Belege für: circumplicate Bestimmung lateinischer Wortformen

top

   
Beleg gesucht für: constituendo
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his tantis opibus imperi comparandis. Cic.de_orat.1,196.Und wenn wir uns, wie es durchaus unsere Pflicht ist, unseres Vaterlandes freuen – und dies Gefühl ist so mächtig und so natürlich, dass der weiseste Mann jenes Ithaka, das wie ein Vogelnest an rauhen Felsen klebt, der Unsterblichkeit vorzog –, mit welcher Liebe müssen wir denn gegen ein solches Vaterland entflammt sein, welches unter allen Ländern der erste Wohnsitz der Tugend, der Herrschaft und der Würde ist? Von ihm müssen uns vor allem sein Geist, seine Sitten und seine Verfassung bekannt sein, teils weil es unser aller Mutter ist, teils weil wir anerkennen müssen, dass seine Weisheit sich in der Feststellung des Rechtes wie in der Gründung der so großen Macht unserer Herrschaft gleich groß erwiesen hat.
2014.06.16 Disputatio, de convenienti pretio gasi ab Russis in Ucrainam suggesti constituendo in cassum recidit. Itaque facile fieri potest, ut societas multinationalis Gazprom hodie gasum in Ucrainam mittere desinat atque praebitiones in Europam quoque occidentalem afficiantur. Colloquiis Cioviae habitis et Ucrainicus moderator politicus Arseniy Yatsenyuk et Alexei Miller, praefectus societatis Gazprom, et mediator Guntherus Oettinger, commissarius Europaeus ab energia, interfuerant. 2014.06.16Die Verhandlung über die Festsetzung eines angemessenen Preises für Gas, das aus Russland in die Ukraine geliefert wird, ist gescheitert. So ist es leicht möglich, dass der multinationale Konzern Gazprom heute seine Gaslieferungen in die Ukraine stoppt und dadurch auch die Lieferungen nach Westeuropa in Mitleidenschaft geraten. An den Verhandlungen in Kiew hatten der ukrainische Staatschef Arseni Jazenjuk, der Chef der Gazprom Alexej Miller und als Vermittler der europäische Kommissar für Energie, Günther Öttinger, teilgenommen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
04.04.2015 Pactum nucleare Iranicum et praeses Hassan Rouhani, cuius auctoritate administer a rebus externis, Mohammad Javad Zarif, Lausannae pactum transegerat, ab Iranico populo celebrantur. Homines sanctionibus sublatis meliores condiciones oeconomicas sperant. Sed sunt etiam quidam conservativi auctoritate valentes, qui Iraniam equum stratum fragosa habena commutavisse dicant. Rouhani se in pacto adhuc ad tempus proposito et mense Iunio vergente definitive constituendo permansurum vovit, siquidem etiam potestates mundanae idem facerent. Adversarii pactionum acerrimi fortasse republicani Americani erunt, qui eas non modo renegandas, sed etiam duriores sanctiones imponendas esse censent. lc201504
Konnte hier keine weiteren Belege finden
COMITIA AUSTRIAE In comitiis Austriae parlamentariis factio popularis (ÖVP) duce Wolfgango Schüssel opinione maiorem victoriam reportavit, cum plus quadraginta duas centesimas (42,3 %) suffragiorum obtinuit. Democratis socialibus triginta septem sententiarum centesimae (37 %) datae sunt, factioni libertatis (FPÖ), quae maximam cladem accepit, tantum decem virgula duae (10,2 %). Partibus viridium novem centesimae (9 %) suffragantium faverunt. Ad urnas plus octoginta centesimae hominum suffragium habentium accesserant. Ex eventu comitiorum sequitur, ut Wolfgang Schüssel in munere cancellarii foederalis maneat. De novo regimine constituendo Schüssel nuntiavit se cum ceteris factionibus parlamentariis consulturum esse. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden