top

   
Beleg gesucht für: disceptationem
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.03 Num nationalistae formam reipublicae infestent
Legati foederatarum Germaniae civitatum hodie, die 3° m. Dec. a. 2013°, disceptationem, utrum Nationalis Factio Germaniae (NPD) cum statali rei publicae constitutione consentiat an dissentiat, Hesychiam Carolinam ad iudices summi rei publicae iudicii deferent. Rogabunt, ut ista factio imprimis ob rassisticum tenorem et hominum ex alienis terris immigrantium odium formae civitatis contraria diiudicetur et vetetur. Quae actio secunda eiusmodi suscipitur post primam temptationem anno 2003° ad irritum redactam. Etiam nunc eventus rogationis incertior esse existimatur. Factio secundum principes leges rei publicae vetari non poterit, nisi eam liberale et democraticum rei publicae fundamentum infestare demonstratum erit. Qua de causa regimen et Foederalis Conventus accusationem non sequuntur. Hoc loco etiam nulla eventus ratione habita quaerendum est, num factionem aemulam non politice, sed iuridice exsequi magnae sit politicae prudentiae.
2014.05.05 Andreas Voßkuhle, praeses iudicii constitutionalis colloquium habens cum sodalibus Ephemeridis Generalis Francofurdiensis (FAZ), quid sentiret de Unione Europaea, aperuit. Ei critica disputatione de integratione Europaea opus esse persuasum est, ut Unio a civibus legitima accipi posset. Monuit, ne politici formulis vacuis uterentur, sicut "europaeus, proeuropaeus, antieuropaeus", quae disceptationem apertam sinceramque neque pensare et celeriter finire possent. 2014.05.05Andreas Voßkuhle, der Präsident des Bundesverfassungsgerichts, legte im Gespräch mit Mitarbeitern der Frankfurter Allgemeinen Zeitung (FAZ) seine Gedanken zur Europäischen Union dar. Er ist überzeugt, dass es einer kritischen Diskussion zur europäischen Integration bedarf, damit die Union von den Bürgern als legitim akzeptiert werden könne. Er warnt die Politiker davor, Leerformeln wie "europäisch, proeuropäisch, antieuropäisch" zu verwenden, die eine offene und echte Auseinandersetzung nicht ersetzen, aber schnell beenden könnten.
[Cic.off.1,34,4] Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Cic.off.1,34,4Denn da es zwei Arten gibt, einen Streit zu beenden, entweder durch Erörterung oder durch gewaltsame Mittel, und da jenes dem Menschen, dieses den Tieren eigen ist, darf man zu Letzterem nur dann seine Zuflucht nehmen, wenn das Erstere nicht möglich ist.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
03.07.2015  Berolini Iovis die in foederali conventu delegatorum per duas horas quattuor rogationes de legitimis finibus, qui in subsidio morientibus praebendo transeundi non essent, primum legebantur. Rogationes, quae non a partibus, sed a singulis delegatis latae erant, inter indomitam licentiam et solidam recusationem magnopere distabant: erant, qui quodcumque genus voluntariae euthanasiae vetari vellent, alii, qui eam et medicis et organizationibus non commercialibus permittendam esse suaderent, aliique, qui viam mediam ingrediendam censerent. Nonnulli eam minime factiosam disceptationem horam astris ornatam conventus fuisse aestumant. lc201507In Berlin fand am Donnerstag im Bundestag zwei Stunden lang die erste Lesung von vier Gesetzesanträgen über die gesetzlichen Grenzen statt, die bei der Sterbehilfe nicht überschritten werden dürften. Die Anträge, die nicht die Parteien, sondern einzelne Abgeordnete eingebracht hatten, unterschieden sich deutlich zwischen unbegrenzter Freigabe und völliger Ablehnung: einige wollten jegliche Art freiwilliger Sterbehilfe verbieten, andere sie sowohl Ärzten als auch nichtkommerziellen Vereinen erlauben; wieder andere plädierten für einen Mittelweg. Einige beurteilen diese überparteiliche Diskussion als eine Sternstunde des Bundestages.
16.07.2015  Postquam domna Zoe Konstantopoulou, praeses parlamentaria, primum tacticis de causis initium sessionis prolatavit, parlamentarii denique congressi post diuturnam et tractuosam disceptationem, in qua identidem defectio alterius optionis deplorabatur, invisum austeritatis programma comprobaverunt. CCXXIX delegati suffragati sunt, LXIV sunt refragati, inter quos etiam Varoufakis et XXXI alii, qui Partis Syrizae sunt. Primarius Tsipras ergo maioritatem regendi (CLXII sedes ex CCC) amisit. Antea, id si accideret, sibi difficile fore, ut regere pergeret, dixerat. Sed etiam Euangelos Meimarakis, qui opponenti Neae Democratiae praeest, ne primario diffidentia nuncupetur aut novae electiones exhibeantur, dissuadet. lc201507Nachdem die Parlamentspräsidentin Frau Zoe Konstantopoulou die Parlamentssitzung anfangs aus taktischen Gründen verzögert hatte, trat das Parlament schließlich zusammen und stimmte nach einer langwierigen und zähen Diskussion, in der wiederholt das Fehlen einer Alternative beklagt wurde, für das verhasste Austeritätsprogramm. 229 Abgeordnete stimmten dafür, 64 dagegen, darunter auch Varoufakis und 31 weitere Mitglieder von Syriza. Ministerpräsident Tsipras hat also die Regierungsmehrheit (162 von 300 Sitzen) verloren. Für diesen Fall hatte er vorher gesagt, werde es schwer für ihn weiterzuregieren. Aber auch Euangelos Meimarakis, der Vorsitzende der oppositionellen Nea Demokratia hält nichts von einem Misstrauensvotum oder Neuwahlen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden