|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2013.11.23 Viginti quinque sententiae aliquanti momenti Hic referentur viginti quinque sententiae historicae graviditatis a politicis Germanis de coalitione ineunda agentibus dictae, ab Vinifredo Folz collectae, ab ephemeride Rhenano-Palatina publicatae (die 23° m. Nov. anno 2013° pagina altera). Has sententias Latine vertimus, ut etiam aliis Europae et orbis moderatoribus usui essent. Siquis dicat has sententias esse mustelarum ova, diplomatiae imperitus est: XXV. De hac re etiam agendum est.XXIV. Compromissa necessaria esse scimus. XXIII. Haec in summa consideranda sunt. XXII. Quae perceptiones sint inter nos communes, emetiendum est. XXI. Minime sacculo retinaculario fucati sumus. XX. Primum res, deinde honores! XIX. Hae sunt lineae rubrae! XVIII. Tormenta sunt parata. XVII. Nihil actum, nisi cuncta acta! XVI. Colloquium opportunum erat, neque tamen facile. XV. Res in discrimine est. XIV. Quod non facilius erit quam quadratura circuli. XIII. Non agitur de quadratura circuli. XII. Quae nondum consensa. XI. Facies obliquae et Christianae Democraticae Unionis (CDU) et Christianae Socialis Unionis (CSU) in regimine enitescere debent. X. Facies obliqua Socialis Partis Democraticae (SPD) in regimine perlucescere debet. IX. Foedus coalitionis non obsignabo, nisi in eo scriptum erit .... VIII. Pactum perseverans pangemus. VII. Hunc durum laborem prospero eventu usuri subimus. VI. Cura ac soliditas ante celeritatem! V. Parati eramus ad invicem auscultandum. IV. Etiam in extremis metris ante cumulum praecipitari potest. III. Glacies, in qua nunc versamur, lubrica est. II. Colloquium erat constructivum. I. Perbonum pergimus iter. |
| 2014.06.17 Cum Sunnitici Gihadistae in Iraquia effrenate procedentes a multis, etiam antea inimicitias inter se gerentibus, hostes videntur, fieri potest, ut ex inimicis socii fiant: Ita etiam Foederatae Civitates Americae et Irania considerant, quomodo furores ISIS-militantium componi possint. John Kerry, quidquid constructivum est, excludere non vult. Quod deverticulum et anfractus Americanae politiae esse videtur. Ex Teherano et occulta assensio et aperta reluctatio advertuntur. 2014.06.17 | Weil die sunnitischen Dschihadisten, die im Irak unaufhaltsam vorrücken, von vielen, auch von solchen, die früher verfeindet waren, als Feinde angesehen werden, werden möglicherweise aus Feinden Verbündete. So überlegen sogar die Vereinigten Staaten von Amerika und der Iran, wie sie das tolle Treiben der Isis-Kämpfer stoppen können. John Kerry möchte nichts ausschließen, was konstruktiv ist. Dies sieht nach einer Kursänderung der amerikanischen Politik aus. Aus Richtung Teheran vernimmt man sowohl verhohlene Zustimmung als auch offene Ablehnung. |
| [208] Turcici auctores et instructores colloquiorum heri Constantinopoli inter Russos et Ucranos habitorum, quae evenerunt, collaudant. Etiam Russi colloquium constructivum fuisse dicunt. Ucrani, ut controversiae componerentur, se ad compromissa facienda magnam partem paratos esse praestiterunt. Russi, ut confidentia invicem suscitaretur, se ad ictus in Chioviam et Chernihiviam directos efficaciter attenuandos paratos esse dixerunt. Sed suspiciendum est, ne Russi nihil aliud promiserunt, atque id, quod sua sponte vel voluntate vel necessitate adducti facere iam antea coeperant. Etiam civitates occidentales, ut diffidentia adhibeatur, suadent, atque exsuper Russicus quidam disceptator monet, ne lenificatio sit armistitium. spr.30.03.22 | Die türkischen Initiatoren und Veranstalter der Gespräche die gestern zwischen den Russen und Ukrainern in Istanbul stattfanden, loben deren Ergebnisse. Auch die Russen sagen, die Unterredung sei konstruktiv gewesen. Die Ukrainer zeigten sich zur Beilegung der Streitpunkte weitgehend kompromissbereit. Die Russen sagten, sie seien, um gegenseitiges Vertrauen aufzubauen, bereit, die Angriffe auf Kiew und Tschernihiw drastisch zurückzufahren. Man darf aber argwöhnen, dass die Russen nichts versprochen haben, als das, was sie schon vorher von sich aus entweder freiwillig oder gezwungen eingeleitet hatten. Auch die westlichen Staaten raten zu Misstrauen, und nicht zuletzt warnt ein russischer Verhandlungsführer, dass die Deeskalation noch kein Waffenstillstand sei. (30.03.22) |