil keine russische Soldaten in der Ukraine stünden. Barack Obama, sagte in einer Rede vor australischen Studenten, der russische Angriff auf die Ukraine gefährde den Weltfrieden. Auch David Cameron sagte, die Beziehungen zwischen Russland und Europa würden sich grundlegend ändern, wenn russische Truppen weiterhin in der Ukraine gesehen würden. Nach zweiseitigen Gesprächen mit David Cameron und Francois Hollande sprach Putin drei Stunden lang auch mit der deutschen Kanzlerin Angela Merkel, die schon vorher gesagt hatte, sie habe keine hochfliegenden Erwartungen. Später nahm auch der Präsident der Europäischen Kommission, Jean-Claude Juncker an dieser Unterredung teil. Man erwartet, dass am zweiten und letzten Tag der Gespräche das Wachstum der Weltwirtschaft der Hauptpunkt der Gespräche sein werde.
2014.12.01 Lu.d. Donaldus Tusk, pristinus Polonicus administer princeps, quinquaginta septem annos natus, hodie Bruxellis novus praeses consilii Europaei Hermanno Van Rompuy, qui se a negotiis publicis removet ad otiumque perfugit, succedet. Complura negotia gravioris momenti ei erunt exsequenda: Programma pecuniarum in oeconomia collocandarum a Ioanne-Claudio Juncker elaboratum transigendum; ut Britannia in Unione Europaea remaneat, annitendum; ut controversiae cum Russiae mitigentur vel componantur conandum est. Tusk in muneribus suis administrandis antehac efficax erat et in antecessum se adhuc semper invictum de scaena decedere voluisse dixerat. Ut melius Anglice disceret, se cursum intensivum frequentaturum promiserat. 2014.12.01Der 57-jährige frühere polnische Ministerpräsident Donald Tusk wird heute in Brüssel als neuer Präsidend des Europäischen Rates Hermann Van Rompuy nachfolgen, der sich in den Ruhestand zurückzieht. Etliche bedeutende Aufgaben wird er zu erledigen haben: Das von Jean-Claude Juncker erarbeitete Investitionsprogramm muss umgesetzt werden; es sind Anstrengungen erforderlich, dass Britannien in der EU bleibt; die Streitigkeiten mit Russland müssen abgemildert oder beigelegt werden. In seinen früheren Ämtern war Tusk erfolgreich und hatte vorweg gesagt, er habe bisher immer unbesiegt von der Bühne abtreten wollen. Um besser englisch zu lernen, hatte er versprochen einen Intensivkurs zu besuchen.
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum. Tac.ann.1,13,2.Augustus war nämlich in seinen letzten Tagen darauf zu sprechen gekommen, wer wohl für die erste Stelle im Staat der rechte Mann sei, ohne Lust zu haben, und wer Lust habe, ohne der Mann dazu zu sein, oder wer Lust und Fähigkeit in sich vereine. Da hatte er geäußert, Manius Lepidus habe die Fähigkeit, aber keine Lust; Gallus Asinius habe große Lust, sei aber zu dürftig; Lucius Arruntius sei nicht unwürdig und würde bei passender Gelegenheit den Mut aufbringen.
etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixis set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. Tac.ann.1,13,4.Auch Quintus Haterius und Mamercus Scaurus streiften verletzend das argwöhnische Gemüt, Haterius durch das Wort: "Wie lange noch, Caesar, wirst du den Staat ohne Haupt lassen?" Scaurus mit der Äußerung, es sei zu hoffen, dass sie Bitten des Senats nicht vergeblich blieben, weil er gegen den Vortrag der Konsuln mit seiner tribunizischen Amtsgewalt keinen Einspruch erhoben habe. Gegen Haterius ging er sogleich vor; den Scaurus, dem er unversöhnlicher grollte, überging er mit Stillschweigen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 16
26.02.2015 Quod Beniaminus Netanjahu invitationem, ut septimana proxime sequente sermonem ad Americanicum Congressum haberet, accepit, controversiae cum regimine et praeside Americanorum exasperatae sunt. Susan Rice primarii Netanjahu visitationem destructivam esse iam antea dixerat. Netanjahu regimini Americano obicit, quod nimis submisse cum Iranis de nucleari programmate agat. lc201502
23.03.2015 Alexis Tsipras, Graecus primarius, hodie, die Lunae, Berolini colloquia cum cancellaria Merkel habebit. Quae iam Veneris die sine reformationibus pecunias nullas solutum iri dixerat. Solis die etiam Hispanicus administer ab oeconomia, Ludovicus de Guindos, ut Graeci promissas reformationes probabili modo explerent, postulaverat. lc201503
16.07.2015  Postquam domna Zoe Konstantopoulou, praeses parlamentaria, primum tacticis de causis initium sessionis prolatavit, parlamentarii denique congressi post diuturnam et tractuosam disceptationem, in qua identidem defectio alterius optionis deplorabatur, invisum austeritatis programma comprobaverunt. CCXXIX delegati suffragati sunt, LXIV sunt refragati, inter quos etiam Varoufakis et XXXI alii, qui Partis Syrizae sunt. Primarius Tsipras ergo maioritatem regendi (CLXII sedes ex CCC) amisit. Antea, id si accideret, sibi difficile fore, ut regere pergeret, dixerat. Sed etiam Euangelos Meimarakis, qui opponenti Neae Democratiae praeest, ne primario diffidentia nuncupetur aut novae electiones exhibeantur, dissuadet. lc201507Nachdem die Parlamentspräsidentin Frau Zoe Konstantopoulou die Parlamentssitzung anfangs aus taktischen Gründen verzögert hatte, trat das Parlament schließlich zusammen und stimmte nach einer langwierigen und zähen Diskussion, in der wiederholt das Fehlen einer Alternative beklagt wurde, für das verhasste Austeritätsprogramm. 229 Abgeordnete stimmten dafür, 64 dagegen, darunter auch Varoufakis und 31 weitere Mitglieder von Syriza. Ministerpräsident Tsipras hat also die Regierungsmehrheit (162 von 300 Sitzen) verloren. Für diesen Fall hatte er vorher gesagt, werde es schwer für ihn weiterzuregieren. Aber auch Euangelos Meimarakis, der Vorsitzende der oppositionellen Nea Demokratia hält nichts von einem Misstrauensvotum oder Neuwahlen.
22.07.2015  Germaniae Foederale Iudicium Constitutionale hesterno die Martis legem, qua pecuniaria auxilia iis parentibus attribuuntur, qui suos infantes unius aut duorum annorum non in hortulos publicos mittant, sed domi educent, constitutioni rei publicae non convenire diiudicavit. Talem legem non Foederis partium fuisse iudices dixerunt, sed singularum civitatum foederatarum. Bavaria quae hanc legem tulerat, ex omnibus sedecim civitatibus unica esse videtur, quae legem non abrogans pecuniam parentalem, quae nasute etiam "praemium Vestale" nominatur, solvere pergat. Ceterae civitates huic iudicio plauserunt: Winfridus Kretschmann, prasinus Badensis-Virtembergensis primarius legem nihil effecisse praeter effectum asportandi dixit. Olaus Scholz, praefectus urbis Hamaburgi iudicium et foederalismum refovere et exaequatae liberorum educationi in nostra terra prodesse addidit. Qui iam antea aliquando, ut lectuli parvulorum sub dicione suarum partium fierent, se optare dixerat. lc201507Das deutsche Bundesverfassungsgericht hat gestern, am Dienstag, geurteilt, dass das Gesetz, nach dem den Eltern Finanzhilfen gewährt werden, die ihre ein- oder zweijährigen Kinder nicht in öffentliche Kitas schicken, sondern zu Hause erziehen, nicht verfassungskonform sei. Die Richter erklärten, ein solches Gesetz wäre nicht Sache des Bundes gewesen, sondern der einzelnen Bundesländer. Bayern, das dieses Gesetz eingebracht hatte, scheint von allen 16 Ländern das einzige zu sein, das das Gesetz nicht abschafft und das Elterngeld, das spöttisch auch "Herdprämie" heißt, weiterhin zahlen will. Die anderen Länder haben dieses Urteil begrüßt. Winfried Kretschmann, der grüne Ministerpräsident von Baden-Württemberg, sagte, das Gesetz habe nur einen Mitnahmeeffekt hervorgerufen. Der Hamburger Bürgermeister Olaf Scholz fügte hinzu, das Urteil stärke sowohl den Föderalismus, als auch fördere es in unserem Land die Gleichstellung in der Kindererziehung. Schon früher hatte er einmal gesagt, er wünsche die Hoheit seiner Partei über die Kinderbetten.
06.08.2015  Interea reliquias aeroplani, quae proxime praeterita septimana ad litus insulae La Réunion inventae in Francogallia examinatae sunt, re vera a Malaesiensi aeroplano (Boeing 777) originem accepisse constat. Iam antea Malaesiensis administer a rebus externis volatum MH370 in australi Oceano Indico exitum tragicum habuisse nunc dilucidum esse dixerat. Se familias et necessariios CCXXXIX hominum, qui in aeroplano fuissent, ea confirmatione, quamvis sit tragica et acerba, attamen certiores fieri sperare. Numquis scit, an ea fides solacium sit, praeserim cum ex VIII. die mensis Martii prioris anni plures quaestiones exstiterint quam profligatae sint? lc201508Inzwischen steht fest, dass die in der letzten Woche an der Küste der Insel La Réunion gefundenen Flugzeugteile wirklich von dem verlorenen malaysischen Flugzeug (Boeing 777) stammen. Schon vorher hatte der malaysische Ministerpräsident gesagt, es sei jetzt erwiesen, dass der Flug MH370 im südlichen Indischen Ozean ein tragisches Ende gefunden habe. Er hoffe, dass die Familien und Angehörigen der 239 Menschen, die an Bord des Flugzeugs waren, durch diese Bestätigung, sei sie noch so tragisch und bitter, wenigstens Gewissheit erlangten. Kann diese Gewissheit etwa ein Trost sein, zumal seit dem 8. März des Vorjahres mehr Fragen aufgeworfen als erledigt wurden?
21.08.2016  Diplomates quidam septentrionalis Coreae, qui in Magna Britannia munere functus erat, nuper ad infestatos fratres meridianos defecerat. Num credendum est, quae pristini socii nunc de eo proferunt: eum impuram colluviem esse, qui arcana prodidisset, pecunias subtraxisset, impuberes stupravisset! Num contra credendum est, quod ipse tum, cum descivit, dixerat: se desiderare libertatem et deamare liberam rem publicam! Vix intererit, utrum alterutri an neutri an utrique credas. lc201608Ein nordkoreanischer Diplomat, der seinen Dienst in Großbritannien versehen hatte, war kürzlich zu seinen verfeindeten Brüdern im Süden übergelaufen. Ob man glauben kann, was seine früheren Genossen jetzt über ihn preisgeben: er sei reiner Abschaum, habe Geheimnisse verraten, habe Geld veruntreut, habe sich an Kindern vergangen. Ob man glauben kann, was er selbst damals, als er überlief, gesagt hatte: er sehne sich nach Freiheit und verehre unsterblich den freiheitlich verfassten Staat. Es wird kaum einen Unterscheid machen, ob du einem, keinem oder beiden glaubst.
08.09.2016  Cancellaria Merkel, cui clades electoria a Democratis Christianis praeterito die Solis in Megapoli et Pomerania Citeriore accepta saepius crimini datur, heri in foederali legatorum concilio, ut suas rationes politicas defenderet, orationem habuit pugnacem. Illam sententiam, qua Germaniam difficultates migrationis expedituram esse dixerat, heri quidem non repetivit, sed compellavit et omnia problemata et omnia, quae hoc praeterito anno iam in melius essent refectae. Ut animos civium a timore, ne Germania a se ipsa abalienaretur, quo timore permoti plerique Alternativam pro Germania elegerant, abduceret, Germaniam et omnia, quae in sinu gestaremus, sirempse mansura augurata est. Alternativam pro Germania non modo suas partes, sed omnium partes provocare. Monuit, ne delegati se facem et tubam dextrorum praeberent, neve suas loquelas excrudescere sinerent, quod nemini prodesset nisi iis, qui omnia simpliciora reddentes electoribus falsas opiniones instillarent. - Finge cancellariae contigisse, ut id omnibus delegatis persuaderet! Nonne vides tamen unum esse hominem Bavaricum, qui se solum rem restiturum esse portendat atque iter Mercelianum in contrarium flectendum esse cogitare non desinat? lc201609Kanzlerin Merkel, der vielfach die Wahlschlappe der CDU am Sonntag in Mecklenburg-Vorpommern angelastet wird, hielt gestern im Bundestag eine kämpferische Rede. Jenen berüchtigten Satz, in dem sie gesagt hatte, Deutschland werde dies schaffen, wiederholte sie zwar nicht, zählte aber alle Problemfelder auf und alles, was in diesem letzten Jahr verbessert worden sei. Um die Furcht der Bürger zu zerstreuen, dass Deutschland sich selbst entfremdet werde, die für die meisten der Grund war, die AfD zu wählen, äußerte sie die Erwartung, dass Deutschland und alles, was uns lieb und wert ist, sich selbst gleich bleiben werde. Die AfD sei nicht nur für ihre, sondern für alle Parteien eine Herausforderung. Sie warnte die Delegierten, sich zum Sprachrohr der Rechten zu machen und ihre Sprache nicht eskalieren zu lassen. Dies würde nur denen nützen, die alles vereinfachten und so die Wähler kirre machten. - Angenommen der Kanzlerin wäre es gelungen, alle Abgeordneten zu überzeugen: Siehst Du da nicht einen Bayer, der in Aussicht stellt, den Staat zu retten, und sich nicht von der Idee abbringen lässt, Merkels Reise müsse in die entgegengesetzte Richtung gehen?
25.11.2016  Europaeum parlamentum plenissima omnium factionum maioritate colloquia de accessione Turciae ad Europaeam Unionem intermittenda esse heri decrevit. Commissio vero Bruxellensis isto decreto non tenetur. Parlamentarii Argentoratenses proscriptiones, quibus praeses Erdogan post conamen rebellionis mense Iulio infeliciter temptatum multos magistratus, milites, iudices, magistros, diurnarios aliosque functionarios ante tempus munere et honore privavit, enormes et illegales fuisse iudicant. Atqui Turcicus praeses iam in antecessum eiusmodi decretum nugatorium esse neque Turcarum quicquam interesse dixerat. lc201611Das europäische Parlament hat gestern mit der überwältigenden Mehrheit aller Fraktionen beschlossen, die Gespräche über den Beitritt der Türkei zur Europäischen Union auszusetzen. Allerdings ist die Brüsseler Kommission nicht an diesen Beschluss gebunden. Die Straßburger Parlamentarier halten die Säuberungsaktionen, mit denen Präsident Erdogan nach dem missglückten Putsch im Juli viele Beamten, Soldaten, Richter, Lehrer, Journalisten und andere Funktionsträger vorzeitig aus dem Dienst entfernt hat, für unangemessen und widergesetzlich. Der türkische Präsident hatte jedoch schon im Vorfeld erklärt, ein derartiger Beschluss sei wertlos und für die Türken ohne Bedeutung.
23.12.2016  Vladimirus Putin die Martis in Cremlino Moscuensi Russiam in praesentia quovis aggressore valentiorem esse dixerat et fieri posse, ut Russi Islamicum Statum repugnantes arma nuclearia adhiberent, significaverat. Homines harum rerum periti Russicum praesidem his verbis minus Islamistis quam civitatibus occidentalibus voluisse minitari credunt. Donaldus Trump non diu cunctatus pipiavit contra Americam debere suam capacitatem nuclearem non mediocriter amplificare, dum mundus ad nuclearia spectans ad sanitatem reverteretur. Etiamsi liceat opinari alterum alterum maluisse excoquere et turbas efficere, quam suam sinceram sententiam deliquare, utrumque recordari perutile sit iactationem facum armorumque concrepationem non esse artis politicae, quae excusari possit. lc201612Wladimir Putin hatte am Dienstag im Kreml gesagt, Russland sei derzeit stärker als jeder denkbare Angreifer und hatte angedeutet, die Russen könnten im Kampf gegen den Islamischen Staat Atomwaffen einsetzen. Experten glauben, der russische Präsident habe damit weniger dem Islamisten als den westlichen Staaten drohen wollen. Donald Trump ließ nicht lange auf sich warten und twitterte dagegen, Amerika müsse seine nukleare Kapazität erheblich ausweiten, bis die Welt bei Atomwaffen zur Vernunft käme. Wenn man auch annehmen darf, dass sie sich gegenseitig eher beunruhigen und verwirren möchten, als ihre wahre Haltung klarzustellen, sollten doch beide beherzigen, dass das Spiel mit dem Feuer und Säbelgerassel kein Mittel einer verantwortlichen Politik sind.
06.01.2017  Iacobus Clapper, dux generalis quidam copiarum aeriarum Americanarum rude donatus et, quia munere se iam abdicavit, ad breve tempus nationalium munerum intellegentiae praepositus, quod Donaldus Trump suspicionem Russos cyberspatialibus incursionibus electiones praesidiales in America adulteravisse ridiculam esse dixerat, non tacitus fert. Ad Donaldum Trump spectans interesse dixit inter dignam dubitationem et personalem insectationem. Clapper, cum die Iovis a senatus curatorio defensorio audiretur, non modo denuo repetivit Russos summi gradus auctores talium incorsionum fuisse, sed etiam monuit, ne Russorum progressivum et technologice adultum et offensivum cyberprogramma cum gubernio tum multiplici substructioni militari, diplomaticae, commerciali magnum periculum parare posset. Munera intellegentiae hodierno die Veneris praesidem designatum instructura esse atque, etiamsi non omnia prodi liceret, initio septimanae insequentis terminalem relationem et certa argumenta, quae Obama praeses iam in manibus haberet, divulgatura esse annuntiavit. lc201701James Clapper, ein amerikanischer Luftwaffengeneral im Ruhestand und, weil er schon seinen Rücktritt erklärt hat, nur für kurze Zeit noch Chef des Nationalen Amerikanischen Geheimdienstes, nimmt nicht stillschweigend hin, dass Donald Trump gesagt hatte, der Verdacht, die Russen hätten durch Cyberattacken die Präsidentenwahl in Amerika verfälscht, sei lächerlich. Donald Trum im Blick sagte er, es gebe einen Unterschied zwischen berechtigtem Zweifel und persönlicher Diffamierung. Als Clapper am Donnerstag vom Verteidigungsauschuss des Senats angehört wurde, wiederholte er nicht nur erneut, dass hochrangige Russen die Drahtzieher solcher Angriffe gewesen seien, sondern warnte auch davor, dass das fortschrittliche und technisch ausgereifte Cyberprogramm der Russen zu einer großen Bedrohung für die Regierung, besonders aber für die vielfältige militärische, diplomatische und kommerzielle Infrastruktur werden könne. Der Geheimdienst werde am heutigen Freitag den designierten Präsidenden unterrichten und, auch wenn er nicht alles preisgeben könne, Anfang nächster Woche einen Abschlussbericht mit sicheren Beweisen, die Präsident Obama bereits in Händen halte, der Öffentlichkeit zugänglich machen.
13.01.2017  Secretarii a Donaldo Trump electi, qui his diebus de suis politicis rationibus a senatu interrogantur, non idem sentire videntur, neque idem dicere atque eorum praeses designatus. Pristinus dux generalis quattuor stellarum, Iacobus Mattis, quem Trump secretarium defensionis deoptavit, monuit, ne Nato maximae ex altero bello mundano concussioni esset exposita. Praecipuam originem fontemque concussionis dixit esse, quod Vladimirus Putin nationes Natonis participes disicere vellet. Praetera Natonem efficacissimam societatem militarem recentiorum temporum laudavit. Etiam Rex Tillerson, designatus secretarius statalis, iam die Mercurii a senatu interrogatus articulum quintum foederis cum Natone icti sancrosanctum esse dixerat. Trump contra Natonem pluries adhuc in dubio posuerat et se Vladimirum Putin, quem Mattis primo loco hostium ponit, socium et amicum asciturum esse sperat. Trump se operationibus munerum intellegentiae indubitare iam saepe aperuit; Mattis contra se eorum arbitriis prolixe confidere dixit. Quin nuptiae maritales tam iniquis ominibus conciliatae nimis celeriter dirimantur, quis dubitet? Quam diu coniugia tam discordia in rebus politicis conciliata cohaesura credamus? lc201701Die von Donald Trump ausgesuchten Minister, die dieser Tage vom Senat zu ihrer politischen Einstellung befragt werden, scheinen nicht dasselbe zu denken und nicht dasselbe zu sagen wie ihr designierter Präsident. Der frühere Viersterne-General James Matthis, den sich Donald Trump als Verteidigungsminster wünscht, warnte, dass die Nato vor ihrer schwersten Bedrohung seit dem 2. Weltkrieg stehe. Die Hauptursache, sagte er, sei, dass Putin die Mitgliedsstaaten der Nato auseinanderdividieren wolle. Außerdem lobte er die Nato als das effektivste Militärbündnis der neueren Geschichte. Ebenso hat der designierte Außenminister Rex Tillerson schon am Mittwoch bei seiner Befragung gesagt, der Artikel 5 des Natovertrages, sei unantastbar. Trump hingegen hatte die Nato mehrfach in Frage gestellt und hofft, Wladimir Putin, den Mattis an erster Stelle unter den Feinden ausmacht, als Partner und Freund zu gewinnen. Trump hat schon oft zu erkennen gegeben, dass er die Arbeit der Geheimdienste in Frage stellt. Mattis hingegen sagte, dass er deren Einschätzungen in hohem Maße vertraue. Dass eine bürgerliche Ehe, die unter solch ungünstigen Vorzeichen geschlossen wird, schnell zerbricht, dürfte kaum einer bezweifeln. Wie lange sollen wir von so widersprüchlichen politischen Verbindungen annehmen, dass sie Bestand haben?
13.02.2017  Franciscus Gualterius Steinmeier hesterno die Dominico a Concilio Foederali, cuius omnes legati foederales et totidem civitatum delelegati sunt, novus et duodecimus praeses Rei Publicae Foederatae Germaniae electus undevicesimo die mensis Martii in locum Ioachimi Gauck succedet. Steinmeier, quod candidatus democratarum et socialium et Christianorum erat et a liberalibus quoque sublevabatur, quamvis quinque candidati inter se concurrerent, prima temptatione tres partes suffragiorum (931) assecutus est. Ceteros candidatos honoris causa nomino: Christophorus Butterwegge, candidatus Sinistrorum (128 suffragia), Albertus Glaser, Factionis Alternativae pro Germania (42), Alexander Hold, Liberalium Suffragatorum (25), Engelbertus Sonneborn, Factionis Piratarum (10). Primus Ioachimus Gauck gratulatus est. Iam antea Steinmeier se praesidem hortatorem animorum in scaenam rediturum dixerat, atque etiam die electionis se cives ad virtutes audaciae et concordiae et confidentiae exercendas revocaturum esse significavit. Scitne in quam difficilem nodum negotium virtutum vaticinandarum suscipiens inciderit! Ne ex hodierno die in Germania sordidum certamen electorium incipiat, neve crastinus dies solvat Europam in discordia. lc201702Franz-Walter Steinmeier wurde am gestrigen Sonntag von der Bundesversammlung, der alle Abgeordneten des Bundestages und die gleiche Zahl von Landesvertretern angehören, zum neuen und zwar 12. Präsidenten der Bundesrepublik Deutschland gewählt und wird am 19. März die Nachfolge von Joachim Gauck antreten. Weil Steinmeier der Kandidat sowohl der Sozial- als Christdemokraten war und auch von den Liberalen unterstützt wurde. erzielte er, obwohl fünf Kandidaten im Rennen waren, bereits im ersten Durchgang drei Viertel der Stimmen (931). Die übrigen Kandidaten nenne ich ehrenhalber: Christoph Butterwegge, Kandidat der Linken (128 suffragia), Albrecht Glaser, der Alternative für Deutschland (42), Alexander Hold, der Freien Wähler (25), Engelbert Sonneborn, der Pirataten (10). Als erster gratulierte Joachim Gauck. Schon vorher hatte Steinmeier gesagt, dass er als Präsident als Mutmacher auftreten werde, und gab auch am Tag der Wahl zu erkennen, dass er die Bürger zu Mut, Eintracht und Zuversicht ermutigen werde. Weiß er, in welch schwierige Lage er sich mit dem Geschäft, die Tugenden zu preisen, gebracht hat? Hoffentlich beginnt nicht heute in Deutschland ein schmutziger Wahlkampf und trennt nicht der morgige Tag Europa in Zwietracht!
14.02.2017  Björn Höcke, qui a parte Alternativae pro Germania est eiusque praeses in conventu Erfordiensi, in late patenti disceptatione sodalium versatur. Multi, quibus nimis dextrorsus vergere videatur, eum democraticae et civili faciei factionis, qua se offerre cupiscunt, nociturum esse putant. Nam decimo septimo die mensis Ianuarii Dresdae ad monumentum holocausticum Berolinense spectans dixerat praeter Germanos nullum esse populum, qui monumentum dedecoris cordi suae urbis metropolitanae deplantavisset. Quare heri praesidium factionis maiore numero sententiarum (9 : 4) eum e factione excludendum esse constituit. Atqui hoc coeptum difficilius transigendum sit, quod regulae exclusionis implicitae sunt et quod Höcke magnum numerum asseclarum in factione habet. Fieri possit, ut factio secundum, ex quo exstat, diducatur. lc201702Björn Höcke, der zur AfD gehört und ihr Vorsitzender im Erfurter Landtag ist, steht in der massiven Kritik der Parteimitglieder. Viele, denen er zu weit nach rechts zu tendieren scheint, glauben, dass er dem demokratischen und bürgerlichen Bild der Partei, in dem sie erscheinen möchten, schadet. Am 17. Jan. hatte er nämlich in Dresden unter Bezug auf das Holokaust-Mahnmal in Berlin gesagt, kein Volk außer Deutschland habe ein Schandmal in das Herz seiner Hauptstadt eingepflanzt. Daher hat gestern der Vorstand der Partei mehrheitlich (9 : 4) beschlossen, ihn aus der Partei auszuschließen. Doch dürfte dieses Unterfangen nur ziemlich schwer über die Bühne gehen, weil die Regeln für einen Ausschluss kompliziert sind und weil Höcke viele Anhänger in der Partei hat. Es ist nicht ausgeschlossen, dass sich die Partei zum zweiten Mal seit ihrem Bestehen spaltet.
25.02.2017  His diebus oblectamenta antequadragesimalia datis habenis proferuntur. Heri vesperi usque ad mediam noctem Moguntiaci, quae urbs praeter Coloniam praevalentissimum carnevalium Rhenanorum centrum est, consessio omnibus amicata, cui titulus est "Moguntiacum manet Moguntiacum, quo modo cantet et rideat" exhibebatur et televisifice emittebatur. Qui praeses undecimvirorum singulos oratores sententias rogat iisdemque, cum peroraverunt, amplis verbis gratias agit, initio hanc contionem semper maxime politicam, democraticam, praesenti tempori coniunctam esse protulit. Quod praeiudicium actutum re confirmatum est: "Praefectus iocosarum tabularum" aures cancellariae illa fatali sententia "Quod nos expediemus!" perstrinxit, quam ad affluentiam perfugarum spectans dixerat. Tum in scaenam prosecuti sunt "Moguntinus quidam biocolyta" et "Guddi Gutenberg", Moguntinus inventor typographiae, qui hoc anno ultimum de monumento descendens exulceratis magis quam facetis verbis suam orationem valedictoriam habuit. Deinde quidam, quem commeatus primum pigeat, tum autem, ne domi vexetur, voluntarium et remotum exilium sibi consciscat. Exinde prodiit "Ludovicus Trump", frater Americani praesidis, qui idem ex Palatinato Kallstadio oriundus neque in Americam emigrans nunc iam diu Mogontiaci in via, quae "Bopp" nominatur, habitat. Ut nunc Mogontiaci "Trumpa, trumpa, trumpa, täterä" cantaretur, curavit. Postremo frater ipse apparuit et praesidem undecimvirorum ilico falsificatum praesidem esse declaravit. Postquam Olympici dei deaeque de Olympo devolantes acrobatice saltaverunt, "Moguntinus quidam magister" cum praesenti administra Andrea Nahles computabat et, cur Theodisca vox fasciae pectoralis esset masculini generis, explicavit. "Moderator quidam televisificus" subsequens nemini pepercit atque, ut omnes populistici et nationalistici politici totius mundi in septem stellas errantes terrae similes, quae nuperrime repertae essent, fugarentur, suasit. Subsecuti sunt "superior puer sacris ministrans" atque illi "Moguntini cantatores aulici", qui "Ista dies hodierna, qua nulla dies pulchrior esse potest" cantantes consessionem dimiserunt. Io Saturnalia! lc201702Dieser Tage nimmt die Fastnacht ungebremst Fahrt auf. Gestern Abend wurde in Mainz, das neben Köln das Zentrum der rheinischen Fassenacht ist, bis Mitternacht die allseits beliebte Sitzung "Mainz bleibt Mainz, wie es singt und lacht" abgehalten und im Fernsehen ausgestrahlt. Der Präsident des Elferkomitees, der die einzelnen Redner aufruft und nach ihrem Vortrag mit reichlich Lob bedankt, betonte anfangs, dass diese Versammlung immer höchstpolitisch, demokratisch und aktuell sei. Dieses Versprechen wurde auf der Stelle bestätigt: Der "Chef des närrischen Protokolls" schlug der Kanzlerin ihren fatalen Satz "Das schaffen wir!", den sie im Zusammenhang mit dem Zustrom der Flüchtlinge gesagt hatte, um die Ohren. Dann folgten ein "Mänzer Polizist" und "Guddi Gutenberg", der Mainzer Erfinder des Buchdrucks, der in diesem Jahr zum letzten Mal von seinem Denkmal herunterstieg und mit eher verbitterten als witzigen Worten seine Abschiedsrede hielt. Dann einer, der zunächst ein "Urlaubsmuffel" ist, dann aber, um den heimatlichen Qualen zu entgehen, freiwillig ins weite Exil geht. Dann trat "Ludwig Trump", der Bruder des amerikanischen Präsidenten, auf, der ebenfalls aus dem pfälzischen Kallstadt stammt, aber nicht nach Amerika ausgewandert war und jetzt schon lange in Mainz in der Boppstraße wohnt. Er sorgte dafür, dass man jetzt in Mainz "Trumpa, trumpa, trumpa, täterä" singt. Zum Schluss erschien der Bruder persönlich und erklärte den Sitzungspräsidenten kurzerhand zum Fake-Präsidenten. Nachdem die Olympischen Götter und Göttinnen vom Olymp herabgeflogen waren und einen akrobatischen Tanz hingelegt hatten, übte ein "Mainzer Lehrer" mit der anwesenden Ministerin Andrea Nahles Rechnen und erklärte, warum das deutsche Wort für "Büstenhalter" männlich ist. Der nachfolgende "Fernsehsprecher" schonte niemanden und riet dazu, alle populistischen und nationalistischen Politiker der ganzen Welt auf die sieben erdähnlichen Planeten zu verbannen, die man gerade eben erst entdeckt hat. Es folgten der "Obermessdiener" und die bekannten "Mainzer Hofsänger", die mit dem Lied "So ein Tag, so wunderschön wie heute“ die Sitzung beendeten. Helau!
18.03.2017  Angela Merkel et Donaldus Trump Vasingtoniae heri primum comminus convenerunt. Merkel, ut commercium in vicissitudine consistere demonstraret, venerat comitata ab exarchis nonullarum societatum industrialium, quae etiam in Foederatis Civitatibus producunt, loca operandi condunt, tirones excolunt. Themata, de quibus consulendum esset, in antecessum nota erant: de libera mercatura, cui Trump non favet, de militari cooperatione et de Natonis confoederatione, quam Trump obsoletam esse dixerat, de immigratione et adiuncta tromocratia, qua de re praeses cancellariam antea acriter reprehenderat. Trump antea (fortasse derisorie) dixerat se velle a cancellaria sciscere, quo modo cum Vladimiro Putin agendum et pax in Ucraina Orientali firmanda esset. Sermones comitibus et simplicibus verbis processerunt, neque tamen cordialiter. Semel etiam Trump, ne photographandi causa dextras iungeret, tacitus recusavit. Neque uterque utrique conciliatus est, nisi forte in eo, quod ad magnum momentum Natonis attineat. Praeses interdum aut astricto aut absenti animo esse videbatur, neque libenter exsequi, quod sui muneris esset. Me discipuli commonefecit, qui suum contemptum industrie, at sine effectu dissimulare contendit. lc201703Angela Merkel und Donald Trump trafen sich gestern in Washington zum ersten Mal persönlich. Merkel war, um zu demonstrieren, dass Handel auf Gegenseitigkeit beruht, in Begleitung der Chefs einiger Industrieunternehmen gekommen, die auch in den USA produzieren, Arbeitsstellen schaffen und Lehrlinge ausbilden. Die Beratungsthemen waren im voraus bekannt: Freihandel, den Trump nicht schätzt, militärische Kooperation und das Bündnis der Nato, das Trump als obsolet bezeichnet hatte, Einwanderung und der mit ihr verbundene Terrorismus, weswegen Trump die Kanzlerin vorher scharf kritisiert hatte. Trump hatte vorher (vielleicht ironisch) geäußert, er wolle von der Kanzlerin erfahren, wie man mit Wladimir Putin verhandeln müsse und wie ein sicherer Frieden in der Ostukraine bewirkt werden könne. Die Gespräche verliefen freundlich und offen, aber nicht herzlich. Einmal verweigerte Trump sogar wortlos einen zum Photographieren gewünschten Handschlag. Sie kamen sich nicht näher außer vielleicht darin, was die große Bedeutung der Nato betrifft. Der Präsident schien bisweilen angespannt oder abwesend zu sein, und sich seiner Pflicht nicht gern zu entledigen. Er erinnerte mich an einen Schüler, der sich eifrig aber vergeblich bemüht, sein Desinteresse zu verbergen.
07.04.2017  Officialis quidam Pentagoni interpres Foederatas civitates Americae quinquaginta missilibus (Tomahawk nomine) eam stationem militarem petivisse pronuntiavit, ex qua aeroplana gasium nervosum in provincia Idlib defundentia avolavisse opinantur. Missilia e navibus longis in orientalibus Maris Mediterranei partibus navigantibus emissa sunt. Praeses Trump suam rationem, qua partes futuras Syriaci praesidis considerat, subito ac de improviso mutavit. Etiam Rex Tillerson, secretarius statalis, praesidi Bashar al Assad postero tempore nullius momenti partes in Syria agendas esse die Iovis pervesperi dixerat. lc201704Ein offizieller Sprecher des Pentagon hat mitgeteilt, dass die USA mit 50 Tomahawk-Raketen die Militärbasis angegriffen haben, von der sie glauben, dass von dort aus die Flugzeuge gestartet sind, die über der Provinz Idlib Giftgas abgeworfen haben. Die Raketen wurden von Kriegsschiffen im Östlichen Mittelmeer abgefeuert. Präsident Trump hat seinen Standpunkt zur zukünftigen Rolle des syrischen Präsidenten völlig überraschend geändert. Auch Außenminister Rex Tillerson hatte am späten Donnerstag Abend gesagt, Baschar al Assad dürfe in Zukunft keine Rolle mehr in Syrien spielen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden