top

   
Beleg gesucht für: decretum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus, dies, fortuna, quoius lubido gentibus moderatur. Sall.Cat.51,25Aber, höre ich, wer wird denn tadeln, was über Vaterlandsverräter verhängt wird? Die Zukunft, die Zeit, das Schicksal, dessen Willkür über die Völker gebietet.
potest alio tempore, alio consule, quoi item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Sall.Cat.51,36Möglich, dass zu anderer Zeit, unter einem anderen Konsul, dem ebenfalls ein Heer zu Gebote steht, eine Lüge Glauben findet. Sobald nach dem Muster des gegenwärtigen Verfahrens der Konsul auf einen Senatsbeschluss gestützt dann das Schwert zieht, wer will ihm ein Ziel setzen oder wer ihn mäßigen?
Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sall.Cat.53,1Nachdem Cato sich niedergesetzt hat, spenden alle Consulare und die Mehrheit des Senats seinem Antrag Beifall, loben seine mutige Einstellung bis zum Himmel und schelten sich gegenseitig Feiglinge. Cato allein gilt als großes und leuchtendes Vorbild; der Senatsbeschluss entspricht unverändert seinem Antrag.
itaque decurionum decretum statim fit, ut decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum, qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent, ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. Cic.S.Rosc.25.aDaher wurde von den Decurionen sogleich beschlossen, die zehn Ersten sollten zu Lucius Sulla reisen und ihm vorstellen, was für ein Mann Sextus Roscius gewesen sei: sie sollten sich über den Frevel und die Rechtsverletzungen der anderen beschweren und bitten, er möge die Ehre des Verstorbenen und das Vermögen des unschuldigen Sohnes schützen.
atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite.
DECRETVM DECVRIONVM. Cic.S.Rosc.25.b
Nehmt bitte den Beschluss selbst zur Kenntnis.
Beschluss der Decurionen.
2013.11.02 Publici Athenarum custodes enuntiant duos viros, asseclas partis Aureae Aurorae (Χρυσὴ Αὐγή), alterum viginti duorum, alterum viginti septem annorum, dum aedes suae ad extremam dextram tendentis partis custodiunt, ex birota automataria praetervehente petitos et occisos esse; tertium quendam esse vulneratum. Impetitores adhuc comperti non sunt.
Germania et Brasilia ad coetum generalem Nationum unitarum provocaverunt, ut legati huius ordinis decretum commententur, quo omnibus civibus ius vitae etiam in aetate digitali private agendae promittatur. Haec appellatio intendit, ut nimiae et illegali privatorum datorum custodiae, quae sit actio maxime molesta atque iniuriosa, pessulum obdatur.
2014.01.31 Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, Berolinum visitans cum cancellaria Angela Merkel colloquia habuit de Syria, de Africa, de partibus, quae Germaniae in orbe terrarum agendae essent. Imprimis ostentabat dramaticas res, quae in praesentia in Africa Centrali gererentur. Angela Merkel Germaniam plus responsibilitatis recepturam et magis conflictionibus globalibus intercursuram esse promisit. Sed ad qualem operam quali modo dandam Germania parata esset, nondum decretum est. 2014.01.31Der UN-Generalsekretär Ban Ki-Moon besuchte Berlin und sprach mit der Kanzlerin über Syrien, Afrika und die Rolle, die Deutschland in der Welt zu spielen habe. Insbesondere verwies er auf die derzeitig dramatischen Ereignisse in Zentralafrika. Angela Merkel sicherte zu, dass Deutschland mehr Verantortung übernehmen und sich stärker in globale Konflikte einmischen werde. Aber welche Art von Engagement in welchem Umfang Deutschland zu leisten bereit sei, ist noch nicht beschlossen.
2014.07.23 Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est. 2014.07.22Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est.
2014.09.25 Consilium securitatis Nationum Unitarum Baraco Obama praesidente heri Neo-Eboraci sedens decretum antitromocraticum ab Americanis relatum unanimiter constituit, quo nationes ad severe in miltantes organizationis IS agendum obligantur: Fines singularum civitatum melius custodiendi et auxilia facultatesque Gihadistarum disicienda. Omnia esse agenda, ne terroristae peregre in regiones ab Islamistis pressas proficisci possent. Paucis horis post hoc decretum Americani se in Syria ictus aerios in ergasteria petroleo purgando perfecisse in medium protulerunt. Nam Islamicum Statum petroleo vendendo cottidie duo miliones dollariorum accipere putatur. Dispersim decretum parum accurate conscriptum esse reprehendebatur. 2014.09.25Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen hat gestern auf seiner Tagung in New York unter dem Vorsitz von Barack Obama eine von den Amerikanern vorgelegte antiterroristische Resolution einstimmig beschlossen, durch die sich die Länder verpflichten, streng gegen die Kämpger der IS vorzugehen: Die Grenzen der einzelnen Staaten müssten besser überwacht und die Ressourcen der Dschihadisten zerschlagen werden. Man müsse alles dafür tun, dass keine Terroristen aus dem Ausland in die von den Terroristen kontrollierten Gebiete einreisen könnten. Wenige Stunden nach dieser Resolution machten die Amerikaner bekannt, dass sie in Syrien Luftschläge gegen Ölraffinerien ausgeführt hätten. Man glaubt nämlich, dass der Islamische Staat durch den Verkauf von Erdöl täglich zwei Millionen Dollar einnimmt. Vereinzelt wurde kritisiert, die Resolution sei zu ungenau angefasst.
2014.09.28 Hispanico regimine invito Arturus Mas, Catalanicus praeses regionalis, e Scotis exemlum capiens decretum obsignavit, quo 9. Nov. (a.d. V. Id.Nov.) dies ad plebiscitum de independentia ab Hispania habendum dicatur: Cataloniam velle contionari, audiri, suffragari dixit; populares suam voluntatem suffragationibus significare neque popularium esse suffragiis obsistere. Regimen Madritense se ad curiam constituionalem provocaturum esse dixit: nulli singulari regioni suo iure voluntatem populi Hispanici neglegere licere. 2014.09.28Gegen den Willen der spanischen Regierung hat der katalanische Regionalpräsident Artur Mas nach schottischem Vorbild ein Dekret unterzeichnet, in dem der 9. Nov. als Termin für eine Volksbefragung zur Unabhängigkeit von Spanien festgelegt wird. Katalonien wolle sich äußern, gehört werden und abstimmen, sagte er. Demokraten bekundeten ihren Willen in einer Abstimmung und Demokraten dürften sich dem nicht widersetzen. Die Regierung in Madrid erklärte, sie werde das Verfassungsgericht anrufen. Keine einzelne Region dürfe sich von sich aus über den Willen des spanischen Volkes hinwegsetzen.
2014.11.28 Ve.d. Organizatio Petroleum Exportantium Civitatum (OPEC) heri Viennae Arabia Saudiana praecipue urgente copiam petrolei exhauriendi non deminuendam esse decrevit. Cum pretium petrolei id temporis iaceret, contrarium decretum et expectari potuit et a nonnulis civitatibus participantibus, velut Venetiola, etiam optabatur. Omnium maxime Russia, quae organizationis non est, parvo petrolei pretio vexatur, cum quadraginta percentas dispensationis oeconomicae ex petroleo vendito capiat. Ita facile suspicitur Saudianos sanctiones Americanorum Russis impositas sustentare in animo habere. Atqui subest ea quoque suspicio Saudianos etiam Americanos debilitantes uno saltu duos apros capere conari, cum modus liquoris iniciendi ab Americanis adhibitus uno dolio petroleario minus quam septuaginta dollariis stante fructum non reddat. 2014.11.28Die Organisation erdölexportierender Länder hat gestern in Wien besonders auf das Drängen Saudiarabiens hin beschlossen, die Fördermenge des Erdöls nicht zu drosseln. Da der Ölpreis zur Zeit im Keller ist, hätte man den gegenteiligen Beschluss erwarten können, der auch von eingen Ländern, wie Venezuela, gewünscht wurde. Am allermeisten werden die Russen, die nicht Mitglied der OECD sind, in Mitleidenschaft gezogen, die 40% ihres Haushaltes aus dem Verkauf von Erdöl beziehen. So liegt der Verdacht nahe, dass die Saudis die gegen Russland verhängten Sanktionen der Amerikaner stützen wollen. Dahinter verbirgt sich aber auch der Verdacht, dass die Saudis, indem sie auch die Amerikaner schädigen, zwei Fliegen mit einer Klappe schlagen wollen, weil sich das von den Amerikanern angewandte Fracking nur rentiert, wenn ein Barrel mindestens 70$ kostet.
quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur. Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri, quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant. Tac.ann.1,73,3.Als dies Tiberius bekannt wurde, schrieb er den Konsuln, nicht deswegen sei seinem Vater der Himmel zuerkannt worden, dass diese Ehre zum Verderben der Bürger ausschlage. Cassius habe als Schauspieler unter weiteren Vertretern desselben Genres bei den Spielen mitgewirkt, die seine Mutter dem Andenken des Augustus gewidmet habe, und es sei kein religiöses Vergehen, dass sein Bild gleich anderen Götterbildern beim Verkauf von Gärten und Häusern mitverkauft werde.
sed crebris epistulis Tiberius monebat, rediret ad decretum triumphum: satis iam eventuum, satis casuum. prospera illi et magna proelia: eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent. Tac.ann.2,26,2.Aber Tiberius schrieb ein über das andere Mal, er solle zu dem zuerkannten Triumph zurückkommen. Erfolge und Unglücksfälle reichten jetzt. Siegreiche und große Schlachten habe er geschlagen. Er solle auch an die wahrhaft entsetzliche Verluste denken, die Sturm und Meereswogen, ohne Schuld des Feldherrn, verursacht hätten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
2014.07.23 Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est. 2014.07.22Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
12.02.2015 Militias utriusque partis armistitium Minscii decretum servaturas esse a multis multis de causis dubitatur lc201502
04.08.2015  Americani se moderatos Syriacos rebelles, quos ipsi in re militari exercuissent, tutaturos esse decreverunt, etiamsi cum copiis praesidis Baschar al-Assad confligendum esset. Quod decretum Sergius Lavrov, Russicus administer rerum externarum, Americanos monens contraproductivum esse non cunctans dixit. lc201508Die Amerikaner haben sich entschlossen, die syrischen Rebellen, die sie selbt militärisch geschult haben, auch dann zu schützen, wenn sie mit den Truppen des Präsidenten Baschar al-Assad kämpfen müssten. Diesen Entschluss kritisierte der russische Außenminister Sergej Lawrow mit Warnung an die Amerikaner als kontraproduktiv.
01.09.2015  Dum Cioviae Ucrainicum parlamentum disceptat, num rebus commutatis Ucrainae Orientali, secundum quod etiam pactione Minscina postulatur, plus autonomiae concederetur, eaque lex prima lectione a parlamentariis comprobatur, in plateia ante sedem parlamenti acres tumultus oriebantur. Multi nationis fautores et nationalistae, ne Ucraina lente et minutatim Russis divenderetur, timebant. Etiam tela pyroballistaria et granatae manuales usurpabantur. Diplosione circa centum homines violati esse dicuntur. Miles quidam cohortis nationalis ictu percussus est. Etiam in parlamento res a delegatis seditiose et tumuluose actae esse dicuntur. Separatistae Luganopolitani nulla mora interposita id decretum sua non interesse denuntiaverunt. lc201509Während in Kiew das ukrainische Parlament verhandelte, ob man durch eine Verfassungsänderung der Ostukraine, was ja vom Minsker Abkommen verlangt wird, mehr Autonomie einräumen solle, und dieses Gesetz in erster Lesung von den Abgeordneten gebilligt wurde, gab es auf dem Platz vor dem Parlament heftige Unruhen. Viele national und nationalistisch denkende Bürger fürchteten, dass die Ukraine schleichend und häppchenweise an Russland ausverkauft werde. Auch Schusswaffen und Handgrantaten kamen zum Einsatz. Durch eine Explosion sollen um die hundert Leute verletzt worden sein. Ein Soldat der Nationalgarde wurde durch einen Schuss getötet. Auch im Parlament soll es aufgeregt und tumultartig hergegangen sein. Die Separatinsten aus Lugansk ließen unvrzüglich wissen, dass dieser Beschluss für sie ohne Bedeutung sei.
09.11.2015  Vix novissimo die Iovis inter tres coalitionis regentis factiones, quo modo profugi recipiendi essent, convenerat, cum Thomasius de Maizière, administer rerum interiorum, annuntiavit, tutelam, quae Syriacis profugis praeberetur, cicrcumcisum iri, neque permissum iri, ut perfugae suas familias adducerent. Imprimis Sociodemocratae furiis exarserunt, cum talia consilia non disceptavissent, nedum decrevissent. Etiam Petrus Altmaier, cui res profugorum curandae sint, se propositorum conscium fuisse negavit, ut Thomasius de Maizière unus ex omnibus ista sententia stare videretur, praesertim cum topper receptui caneret et de necessitudine disceptandi loqueretur. Interea in unione et in sua factione quosdam invenit, qui aperte in eius sententiam concederent, imprimis Horatium Seehofer et Wolfgangum Schäuble, administrum rerum nummariarum. Qui astrictam examinationem et circumscriptionem profugorum rem esse necessariam dixerunt. Segimarus Gabriel, qui Sociodemocratis praesidet, in hac re nihil decretum esse neque cottidie alterum porcum per vicum esse pellendum reddidit. Res suspensae et altercatio partium continuatur. lc201511Kaum hatten die Parteien der Regierungskoalition am Donnerstag über die Aufnahme der Flüchtlinge Einigung erzielt, als Innenminister Thomas de Maizière vermeldete, der Schutz für syrische Flüchtlinge werde eingeschränkt und der Nachzug der Flüchtlingsfamilien werde nicht erlaubt sein. Insbesondere die Sozialdemokraten schäumten vor Wut, weil sie derartiges nicht beredet, geschweige denn beschlossen hätten. Auch Peter Altmeaier, der für Flüchtlingsfragen zuständig ist, sagte, er sei in das Vorhaben nicht eingeweiht gewesen, so dass Thomas de Maizière allein diesen Standpunkt zu vertreten schien, zumal er umgehend den Rückzug antrat und von Diskussionsbedarf sprach. Inzwischen hat er in der Union und in seiner Partei Leute gefunden, die ihm offen zustimmen, besonders Horst Seehofer und der Finanzminister Wolfgang Schäuble. Diese sagten, eine genaue Überprüfung und Beschränkung der Flüchtlinge sei eine notwendige Maßnahme. Sigmar Gabriel, der Vorsitzende der Sozialdemokraten erwiderte, in dieser Hinsicht sei nichts beschlossen und man dürfe nicht jeden Tag ein anderes Schwein durchs Dorf treiben. Alles also in der Schwebe und das Parteiengezänke geht weiter.
12.11.2015  Postquam Catalaunicum parlamentum regionale duobus diebus ante, ut independentia Catalauniae cis XVIII menses perficeretur, per decretum postulavit, Marianus Rajoy, administer primarius regiminis centralis, quod separationem Catalauniae destricte repudiat, se ea molimina a summae rei publicae consilio vetanda curaturum et XXI administros regionales loco moturum esse annuntiaverat. Et nunc Hispaniae iudicium constitutionale eius intercessioni obsecutum processum Catalaunici decreti impraesentiarum intermisit. Quo iudicio autem controversiae non ad finem perductae, sed potius graviores factae sunt, quod et Arturus Mas, Catalauniae administer primarius, se Hispanensium institutionum decreta non respecturum esse indicavit et "Audientia Nationalis Hispaniae" biocolytas publicos, ne quid eius decreti efficeretur, prohibere iussit. lc201511Nachdem das katalonische Parlament zwei Tage zuvor beschlossen hatte, die Unabhängigkeit Kataloniens innerhalb von 18 Monaten durchzusetzen, hatte Mariano Rajoy, der Ministerpräsident der Zentralregierung, die die Abspaltung Kataloniens strikt ablehnt, wissen lassen, dass er diese Bestrebungen vom Verfassungsgericht verbieten lassen und 21 Regionalminister ihres Amtes entheben will. In der Tat ist das Verfassungsgericht seinem Einspruch gefolgt und hat den katalonischen Beschluss vorerst gestoppt. Durch dieses Urteil hat sich der Streit aber nicht erledigt, sondern eher zugespitzt, weil sowohl der katalonische Ministerpräsident Artur Mas angekündigt hat, dass er Beschlüsse spanischer Institutionen nicht befolgen werde, als auch die "Audiencia Nacional de España" der Polizei Anweisung gegeben hat, jede Umsetzung dieses Beschlusses zu unterbinden.
23.11.2015  In Malaesiense caput Kuala Lumpur his diebus moderatores decem Asiae Meridiorientalis nationum, sicut quotannis mense Novembri, conveniunt, quorum associatio correptive ASEAN nominatur. Participes disseminationem extremisticarum ideologiarum condemnaverunt. Quam se reformatione educationis supprimere posse sperant. Alia res, de qua agebatur, est oeconomia: Decem civitates, quae iam ex anno MMIX Europaeam Unionem aemulantur, societate oeconomica (AEC, Asean Economic Community) condenda magnam mercaturam internam instituere decreverunt, quae ex ultimo huius anni die in usum veniret: Nationales cursus oeconomicos melius inter se coniungendos et obices, qui pecuniarum collocationes et rerum oeconomicarum incrementum prohiberent, effringendos esse. Quod decretum multi, quoniam eae nationes ab omni parte magnopere inter se distant, neque supranationales magistratus instituunt, magis cogitationem mirifice depictam quam opportunitatem realiter datam aestimant. lc201511In der malaysischen Hauptstadt Kuala Lumpur haben sich dieser Tage die Staatslenker der zehn südostasiatischen Nationen, wie jedes Jahr im November, versammelt, deren Gemeinschaft abgekürzt ASEAN heißt. Die Teilnehmer verurteilten die Ausbreitung extremistischer Ideologien. Sie hoffen, ihrer durch eine Verbesserung der Bildung Herr werden zu können. Ein anderer Verhandlungspunkt ist die Wirtschaft: Die zehn Staaten, die schon seit 2009 der Europäischen Gemeinschaft nacheifern, beschlossen, durch die Gründung einer Wirtschaftsgemeinschaft (AEC, Asean Economic Community) einen großen Binnenmarkt einzurichten, der mit dem letzten Tag des Jahres wirksam werden soll: Die Nationalen Wirtschaftsprozesse sollen besser miteinander koordiniert und Barrikaden, die Investitionen und wirtschaftliches Wachstum behndern, aufgebrochen werden. Diesen Beschluss halten viele, weil diese Nationen in jeder Hinsicht sehr unterschiedlich sind und keine übernationale Behörden einrichten, mehr für ein Luftschloss als für ein real existierende Chance.
27.11.2015  Cancellaria Merkel die Mercurii vesperi Francisco Hollande, Francogallico praesidi, cum peteret, ut sibi post insidias Parisiacas contra Islamicum Statum belligeranti plus auxilii afferretur, quodlibet subsidium promiserat. Quod promissum nunc Germanici politici citant, cum ad limen belli transgrediendum parati sint. Fractiones enim regiminis foederalis die Iovis complura aeroplana exploratoria atque unum aeroplanum liquoris propulsorii excipiens ad actiones Francogallicas in Syria adiuvandas atque unum lembum ad navem aeroplanigeram Francogallicam tuendam expedienda esse decreverunt. Cancellaria quidem ipsa nonnullique alii argumentum addunt Islamicum Statum non modo politice, sed etiam militariter impugnandum esse, sed Franciscus-Gualterius Steinmeier, administer a rebus externis, non ex re argumentatur dicens Germanos in gestu peccaturos fuisse, nisi nunc fidem servarent, neque praestarent, quae praestare et defendere possent. Etiamsi Ursula de Leyen, administra a defensione, id decretum perarduum sed necessarium fuisse dicit, sunt (imprimis inter sinistros), quibus Germania nequiter fortunae committi, idque decretum, etiam quod ad ius gentium attineat, claudicare videatur. lc201511Kanzlerin Merkel hatte am Mittwoch Abend in Paris derm französischen Präsidenten Francois Hollande, als er darum bat, nach den Anschlägen von Paris mehr Unterstützung in seinem Kampf gegen den Islamischen Staat zu erhalten, jede erdenkliche Hilfe versprochen. Auf dieses Versprechen berufen sich jetzt die deutschen Politiker, da sie bereit sind, die Grenze zum Krieg zu überschreiten. Jedenfalls haben die Fraktionen der Bundesregierung am Donnerstag entschieden, mehrere Aufklärungsflugzeuge und ein Tankflugzeug zur Unterstützung der frnzösischen Aktionen in Syrien und eine Fregatte zum Schutz des französischen Flugzeugträgers bereitzustellen. Die Kanzlerin selbst und einige anderen argumentieren zwar zusätzlich, der Islamische Staat könne nicht nur politisch, sondern müsse auch militärisch bekämpft werden, aber Außenminister Frank-Walter Steinmeier argumentiert nicht aus der Sache, wenn er sagt, Deutschland würde eine falsche Geste zeigen, wenn es jetzt nicht zu seinem Wort stehe und nicht leiste, was es leisten und verantworten könne. Auch wenn die Verteidigungsministerin Ursula von der Leyen sagt, dieser Beschluss sei sehr schwer gefallen, aber notwendig gewesen, gibt es einige (besonders unter den Linken), die den Eindruck haben, Deutschland lasse sich leichtfertig auf ein Abenteuer ein, und der Beschluss stehe auch völkerrechtlich auf schwachen Beinen.
03.09.2016  Germanicus foederalis conventus delegatorum haud ita pridem eversionem Armeniorum a Turcis tempore primi belli mundani perfectam, genocidium fuisse decreverat. Heri mane interretialiter nuntiabatur regimen Germaniae ab hoc decreto discessurum esse. Haud multo post Stephanus Seibert, relator et interpres regiminis, deliquans evolvit id decretum de regiminis sententia iure quidem non esse sancitum neque tamen dici posse regimen ab eo discessurum. Num ista argutula distinctio arcessita et attracta est, ut Turcicus praeses piacularetur et Germanis suam veniam impertiret? Sunt, qui dicant cancellariam istam distinctionem suscipientem inter ova disposita saltare, sunt autem quoque, qui eam ovum Columbi invenisse dicant. lc201609Vor nicht langer Zeit hatte der Deutsche Bundestag eine Resolution verabschiedet, dass die von den Türken im ersten Weltkrieg betriebene Vertreibung der Armenier Völkermord gewesen sei. Gestern wurde früh am Morgen im Internet gemeldet, die deutsche Regierung werde sich von diesem Beschluss distanzieren. Nicht viel später stellte der Regierungssprecher Steffen Seibert klar, diese Resolution sei nach Auffassung der Regierung zwar gesetzlich nicht bindend, dennoch könne man nicht sagen, dass sich die Regierung von ihr distanziere. Ist diese spitzfindige Unterscheidung an den Haaren herbeigezogen ist, um den tütkischen Präsidenten gnädig zu stimmen und seine Gunst zu gewinnen? Manche sagen, die Kanzlerin vollführe wenn sie sich diese Differenzierung aneigne, einen Eiertanz, andere sagen, sie habe das Ei des Kolumbus gefunden.
25.11.2016  Europaeum parlamentum plenissima omnium factionum maioritate colloquia de accessione Turciae ad Europaeam Unionem intermittenda esse heri decrevit. Commissio vero Bruxellensis isto decreto non tenetur. Parlamentarii Argentoratenses proscriptiones, quibus praeses Erdogan post conamen rebellionis mense Iulio infeliciter temptatum multos magistratus, milites, iudices, magistros, diurnarios aliosque functionarios ante tempus munere et honore privavit, enormes et illegales fuisse iudicant. Atqui Turcicus praeses iam in antecessum eiusmodi decretum nugatorium esse neque Turcarum quicquam interesse dixerat. lc201611Das europäische Parlament hat gestern mit der überwältigenden Mehrheit aller Fraktionen beschlossen, die Gespräche über den Beitritt der Türkei zur Europäischen Union auszusetzen. Allerdings ist die Brüsseler Kommission nicht an diesen Beschluss gebunden. Die Straßburger Parlamentarier halten die Säuberungsaktionen, mit denen Präsident Erdogan nach dem missglückten Putsch im Juli viele Beamten, Soldaten, Richter, Lehrer, Journalisten und andere Funktionsträger vorzeitig aus dem Dienst entfernt hat, für unangemessen und widergesetzlich. Der türkische Präsident hatte jedoch schon im Vorfeld erklärt, ein derartiger Beschluss sei wertlos und für die Türken ohne Bedeutung.
29.12.2016  Consilium Securitatis Unitarum Nationum die Veneris praeterito Americanis indifferentibus neque vetantibus una voce decreverat Iudaeis a tota aedificatione domiciliorum in occupata Cisiordania et in Hierosolymis orientalibus esse desistendum. Quod decretum animos Iudaeorum commoverat atque imprimis Beniaminum Netanyahu, primum administrum, in Americanum praesidem efferaverat. Quae praemittenda erant, ut oratio, quam Ioannes Kerry, Americanus secretarius statalis, heri vespere ultimam ad Proximum Orientem pertinentem habuit quaque indifferentiam Americanam defenderet, in suo contextu intellegeretur: Et Iudaeos et Palaestinenses, ne de consilio duarum civitatum, quo non ad effectum perducto neque libera res publica Iudaeorum esse neque pax firma fieri posset, decederent. Si multitudinem in unius civitatis corpus coalescere mallent, futurum esse, ut ista civitas aut Iudaea esset aut libera neque tamen utrumque. Minime mirum, si Netanyahu se hac oratione exulceratum praebuit et Ioannem Kerry simplicem veritatem delinquere insimulavit. Res etiam inter honoratum et designatum praesidem Americanum discordias movit. Nam Donaldus Trump et decretum Unitarum Nationum et debilitationem Israeliae errores esse ducit, quos praesidi Obama vitio vertit. Pipiavit se Israeliam contemni aut neglegi non esse passurum. Beaniaminum Netanyahu usque ad suum introitum (vicesimo Ianuarii mensis die) fortiter perseverare iussit. lc201612Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen hatte am vergangenen Freitag bei Stimmenthaltung der Amerikaner, die von ihrem Veto keinen Gebrauch machten, einstimmig die Resolution verabschiedet, die Juden müssten den Wohnungsbau im besetzten Westjordanland und in Ostjerusalem vollständig einstellen. Diese Resolution hatte die Juden empört und besonders den Premierminister Benjamin Netanjahu auf den amerikanischen Präsidenten wütend gemacht. Dies war vorauszuschicken, um die letzte Rede des amerikanischen Außenministers John Kerry zur Nahost-Politik, die er gestern abend hielt und in der er die Stimmenthaltung Amerikas verteidigte, in ihrem Zusammenhang verständlich zu machen: Er ermahnte sowohl die Juden als auch die Palästinenser am Zwei-Staaten-Konzept festzuhalten, ohne dessen Umsetzung es weder einen demokratischen jüdischen Staat noch einen dauerhaften Frieden geben könne. Wenn sie einem einzigen Staat den Vorzug gäben, dann wäre dieser Staat entweder jüdisch oder demokratisch, nicht aber beides. Kein Wunder, dass sich Netanjahu über diese Rede erbost zeigte und John Kerry, beschuldigte, die einfache Wahrheit nicht zu erkennen. Dies führte auch zu Streit zwischen dem amtierenden und gewählten amerikanischen Präsidenten. Denn Donald Trump hält sowohl die UN-Resolution als auch die Schwächung Israels für Fehlentscheidungen, die er Präsident Obama anlastet. Er twitterte, er werde nicht zulassen, dass man Israel verachte oder missachte. Benjamin Netanjahu solle bis zu seinem Amtsantritt (am 20. Jan.) stark bleiben.
01.01.2017  Annus bismillesimus decimus sextus (MMXVI) in ipso exitu multis hominibus, qui aut iam per sex annos pestifero bello et summa egestate pressi in Syria degunt aut patriam relinquentes profugi iniquis condicionibus in alienis terris versantur, ad novam spem excitavit: Ignistitium ex Iovis die Russis et Turcis auctoribus constitutum maximam partem servatur. Syrum quendam unumquodque punctum temporis, quo ictus non darentur, quo pyroboli non caderent, esse donum Dei dicentem audivi. Die Sancti Silvestris, ultimo decedentis anni die Consilium Securitatis Unitarum Nationum una voce decretum comprobavit, quod Russi et Turcae conceperant et Consilio ad suffragandum proposuerant. Sit bonum, faustum, felix fortunatumque! Id autem punctum spei ne perenne fiat, mature ictus terroristicus nuntiatur, qui in ipso limine incipientis anni Constantinopoli in tabernam nocturnam perpetratus undequadraginta homines perdidit et nos spem longam spatio breviore resecandam esse docet. Nisi annus novus praeterito asperior, nisi invidiosior fiet, sat est! lc201701Das Jahr 2016 hat genau mit seinem letzten Tag bei vielen Menschen, die entweder schon sechs Jahre unter der Last eines verderblichen Krieges und schlimmster Entbehrungen in Syrien ausharren oder ihre Heimat verlassen haben und als Flüchtlinge unter ungünstigen Bedingungen im Ausland leben, neue Hoffnung aufkeimen lassen: Die Feuerpause, die unter der Ägide Russlands und der Türkei in Kraft gesetzt wurde, hält größtenteils. Ich habe einen Syrer sagen hören, jede Minute, in der keine Schüsse, keine Bomben fielen, sei ein Geschenk Gottes. An Silvester, dem letzten Tag des scheidenden Jahres hat der Sicherheitsrat der UN die Resolution, die die Russen und Türken konzipiert und zur Abstimmung vorgelegt hatten, einstimmig gebilligt. Dem sei Gottes Segen beschieden! Damit aber diese Minute der Hoffnung sich nicht verfestige, wird rechtzeitig ein Terroranschlag gemeldet, der unmittelbar auf der Schwelle zum neuen Jahr gegen einen Nachtclub in Istanbul ausgeübt wurde und 39 Menschen das Leben kostete, und uns lehrt, dass wir unsere weitreichende Hoffnung auf eine kürzere Zeitspanne zurücknehmen müssen. Wenn das neue Jahr nicht schlimmer, nicht hasserfüllter wird als das vergangene, ist das schon gut.
30.01.2017  Donaldus Trump die Veneris decreto praesidiali perfugas et cives ex terris, quarum populi ex maiore parte religionis Mahometanae sunt, etiamsi rata synthemata translimitalia aut duplicem civitatem habeant, in Foederatas Americae Civitates immigrare aut, si peregre sunt, reverti vetuit. Id interdictum, quod ad septem civitates pertinet (Iraquiam, Syriam, Iraniam, Libyam, Somaliam, Sudaniam, Iemeniam), ubique terrarum praecipue autem in aeriportibus magnas conturbationes effecit et protestationes populares excitavit. Interea iudicium quoddam Neoeburacense peregrinos, qui ratis synthematibus aut chartulis viridibus exornati haerent, exterminari legibus quidem non sancitum esse diiudicavit, sed undae existimationis publicae nondum resederunt. Sunt etiam quidam Republicani, sicut McCain et Lindsey Graham, qui incomiter admurmurent. Quid de reactionibus nationum exterarum dicam? Irania pro sua parte, ne Americani in suam terram proficiscantur, prohibet. Cancellaria Merkel, ne toti ordines hominum ex religione aut nationaliate in suspicionem generalem vocentur, abnuit, atque etiam Theresa May, etiamsi serius sperato, decretum sibi displicere protulit. At Trump ipse pipiat: "Patria nostra solidis finibus indiget summaque tutela. NUNC. Vide, quae ubique totius Europae et toto mundo accidant - horribilis confusio!" lc201701Donald Trump hat am Freitag per Präsidialdekret verboten, dass Flüchtlinge und Bürger aus Ländern, deren Bevölkerung mehrheitlich dem Islam anhängt, selbst wenn sie ein gültiges Visum oder doppelte Staatsangehörigkeit haben, in die USA einreisen, oder, falls sie sich im Ausland aufhalten, zurückkehren dürfen. Dieses Verbot, das sich auf sieben Länder erstreckt (Irak, Syrien, Iran, Libyen, Somalia, Sudan, Jemen), hat überall in der Welt, besonders aber auf den Flughäfen große Verwirrung gestiftet und in der Bevölkerung Proteste ausgelöst. Inzwischen hat ein Gericht in New York zwar verfügt, dass Ausländer, die mit gültigem Reisepass oder Greencard gestrandet sind, nach dem Gesetz nicht ausgesperrt werden dürfen, aber die Wogen der öffentlichen Kritik haben sich noch nicht geglättet. Sogar einige Republikaner wie McCain und Lindsey Graham äußern sich unfreundlich. Was soll ich noch zu den Reaktionen aus dem Ausland sagen? Iran verbietet seinerseits Amerikanern in sein Land einzureisen. Kanzlerin Merkel ist dagegen, dass ganze Gruppen von Personen auf Grund ihrer Religion oder Nationalität unter Generalverdacht gestellt werden, und auch Theresa May äußerte, wenn auch später als erhofft, ihr Missfallen. Aber Trump selbst twittert: "Our country needs strong borders and extreme vetting, NOW. Look what is happening all over Europe and, indeed, the world - a horrible mess!"
05.02.2017  Duobus regiminibus heri experiendum erat sibi in rebus publicis democratice constitutis non omnia, quaecumque volunt, patrare licere, sed se quoque legibus et disciplina rei publicae teneri. Primum factio gubernatrix Romaniae, postquam cives ex Martis die diem ex die reclamitaverunt, legem, qua gubernatores se ipsi crimine corruptionis purgare volebant, etsi invita, "clamori forensi" oboediens retractare debebat. Tum Seattli Vasingtoniae iudex foederalis James Robart, quem honoris causa nomino, decretum praesidiale, quo praeses Americanus cives ex septem civitatibus, ubi Muhametana religio praepollet, in Americam proficisci vetuerat, a publica disciplina aberrare atque irritum esse iudicaverat. Iste autem praeses, qui repulsam accipere non potis est, iuri minime cedens iudicium ridiculum depretiat, "iudicem, qui dicitur," conculcat, accusationem concertativam exornat. lc201702Zwei Regierungen mussten gestern erfahren, dass es ihnen in einem demokratisch verfassten Staat nicht möglich ist, alles, was sie wünschen, durchzusetzen, sondern dass auch sie an Gesetze und Verfassung gebunden sind. Zunächst musste die Regierungspartei in Rumänien, nachdem die Bürger seit Dienstag tagelang protestiert hatten, ein Gesetz, durch das sich die Regierenden selbst vom Vorwurf der Korruption freisprechen wollten, zwar unwillig aber doch "dem Geschrei der Straße" gehorchend, zurücknehmen. Zum anderen hat in Seattle im Staat Washington der Bundesrichter James Robart, den ich ehrenhalber nenne, die Präsidentenorder, durch die der amerikanische Präsident die Bürger von sieben überwiegend islamischen Ländern daran gehindert hatte, in Amerika einzureisen, als verfassungswidrig und ungültig erklärt. Dieser Präsident aber, der eine Niederlage nicht akzeptieren kann, gibt dem Recht keinen Millimeter Raum, wertet das Urteil als lächerlich ab, verunglimpft den "sogenannten Richter" und bereitet eine Gegenklage vor.
11.02.2017  Controversia inter Americanam iurisdictionem et praesidem ingravescit. Praeses potestatem et sensum communem sibi asciscit, iudices leges et disciplinam rei publicae sibi arrogant. Iudicium appellationis in urbe Sancti Francisci die Iovis leges cuivis meditamento praesidis anteponens eius rogationem, ut edictum praesidiale, quo Mahometani ad tempus in Americam profisci vetarentur, refirmaretur, omnium trium iudicum consensu repudiavit. Iudices regimen periculum insidiarum islamisticarum tantum esse, ut id edictum necessarium aut accomodatum esset, non demonstravisse improbaverunt. Sententiam vix pronuntiatam praeses flagitiosam et politicam denuntiavit et pipiavit: "In ius adibimus. Securitas patriae agitur." Postea cautius fieri posse aiebat, ut, antequam ad summum iudicium appellaret, decretum ex integro novum proponeret. Robertus Ferguson, secretarius iustitiae Minnesotensis, qui litem ad iudices Franciscopolitanos detulerat: "Praeses optionem habet: aut obluctari perget, aut decretum discindet atque ex integro incipiet. Equidem, ut, quod secundo loco posui, capiat, commendo ac iubeo." lc201702Der Streit zwischen der amerikanischen Justiz und dem Präsidenten verschärft sich. Der Präsident beruft sich auf seine Macht und den gesunden Menschenverstand, die Richter nehmen Gesetz und Verfassung in Anspruch. Das Berufungsgericht in San Francisco hat am Donnerstag die Gesetze über gleich welche Denkanstrengung des Präsidenten gestellt und am Donnerstag seinen Antrag, die Präsidialorder, durch die Muslime zeitweise an der Einreise nach Amerika gehindert wurden, wieder in Kraft zu setzen, mit dem einstimmigen Spruch aller drei Richter zurückgewiesen. Die Richter bemängelten, die Regierung habe nicht nachgewiesen, dass die Gefahr islamistischer Attentate so groß sei, dass diese Order notwendig oder angemessen sei. Dieses Urteil kritisierte der Präsident, kaum dass es verkündet war, als skandalös und politisch und twitterte: "Wir werden uns vor Gericht sehen. Die Sicherheit unseres Landes steht auf dem Spiel." Später sagte er etwas zurückhaltender, möglicherweise werde er eine brandneue Order herausgeben, bevor er das höchste Gericht anrufe. Der Justizminister von Minnesota, Bob Ferguson, der den Streit vor das Gericht in San Francisco gebracht hatte: "Der Präsident hat die Wahl: Entweder er kämpft weiter dagegen an, oder er zerreißt sein Dekret und fängt von vorn an. Ich würde ihm dringend empfehlen, die zweite Möglichkeit zu wählen."
07.03.2017  Donaldus Trump, postquam eius primum decretum praesidale, quod ad muslimos ab immigratione prohibendos magna celebritate proposuerat, iuridicam repulsam accepit, rem iterum temptans novum edictum televisiomachinis remotis nominatim subscripsit. Rigorosa severitas prisci edicti, quae magnas perturbationes effecerat, deleniebatur. Iracensibus parcitur: Nil obstat, quin eisdem condicionibus atque antea in Americam proficiscantur. Vetuntur autem Irani, Syri, Sudanenses, quod tromocratas publice adiuvent, Somali, Iemenitae, Libyes, quod tromocratis latibula praebeant. Praeterea interdictio proficiscendi est temporaria: Ante undevicesimum Martis diem non adhibebitur. Evanescet, si citissime post nonaginta dies, cum novae regulae synthematum translimitalium dispensandorum constitutae erunt. Tres administri, qui edictum in vulgus edentes explanabant, de eius legalitate non dubitant. Adversarii ob generalem Muslimorum discriminationem contra dicunt atque in ius se ambulaturos pronuntiant. lc201703Donald Trump hat, nachdem seine erste Präsidialorder, die er, um Muslime an der Einwanderung zu hindern, öffentlichkeitswirksam vorgelegt hatte, gerichtlich gescheitert war, einen zweiten Versuch gestartet und die neue Order ohne laufende Kameras unterzeichnet. Die unerbittliche Strenge der vorherigen Verordnung, die für erhebliche Verwirrung gesorgt hatte, wurde abgemildert. Die Iraker werden verschont: Sie können unter den gleichen Bedingungen wie zuvor nach Amerika einreisen. Das Verbot gilt für Iraner, Syrer und Sudanesen, weil sie Terroristen von Staats wegen förderten, für Somalier, Jemeniten und Libyer, weil sie Terroristen Unterschlupf böten. Außerdem ist das Einreiseverbot befristet: Es wird nicht vor dem 19. März angewendet und wird frühestens nach 90 Tagen enden, sobald die neuen Regeln für die Visumvergabe feststehen. Die drei Minister, die die Verordnung öffentlich vorstellten und erklärten, zweifeln nicht an seiner Gesetzeskonformität. Die Gegner, widersprechen wegen der pauschalen Diskriminierung von Muslimen und kündigen gerichtliche Schritte an.
26.03.2017  Perrogatio legis, qua Donaldus Trump assecurationem valetudinis, quae suum statum ac nomen ab Obama ducit, conscindere volebat, ad effectum non venit. Praeses Trump die Veneris, cum non satis multos republicanorum rogationem, quae aliis nimis severa, aliis nimis mitis videretur, comprobaturos esse collucesceret, antequam cladem acciperet, receptui cecinit. Ei discendum, se, etiamsi republicani in binis congressus cameris maioritatem habeant, tamen nondum a primo maioritatem republicanorum habere, neque leges iuberi una litterarum significatione ratas esse, quasi per decretum praesidiale. Hoc tirocinium num intellexerit, apparebit, cum propediem ad vectigalia deminuenda aggressus erit. lc201703Die Durchsetzung des Gesetzes, mit dem Donald Trump die Krankenversicherung, die sich in Bestand und Namen von Obama herleitet, "zerfetzen" wollte, ist misslungen. Präsdient Trump blies am Freitag, als sich abzeichnete, dass nicht genügend Republikaner für die Vorlage stimmen würden, weil sie den einen zu hart, den anderen zu lasch war, bevor er eine Niederlage einstecken musste, zum Rückzug. Er muss lernen, dass er, auch wenn die Republikaner die Mehrheit in beiden Kammern des Kongresses haben, dennoch nicht a priori die Mehrheit der Republikaner hat, und dass Gesetze nicht mit einem Federstrich wie eine Präsidialorder in Kraft gesetzt werden. Ob er diese Lehre verstanden hat, wird sich zeigen, wenn er in den nächsten Tagen darangeht, die Steuern zu senken.
06.04.2017  In Syriaca provincia Idlib die Martis septuaginta duo homines vetito usu gasii nervosi vitam amiserunt, inter quos septendecim mulieres et viginti pueri. Multo maior erat numerus eorum, qui vulnerabatur. Quis hoc gasium usurpaverit, non inter omnes constat. Potestates occidentales praesidem Assad, qui negat, in crimen vocant et decretum Nationum Unitarum expetunt, quo Syriacum regimen condemnetur. Quod decretum ne constitueretur, Russi prohibebant, qui copias Syriacas impetum quidem paravisse non negant, easdem autem ergasterium ad rebelles pertinens perperam contigisse dicunt, in quo gasium nervosum fabricabatur aut deponebatur. Americana disceptatrix ad Unitas Nationes, cum Concilium Securitatis acriter concertaret, fieri posse significavit, ut Americani Unitis Nationibus assidue deficentibus suo arbitrio et nomine agerent. lc201704In der syrischen Provinz Idlib sind am Dienstag 72 Menschen durch den verbotenen Einsatz von Giftgas ums Leben gekommen, unter ihnen 17 Frauen und 20 Kinder. Eine weit größere Zahl wurde verwundet. Wer das Giftgas eingesetzt hat, steht allgemein nicht fest. Die Westmächte beschuldigen Präsident Assad, der dies dementiert, und fordern eine Resolution der UN, in der die syrische Regierung verurteilt werden soll. Dass diese zustande kam, verhinderten die Russen, die zwar nicht leugnen, dass die syrische Luftwaffe einen Angriff ausführte, aber behaupten, sie hätte versehentlich eine Fabrik, die den Rebellen gehörte, getroffen, in der Giftgas hergestellt oder gelagert wurde. Die amerikanische Verhandlungsführerin bei den UN deutete während einer hitzige Debatte des Sicherheitsrates an, möglicherweise würden die Amerikaner, wenn die UN permanent versagten, in eigener Entscheidung und Verantwortung handeln.
Konnte hier keine weiteren Belege finden