top

   
Beleg gesucht für: consentiat
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
suam sententiam in utramque partem esse tutam; si nihil sit durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiat, unam esse in celeritate positam salutem. Caes.Gall.5,29,6Seine Meinung gewähre für beide Fälle Sicherheit: Warte keine weitere Feindseligkeit auf sie, so würden sie ohne Gefahr zur nächsten Legion gelangen; mache aber ganz Gallien mit den Germanen gemeinschaftliche Sache, so könne man sich bloß noch durch Schnelligkeit retten.
2013.12.03 Num nationalistae formam reipublicae infestent
Legati foederatarum Germaniae civitatum hodie, die 3° m. Dec. a. 2013°, disceptationem, utrum Nationalis Factio Germaniae (NPD) cum statali rei publicae constitutione consentiat an dissentiat, Hesychiam Carolinam ad iudices summi rei publicae iudicii deferent. Rogabunt, ut ista factio imprimis ob rassisticum tenorem et hominum ex alienis terris immigrantium odium formae civitatis contraria diiudicetur et vetetur. Quae actio secunda eiusmodi suscipitur post primam temptationem anno 2003° ad irritum redactam. Etiam nunc eventus rogationis incertior esse existimatur. Factio secundum principes leges rei publicae vetari non poterit, nisi eam liberale et democraticum rei publicae fundamentum infestare demonstratum erit. Qua de causa regimen et Foederalis Conventus accusationem non sequuntur. Hoc loco etiam nulla eventus ratione habita quaerendum est, num factionem aemulam non politice, sed iuridice exsequi magnae sit politicae prudentiae.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
08.04.2015 Quamquam Alexis Tsipras, Graecus primarius, sibi a Russis pecuniam mutuam datum iri sperare vix potest, Moscoviam profectus est. Quid sibi vult? Utrum stomachosis consociis Europaeis ante oculos ponere sibi esse optionem? An animos Graecorum electorum paulatim indignantium compellere? An Russis fruges Graeca terra editas et sanctionibus repressas sua comitate et benignitate condire? Nescio an paululum ex omnibus tribus. Et Putin, quid is sibi vult? Ei perquam sit iucundum scitu esse quendam media in Europa, qui secum consentiat. Tsipras sanctiones Europaeas iam in antecessum viam, quae nusquam duceret, nominaverat. Etiam alteram scaenam minacem Graeci construunt, cum pensiones damnorum, quas ex secundo bello mundano a Germanis repetunt, numeris signant. Quidquid id est, timeo Danais et res repetentibus. lc201504
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden