top

   
Beleg gesucht für: coniunctus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 5
propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragii valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et necessitudine legationis esset. Caes.Gall.8,50,4Denn seine Gegner rühmten stolz, die neu gewählten Konsuln Lucius Lentulus und Gaius Marcellus würden ihn aller Ämter und Ehren berauben; auch den Servius Galba, der doch ein so entschiedenes Übergewicht durch Wahlstimmen und Verbindungen gehabt hatte, habe man dennoch das Konsulat entwunden, weil er mit Cäsar durch vertraute Freundschaft und als sein Legaten verbunden war.
Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse; venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate coniunctus. Cic.de_orat.1,24.Zu der Zeit also, da der Konsul Philippus die Sache der Vornehmen mit großer Leidenschaft angriff und das für das Ansehen des Senats übernommene Tribunat des Drusus schon kraftlos und schwach zu werden schien, begab sich Lucius Crassus – so wurde mir, wie ich mich erinnere, erzählt – während der Tage der Römischen Spiele zu seiner Erholung auf sein Tusculanum; dahin kamen auch sein gewesener Schwiegervater Quintus Mucius und Marcus Antonius, ein Mann, der des Crassus Ansichten in der Verwaltung des Staates teilte und mit ihm in der vertrautesten Freundschaft lebte.
2014.01.03 Res, quae in praesentia in Iraquia incidunt, non facile perspici possunt. Rebelles sectae Sunniticae magnas partes urbium, quae Ramadi et Falludscha vocantur et in occidente sitae sunt, vehiculis armatis occupaverunt. Iste rebellium grex, qui cum Al Quaeda coniunctus esse et etiam in Syria contra Assad pugnare dicitur, ISIL (vel ISIS) appellatur, quae abbreviatio significat "Isclamicus Status in Iraquia et Levante". Sunniti ingravescunt, quod se a regimine Siitico praesidentis Nurii al Maliqui opprimi arbitrantur. Regimen rebelles repulsum copias iustas misit, ut res ad arma veniret. Tertius ordo est magnus numerus indigenarum in proelium accinctorum, qui fallacias componentes, ut et militia statalis et extremistae regionem relinquant, dant operam. 2014.01.03
2014.06.01 Bowe Bergdahl, centurio Americanus duodetriginta annorum, quo Talibani in Afganista ante quinque annos (anno 2009°) potiti erant, nunc Quataria intercedente cum quinque captivis, qui carcere Guantanamensi inclusi erant, commutatus est. Praesidens Barack Obama assiduo cum parentibus militis coniunctus erat, ut eos de reditu filii certiores faceret. 2014.06.01Bowe Bergdahl, ein 28-jähriger amerikanischer Sergeant, der vor fünf Jahren (2009) in die Gewalt der Taliban geraten war, wurde jetzt durch die Vermittlung von Quatar gegen fünf Gefangene aus Guantanamo Bay ausgetauscht. Praesident Barack Obama stand in ständiger Verbindung mit den Eltern des Soldaten, um sie über die Rückkehr ihres Sohnes zu informieren.
2014.10.01 Postquam iam plus trecenti homines in Africa Ebola febri interierunt, primum medici in America diagnosin istius febris fecerunt. Agitur de viro, qui decem diebus ante e Liberia in Texiam propinquos quosdam visitatum profectus est. Idem, postquam indicia pro certo pervisa sunt, Dallasium in contagiosorum stationem valetudinarii delatus est. Magistratus saluti publicae tuendae se omnem casum reprimere posse dicunt. Nunc omnes homines, quibuscum febriculentus societate coniunctus erat, inquirendi atque observandi sunt. 2014.10.01Nachdem in Afrika schon mehr als 3000 Menschen am Ebolafieber gestorben sind, haben Ärzte zum ersten Mal in Amerika dieses Fieber diagnostiziert. Es handelt sich um einen Mann, der vor zehn Tagen aus Liberia nach Texas gereist ist, um einige Verwandte zu besuchen. Nachdem sich die Symptome als sicher erwiesen hatten, wurde er nach Dallas in die Isolierstation eines Krankenhauses verbracht. Die Gesundheitsbehörde lässt verlautbaren, sie habe die ganze Sache im Griff. Jetzt müssen alle Kontaktpersonen des Fieberkranken aufgesucht und beobachtet werden.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 2
