top

   
Beleg gesucht für: dilata
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Res in posterum dilata est; Clodius in Quirinalia prodixit diem. Cic.ad Q.fr.2,3,2,9Die Sache wurde auf den folgenden Tag verschoben. Clodius setzte seine Klage auf die Quirinalien aus.
2013.11.04 Primum post independentiam anno 2008° unilateraliter declaratam electiones municipales in Cosova habitae sunt. Quoniam res publica Serbia integra unionis Europaeae pars fieri affectat, eius moderatores minoritatem Serborum in Cosova incolentium monuerant, ne istis electionibus deessent. Sed quia plerique Serborum, ne ea re Cosova independens agnosci videretur, hortationi moderatorum non modo non obsecuti sunt, sed etiam vi adhibita eos, qui electionem participaturi erant, deterrebant et imprimis in boreali Mitrovica cursum electionis disturbabant.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens atque una cum eo quattuordecim alii sodales fraternitatis Muslimorum hodie Memphide causas apud iudices dicunt. Morsi crimini datur, quod ad internecionem civium prope sedem suam reclamitantium incitaverit. Quod eius fautores refragationes annuntiaverunt, custodes publici subornati sunt, ut disciplinam publicam servent. - Postscriptum ex eventu: Morsi coram iudicibus se esse legitimum praesidentem et iudicium scurrilem mimum reclamavit. Causa in proximum annum dilata est.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
06.04.2015 In Iemenia pugnae in multa varietate versantur: postquam Saudiana coalitio Houthos ex urbe Adeno aliquamdiu reppulit, nunc fortuna se ad eosdem reclinat. Variae sententiae etiam reliquam communitatem mundanam distinent: dum occidentales civitates aerios Saudianorum ictus convenienter cum iure gentium fieri aestumant, Russi consilium securitatis Nationum Unitarum humanitarium ignistitium constituere iusserunt. Res in sessione extraordinario iam deliberata in hanc septimanam dilata est. Interea Saudiani organizationi Crucis Rubrae, ut adiumenta Sanaam in Iemeniam subveheret, concesserunt. lc201504
12.09.2016  Praefecti factionum coalitu coniunctarum, postquam duas horas Berolini collocuti discesserunt, in nuntiis televisificis "horarium agendorum" elaboravisse dicebantur. Qui hac notatione mediali ad aliquantulum spei adducebatur, celeriter destituebatur, cum amplius comperisset, de controversiis, quae ad immigrationem pertinerent, nihil omnino deliberatum esse. Disceptatio istarum qaestionum, in quibus causa discidii duarum christianarum factionum est, in mensem Octobrem dilata est. Utinam ne in Kalendas Graecas! lc201609Nachdem die Vorsitzenden der Koalitionsparteien zwei Stunden in Berlin verhandelt hatten, hieß es in den Fernsehnachrichten, sie hätten einen "Fahrplan" erarbeitet. Wer durch diese Notiz etwas Hoffnung schöpfte, wurde schnell enttäuscht, als er weiter erfuhr, dass die Streitpunkte in der Flüchtlingspolitik überhaupt nicht zur Sprache gekommen waren. Die Erörterung dieser Fragen, auf denen der Streit der christlichen Parteien beruht, ist auf den Oktober verschoben worden. Hoffentlich nicht auf den Sankt-Nimmerleins-Tag!
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden