top

   
Beleg gesucht für: debebant
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 2
neque ego haec eo profero, quo conferenda sint cum hisce, de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines, qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant, tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini, qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset, quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut revera honestius facere posset. Cic.S.Rosc.51.aÜbrigens erwähne ich dies nicht, weil es mit dem zu vergleichen wäre, wovon jetzt die Rede ist, sondern um folgendes zu verdeutlichen: Da zu den Zeiten unserer Vorfahren die größten und berühmtesten Männer, die stets berufen waren, am Staatsruder zu sitzen, doch ziemliche Mühe und Zeit auf den Ackerbau verwendeten, ist es einem Mann, der sich für einen Landmann erklärt, zu verzeihen, wenn er beständig auf dem Land gelebt hat; zumal da er nichts hätte tun können, was seinem Vater erwünschter, ihm selbst angenehmer und in der Tat ehrenvoller gewesen wäre.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 5
17.02.2015 Duae infestatae in Ucraina partes, quod ex pacto Minscino facere debebant, arma gravia non reducunt. Qua re tota conventio in periculum adducitur. lc201502
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant. lc201503
07.10.2015  Ex illo nefasto mense Aprili anni CMLXXXVI, quo in Ucrainica urbe Chernobyl ergasterium nucleare diruptum est et CCL milia hominum sua domicilia relinquere debebant, spatiosae regiones circa istum calamitosum locum vastae et desertae sunt. Eo magis opprimit, quod Jim Smith, investigator quidam universitatis Portus Ostii, scribit ibi nunc plures feras, imprimis lupos et apros, sed etiam alces et dammas et cervos vivere, quam ante calamitatem. Eam regionem esse quasi viridarium ad feras tuendas circumsaeptum vel reservatum naturale. Neque tamen feras, quae hominum cultu et humanitate imperturbatae magnifice augescunt, valetudine mala et deformitatibus non impediri atque ista loca rursus habitabilia esse colligere licet. (cf. n-tv) lc201509Seit jenem unheilvollen April des Jahres1986, als im ukrainischen Tschernobyl das Atomkraftwerk explodierte und 250’000 Menschen ihre Wohnungen aufgeben mussten, sind weite Gebiete um diesen Unglücksort unbewohnt und verlassen. Um so mehr überrascht es, wenn Jim Smith, ein Forscher der Universität Portsmouth, schreibt, dass dort jetzt mehr Wildtiere, insbesondere Wölfe und Wildschweine, aber auch Elche, Rehe und Rotwild leben als vor dem Unglück. Diese Gegend sei gleichsam ein Schutzpark für Wildtiere, bzw. ein Naturreservat. Dennoch darf man nicht schlussfolgern, dass die Tiere, die fern menschlicher Zivilisation und Kultur prächtig gedeihen, von Gesundheitsschäden und Missbildungen unbehelligt blieben und diese Gebiete wieder bewohnwar wären. (cf. n-tv)
16.09.2016  Budissae (Bautzen), in urbe Saxoniae, ex nonnullis diebus adulescentes ibi habitantes, qui maximam partem longe dextrorsus vergunt, et iuvenes asyli petentes alteri alteris vim afferunt. Nocte, quae nudius tertius praeteriit, in "Foro Frumentaria", quam "Plateam" assidui nominant, violentia nimis est aucta. Sunt, qui de anarchia loquantur, alii de rebus confusis et inordinatis. Circiter LXXX turbatores rabiosi et XX perfugae collidebantur. Primum probra et minas invicem intendebant, tum saxa et lagoenas sumpserunt, postremo manus conseruerunt. Immigrantes ad hospitium fugientes a custodibus publicis protegi debebant. Ut securitati publicae et saluti omnium praecaveretur, advenis nondum adultis aetate post solem occasum usus alcoholi vetitus et exitus praeclusus est. Custodes publici se ad finem virium extensos esse dicunt, politici communales res verbis extenuant atque aliis periculum permittunt. (cf. Tac. ann. 14, 17) lc201609In Bautzen, einer Stadt in Sachsen, gibt es seit einigen Tagen zwischen dort ansässigen und überwiegend rechtsgerichteten Jugendlichen und Asylbewerbern gewaltsame Auseinandersetzungen. In der vorletzten Nacht eskalierte die Gewalt auf dem "Kornmarkt", den die Einheimischen "Platte" nennen. Einige sprechen von Anarchie, andere von chaotischen Zuständen. Ungefähr 80 gewalttätige Rowdys gerieten mit 20 Flüchtlingen aneinander. Zunächst gingen Schimpfwörter und Drohungen hin und her, dann griff man zu Steinen und Flaschen, schließlich kam es zum Kampf. Die zu ihrer Unterkunft flüchtenden Einwanderer mussten von der Polizei geschützt werden. Aus Vorsorge für die öffentliche Sicherheit und aller Wohl wurde über die noch minderjährigen Ankömmlinge nach Sonnenuntergang ein Alkoholverbot und eine Ausgangssperre verhängt. Die Polizei sieht die Grenze ihrer Belastbarkeit erreicht, die kommunale Politik spielt die Sache verbal herunter und sieht die Verantwortlichkeit bei anderen. (vgl. Tac. ann. 14, 17)
02.01.2017  Biocolytae Coloniae Agripinensis aliarumque urbium Germanicarum violentis iniuriis, quas sollemnibus anni 2016 incipientis experti sunt, docti his annuis vicibus rationem agendi et lineamenta securitatis publicae praestandae demutaverant et tutelam lubricorum locorum auxerant, ut comparabiles casus maximam partem non intervenirent. Homines ad vim adhibendam parati iam in antecessum imprimis in statione ferriviaria chartas identitatis ostendere debebant et, cum res postulabat, ne sollemnibus interessent, prohibebantur. Numerus eorum, qui Coloniae recognoscebantur, sescentorum quinquaginta fuisse dicitur. Plerique eorum erant iuvenes, qui ex Africa septentrionali immigraverant. Itaque custodibus publicis phyletica depictio a quibusdam opprobrio dabatur. Immerito, si gradus quidem infestationis, neque phyletica origo momentum examinandi attulit. E centro urbis Coloniae centum nonaginta homines relegabantur, in tota Rhenania Septentrionali-Vestfalia nongentis visitatoribus interioribus urbibus interdictum est. Henrietta Reker, burgimagistra superior Coloniensis: "Colonienses sua spatia recuperaverunt!" triumphavit. Sed facilitas et hilaritas festivitatis erantne re vera eaedem atque prioribus annis? lc201701Die Polizei von Köln und anderer deutscher Städte hatte aufgrund ihrer Erfahrung bei den gewaltsamen Übergriffen an Neujahr 2016, für diesen Jahreswechsel ihre Vorgehensweise und ihr Sicherheitskonzept modifiziert und den Schutz gefährdeter Plätze hochgefahren, so dass vergleichbare Zwischenfälle größtenteils ausblieben. Gewaltbereite Menschen mussten sich besonders am Bahnhof schon im Vorfeld ausweisen und wurden gegebenfalls daran gehindert mitzufeiern. Die Zahl derer, die in Köln überprüft wurden, wird mit 650 angegeben. Die meisten davon waren junge Einwanderer aus Nordafrika. Deshalb wurde der Polizei von einigen "racial profiling" vorgeworfen. Zu Unrecht, jedenfalls wenn der Grad der Gefährdung und nicht die Herkunft den Ausschlag für die Überprüfung gab. Aus der Kölner Innenstadt wurden 190 Leute verwiesen, in ganz Nordrhein-Westfalen wurde für 900 ein Verbot der Innenstädte erteilt. Die Köner Oberbürgermeisterin Henriette Reker triumphierte: "Die Kölner haben sich den Raum zurückgeholt!" Aber war die unbeschwerte Leichtigkeit des Feierns wirklich dieselbe wie in früheren Jahren?
Konnte hier keine weiteren Belege finden