01.11.2015  Die Saturni mane aeroplanum epibaticum, quod Petropolin petens ex Aegyptico topo feriali Sharm el-Sheikh evolaverat, post viginti tria minuta super borialem paeninsulam Sinai ex altitudine MMMMMMMMMCDL metrorum in praeceps delatum est. Reliquiae in montana et rimosa regione dispersae iacent. Aeroplanum laophorum typi A 321 pertinebat ad Russicam societatem aeriam Kolavia atque eo volatu CCXXIV homines vehebat: VII ministros aeroplani et CCXVII epibatas, Russos omnes natione praeter tres Ucrainos. Nullus superstes discessit. Quamquam grex quidam tromocraticus Islamico Statui coniunctus se ictus aerios Russicorum ulcisci voluisse confirmans responsibilitatem deiectus in se recepit, verisimillimum est calamitatem technica defectione accidisse. Unus ex aeronautis antea condicionem technicam aeroplani questus esse ab sua uxore et filia proditur. Duae capsellae nigrae repertae nunc a Russis inspiciuntur. Atqui tres magnae societates aeriae (Emirates, Air France-KML, Lufthansa) se, dum res enubilata esset, intermisisse paeninsulam Sinai transvolare pronuntiaverunt. In Russia in hodiernum diem luctus publicus constitutus est. lc201511Am Samstag früh ist ein Passagierflugzeug, das mit Ziel St. Petersburg vom ägyptischen Ferienort Sharm el-Sheikh aus gestartet war, nach 23 Minuten über der nördlichen Sinai-Halbinsel aus einer Höhe von 9450 Metern abgestürzt. Die Wrackteile liegen in einer gebirgigen und zerklüfteten Gegend zerstreut. Der Airbus vom Typ A321 gehörte der russischen Fluggesellschaft Kolavia und hatte auf diesem Flug 224 Menschen an Bord: Sieben Mann Besatzung und 217 Passagiere, bis auf drei Ukrainer alle Russen. Keiner kam mit dem Leben davon. Obwohl eine mit dem IS verbundene Terrorgruppe die Verantwortung für den Absturz mit der Begründung übernahm, sie habe Rache für die russischen Luftschläge nehmen wollen, ist es am wahrscheinlichsten, dass das Unglück durch ein technisches Versagen passierte. Einer der Piloten soll sich nach Aussage seiner Frau und Tochter zuvor über den technischen Zustand des Flugzeuges beklagt haben. Die beiden Flugschreiber wurden gefunden und werden jetzt von den Russen ausgewertet. Allerdings haben drei große Fluggesellschaften (Emirates, Air France-KML, Lufthansa) angekündigt, bis die Sache aufgeklärt ist, die Sinai-Halbinsel nicht mehr zu überfliegen. In Russland ist für heute Staatstrauer angesetzt.
09.10.2016  Chemnitii, in urbe Saxoniae, biocolytae facinus terroristicum antevertisse videntur. A foederali praefectura disciplinae tuendae (BfV) admoniti heri multo mane magnam insulam inquilinis dimotis pervestigabant atque in uno domicilio aliquot centum gramma materiae displosivae tam periculosae, ut asportari non posset et vicinitus sub specialistarum custodia dirueretur. Possessor domicilii, Syrus quidam viginti duorum annorum, Jaber al-Bakr nomine, qui ante unum annum perfugam simulans in Germaniam venerat et insidias in aeriportum quendam praeparasse dicitur, nigra paenula vestitus fugam iam antehac capessiverat. Sed tres alii viri, quibuscum societate coniunctus erat, ut interrogarentur, in custodiam sunt traditi. Custodes publici hominum adiumentum in suspecti investigatione petunt, sed maximopere praecauto opus esse monent. lc201610In der sächsischen Stadt Chemnitz hat die Polizei offenbar einen Terroranschlag vereitelt. Auf einen Hinweis des Bundesamtes für Verfassungsschutz (BfV) durchsuchte sie gestern in aller Frühe einen großen Wohnblock und fand in einer Wohnung einige hundert Gramm Sprengstoff, der so gefährlich war, dass er nicht abtransportiert werden konnte und in der Nähe von Spezialkräften kontrolliert gesprengt wurde. Der Wohnungsinhaber, ein 22-jähriger Syrer namens Jaber al-Bakr, der ein Jahr zuvor als Flüchtling getarnt nach Deutschland gekommen war und einen Anschlag auf einen Flughafen vorbereitet haben soll, hatte schon zuvor in einem schwarzen Kapuzenpullover die Flucht ergriffen. Aber drei andere Männer, mit denen er in Verbindung stand, wurden in Untersuchungshaft genommen. Die Polizei bittet um die Mithilfe der Bevölkerung bei der Fahndung, weist aber darauf hin, dass äußerste Vorsicht geboten ist.
Konnte hier keine weiteren Belege finden