top

   
Beleg gesucht für: confessus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.13 In Corea Septentrionali supplicium sumptum est de Chang Song-thaek, qui olim potentissimus patruus et Mentor ducis Kim Jong-un erat. Nunc in eum medio e partium conventu ab armatis arreptum omnia exempla cruciatusque edita sunt. Proditionem statalem confessus esse dicitur. Quis Neronis non meminit?
"Moderatores Europae politicos cessatione torpentes pudeat desidiae," sectio ab iuribus humanis Amnestiae obiurgat: Paucos tantummodo Europae Unitae sodales ad fugitivos Syriacos recipiendos se comparasse.
In Re Publica Populari Bangladeshae islamisticus dux Mullah Abdul Kader ob saeva atque atrocia facinora in bello obnoxietatis abolendae (anno 1971°) commissa supplicio affectus est.
2014.03.14 Uli Hoeness, societatis pedifollicae Bavariae Monacensis praesidens, publicae pecuniae condemnatus carcere trium annorum et sex mensium multatus est. Se vectigalia duodetricies centenorum milium euronum fraudavisse confessus erat. Iudex, quod actum, quo Hoeness se ipse denuntiavit, irritum fuisse iudicavit, spatium probationis concedi illicitum esse duxit. lc20140314Uli Hoeneß, der Präsident des Fußballvereins Bayern München, wurde wegen Unterschlagung zu drei Jahren und sechs Monaten Haft verurteilt. Er hatte zugegeben, Steuern in Höhr von 28 Millionen Euro unterschlagen zu haben. Weil der Richter die Selbstanzeige von Hoeneß als ungültig ansah, hielt er die Aussetzung zur Bewährung für unsatthaft.
2014.04.24 Recep Tayyip Erdoğan, Turciae princeps administer primum se multorum Armeniorum paenitere dixit, qui anno millesimo nongentesimo quinto decimo Ottomanis imperitantibus vitam amisissent, seque illorum posteris suum dolorem declarare. Qua autem bonae voluntatis significatione neque de genocidio agi confessus est neque numerum mortuorum tantum fuisse, quantus fuisse dici solet. concessit. 2014.04.24Der türkische Ministerpräsident Recep Tayyip Erdoğan hat zum ersten Mal sein Bedauern über die vielen Armenier ausgedrückt, die 1915 unter den Ottomanen ums Leben kamen und ihren Nachkommen sein Beileid bekundet. Mit dieser Geste des guten Willens aber hat er weder zugegeben, dass es sich um einen Völkermord handelt noch dass die Zahl der Opfer so hoch ist, wie gewöhnlich gesagt wird.
2014.08.27 Claudius Wowereit, ex anno 2001 sociodemocraticus Berolini magister civium, se d. 11. m. Dec. a. 2014 munere decessurum esse annuntiavit. Notuerunt duae praecipue eius sententiae, prima: "Berolinum est pauper, sed illex", altera, qua, cum magistratuum iniit, confessus est: "homosexualis sum, quod bene se habet." Imprimis quod novus Berolinensis aeriportus (BER) non suo anno (postremo a. 2012) inaugurari potuit, eius publica opinio tantopere deteriorabatur, ut etiam eius ipsius factio, etiamsi non publice, eum ad abdicandum urgeret. Qua re ei dicere licuit se voluntarium de magistratu decessurum ac se elatum esse, quod non nihil ad famam urbis augendam attribuisset. 2014.08.27Klaus Wowereit, seit 2001 sozialdemokratischer Bürgermeister von Berlin, kündigte an, am 11. Dez. 2014 aus dem Amt zu scheiden. Bekannt wurden von ihm insbesondere zwei Sätze. Der eine: "Berlin ist arm, aber sexy", der andere, mit dem er sich bei Amtsantritt outete: "Ich bin schwul und das ist gut so.". Besonders weil der neue Berliner Flughafen (BER) nicht rechtzeitig (zuletzt 2012) eröffnet werden konnte, verschlechterten sich sein öffentliches Standing so sehr, dass er sogar von der eigenen Partei, wenn auch nicht öffentlich, zum Rücktritt gedrängt wurde. Daher durfte er sagen, er scheide freiwillig aus dem Amt und sei stolz dazu beigetragen zu haben, den guten Ruf Berlins zu steigern.
2014.08.28 Indicia prorussicos rebelles in Orientali Ucraina a Russicis militibus adiuvari, quamvis Moscovienses denegent, augentur. Circa Donetsk ordo centum autoraedarum militarium a Russis missus versari dicitur. Miles quidam Russicus undeviginti annorum a copiis Ucrainicis captus Russos missilia ("Grad" nominata) et carros cataphractos trans fines transtulisse confessus est. Decem Russici saltatores decidui, qui ante aliquot dies in territorium Ucrainicum desiluerant, capti atque interrogati se invitos per imprudentiam fines trangressos esse astruxerunt. In australi occidentali regione rebelles prorussici vel Russici acie altera instructa introitum terrestrem ad Crimaeam expugnare in animo habere videntur. 2014.08.28Die Anzeichen mehren sich, dass die Rebellen in der Ostukraine, wie sehr das Mokau auch dementieren mag, von russischen Soldaten unterstützt werden. Um Donezk soll sich ein Konvoi von 100 russischen Militärfahrzeugen bewegen. Ein neunzehnjähriger russischer Soldat, der von Ukrainern gefangen genommen worden war, gab zu, dass die Russen "Grad"-Raketen und gepanzerte Fahrzeuge über die Grenze gebracht haben. Zehn russische Fallschirmspringer, die vor einigen Tagen über ukrainischem Territorium abgesprungen sind, gefangen genommen und befragt wurden, behaupteten, sie seien unabsichtlich und aus Versehen über die Grenze gekommen. Im Südosten haben prorussische oder russische Rebellen offenbar eine zweite Front eröffnet und beabsichtigen, einen Landkorridor zur Krim zu erobern.
2014.11.17 Lu.d. In Romania Claudius Iohannis, vir quinquaginta quinque annorum, in praesidentiali suffragio supremo Victorem Ponta, administrum principem, praeter plerorumque exspectationem vicit. Suffragiis nondum dinumeratis Victor Ponta populum semper recte agere dicens cladem electoriam confessus est ac competitori, qui adhuc non sine successu praefectus urbis Sibiu fuerat, telefonice de victoria gratulatus est. Iohannis se corruptionem repugnaturum et independentiam iudiciorum patraturum esse promiserat. Nunc, num fiduciam, quam cives, imprimis ii, qui peregre viventes victoriam ei paraverunt, ei praestiterint, mereatur, demonstrare debet. 2014.11.17In Rumänien hat Klaus Iohannis im Alter von 55 Jahren in der Stichwahl um die Präsidentschaft entgegen der vorherrschenden Erwartung über den Ministerpräsidenten Victor Ponta, den Sieg errungen. Als die Stimmen noch nicht ausgezählt waren, gestand Victor Ponta mit den Worten, das Volk habe immer Recht, seine Wahlniederlage ein und gratulierte telefonisch seinem Mitbewerber, der bisher nicht ohne Erfolg Bürgermeister der Stadt Sibiu gewesen war, zum Sieg. Iohannis hatte versprochen, gegen die Korruprion vorzugehen und die Unabhängigkeit der Gerichte durchzusetzen. Jetzt muss er beweisen, ob er das Vertrauen verdient, das ihm die Bürger entgegengebracht haben, besonders die, die im Auslnd leben und ihm den Sieg beschert haben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
17.02.2015 Lance Armstrong, ille birotularius agonisticus quondam celeberrimus, qui palmam circuitus Franciae septiens consecutus se medicamentis vetitis usum esse confessus erat, XLIII annos natus, ut pristino fautori centies centena milia dollarium renumeraret, iuridice damnatus est. lc201502
28.02.2015 Boris Nemtsov, Boris Ieltsin praeside Russicus vicarius administer primarius, qui bello isto tempore in Ucraina gesto adversans die Solis Moscoviae iter reclamatorium facturus erat, LV annos natus, heri, cum pontem prope Kremlinum vespertina ambulatione transgrederetur, quattuor ictibus exballistatus est. Praeteritis diebus se angi confessus erat, ne a praeside Putin necaretur. Qui nunc eius necem condemnans se ipsum sceleris investigationem suscepturum esse indicavit. lc201502
09.03.2015 Zaur Dadayev, unus ex quinque Tsetsenis, qui Moscoviae prehensi Boris Nemtsov interfecisse suspiciuntur, se sceleri affinem fuisse confessus est. lc201503
12.03.2015 Andreas Babushkin, qui societatis Russici humanorum iurum concilii est, die Martis Tsetsenum Zaur Dadayev in carcere adiit, ubi, postquam se Boris Nemtsov caedi affinem fuisse confessus est, in custodia continetur. Quod captivum vulneratum esse vidit, confessionem tormenis expressam esse suspicatur. lc201503
27.07.2015  Syriacus praeses Bashar al-Assad suas copias, quae olim trecentorum milium militum nunc dimidia ex parte minutae essent, non iam totam terram obtinere posse confessus est. Alteram causam esse dixit, Arabiam Saudianam, Quatariam, Turciam significans, quod potestates quaedam externae rebellibus cumulatius suppeditarent. Nunc regiones maioris momenti, quas sub dicione retinere vellent, esse definiendas. Sed se victum esse negavit: "vocabulum cladis", inquit, "in glossario Syriaci exercitus non existit. Resistere pergemus et vincemus." (cf. BBC) lc201507Der syrische Präsident Bashar al-Assad gestand ein, dass sein Heer, das einst 300'000 Mann stark war, jetzt um die Hälfte reduziert und nicht mehr in der Lage sei, das ganze Land zu behaupten. Ein zweiter Grund, sagte er, sei, indem er auf Saudiarabien, Quatar und die Türkei anspielte, dass ausländische Mächte die Rebellen verstärkt unterstützten. Jetzt müsse man die wichtigeren Gebiete festlegen, die man weiter behaupten wolle. Dass er aber besiegt sei, wies er von sich: "Das Wort Niederlage", sagte er, "kommt im Wörterbuch des syrischen Heeres nicht vor. Wir werden uns weiter widersetzen und siegen."
26.10.2015  Ioannes Claudius Juncker decem civitates Europaeae Unionis, praeterea Serbiam, Macedoniam, Albaniam in hesternum diem Solis Bruxellas acciverat, ut deliberarent, quomodo necessetitudinem, quam profugi civitatibus Balcanicis facessunt, in commune melius reprimerent. Consessu nondum incohato Germaniae cancellaria praecipuam intentionem esse dixit, ut hominibus circumerrantibus partimque inhumanis condicionibus viventibus subveniretur. Neque Angelae Merkel neque profugis Syriacis multum tribuens respondit ad haec, quamvis non adesset, Milos Zeman, praeses Cechiae, benevolentiam cancellariae esse falsae humanitatis, quod quales homines reciperentur, non quaereretur. Plerosque Syriacos profugos esse locupletes, sopophoniis instructos iuvenes, qui suis liberis clipeis humanis abuterentur quibusque domi manentibus pro patria pugnandum fuisset. Rem in deterius referens Miro Cerar, Slovenicus administer princeps: "Nisi hodie," inquit, "amotionem difficulatem invenerimus, Unio Europaea universa dilabetur." Facile se expedivit Victor Orban, qui se non actorem, sed contemplatorem adesse confessus est. Multis verbis, multis promissis adhuc incassum dictis Europae nunc, num ad agendum apta sit, est demonstrandum. lc201509Jean-Claude Juncker hatte zehn Staaten der Europäischen Union und außerdem Serbien, Makedonien und Albanien auf den gestrigen Sonntag nach Brüssel eingeladen, um zu besprechen, wie man der Notlage, die die Flüchtlinge den Balkanstaaten bereiten, gemeinsam Herr werden könne. Noch vor Beginn der Versammlung sagte die deutsche Kanzlerin, vorrangiges Ziel sei es, den herumirrenden und zum Teil unter unmenschlichen Bedingungen lebenden Menschen Hilfe angedeihen zu lassen. Darauf antwortete, ohne viel auf Angela Merkel noch auf die Flüchtlinge zu geben, obgleich er nicht anwesend war, der tschechische Präsident Milos Zeman, das Wohlwollen der Kanzlerin sei Ausdruck einer falschen Humanität, weil man sich nicht frage, was für Leute da aufgenommen würden. Die meisten syrischen Flüchtlinge seien begüterte, mit Smartphon ausgestattete junge Männer, die ihre Kinder als menschliche Schutzschilde missbrauchten und besser zu Hause geblieben wären, um für ihr Vaterland zu kämpfen. Pessimistischer sieht der slowenische Ministerpräsident Milo Cerar die Lage, der sagte: "Wenn wir heute keine Lösung des Problems finden, wird die Europäische Union als Ganzes auseinanderbrechen." Leicht zog sich Victor Orban aus der Affäre, der geradeheraus erklärte, er sei nicht als Akteur, sondern als Zuschauer da. Nach vielen leeren Worten und Versprechungen, muss Europa jetzt zeigen, ob es handlungsfähig ist.
05.11.2015  Britannia, ut ab insidiis praecaveret, hesterno die Mercurii vesperi, ne sua aeroplana ex Aegyptica statione balneari Sharm el-Sheik evolarent, ad tempus interdixit, quamquam multi Britanni in aeriportu occasionem domum revolandi manent. Id Britanni non decrevissent, nisi quid adhuc ignotum de causis comperissent, cur Russicum aeroplanum laophorum nuperrime in paeninsulam Sinai decidisset. Quod homines experti et defectionem technicam et errorem humanum infitiantur, non absurde creditur aut pyrobolum in aeroplano fuisse aut insidiatorem suicidalem. Islamicus Status se casui affinem esse iterum confessus est, sed indagatorum esse reperire, quomodo id fecissent. lc201511Britannien hat als Vorsichtsmaßnahme gegen Anschläge am gestrigen Mittwoch Abend bis auf weiteres untersagt, dass seine Flugzeuge von Scharm el-Scheik aus starten, obwohl viele Briten am Flughafen auf einen Heimflug warten. Diesen Beschluss hätten die Briten nicht gefasst, wenn nicht etwas Neues über die Ursachen des kürzlichen Absturzes eines Airbusses über der Halbinsel Sinai erfahren hätten. Weil Experten ein technisches Versagen und einen menschlichen Fehler ausschließen, liegt es nahe anzunehmen, dass eine Bombe oder ein Selbstmordattentäter an Bord war. Der Islamische Staat hat erneut behauptet, dass er für den Absturz verantwortlich sei, aber es sei Sache der Ermittler herauszufinden, wie sie das angestellt hätten.
18.12.2015  Russicus praeses Vladimirus Putin in diurnariis quotannis edocendis ad diversa argumenta dicens "Latine loquebatur". Vehementius in Turcas invectus est, quos certam Americanorum corporis regionem ablinxisse dixit. Et: Mustapham Kemal Atatürk se in sepulcro circumversurum esse, si islamizationem in Turcia lente progrediendem videret. Ad cursum Americanorum candidatorum republicanorm alludens Donaldum Trump virum coloribus variis, ingeniosum absoluteque apicatum laudavit. Iosephum Blatter, pristinum FIFAe praesidem, ut pacis praemio Nobeliano honestaretur, appellavit. Non nullius momenti etiam videatur neque eius fidem confirmet, quod quosdam Russos, qui quibusdam rebus militaribus praessent, in Ucraina Orientali fortasse versari, quod adhuc semper infitiatus erat, aliquantum sophistice confessus est. Forsitan et nonnulli politici occidentales, qui eius declarationes auscultaverunt, confiteantur satis "Latine scire" non esse damno. lc201512Der russische Präsident Wladimir Putin redete bei seiner jährlichen Pressekonferenz "Latein" (= Klartext). Besonders heftig watschte er die Türken ab, die, wie er sagte, die Amerikaner an einer besonderen Stelle geleckt hätten. Und: Mustapha Kemal Atatürk würde sich im Grab umdrehen, wenn er die schleichende Islamisierung in der Türkei erleben müsste. Auf das Kandidatenrennen der amerikanischen Republikaner anspielend sagte er, Donald Trump sei ein facettenreicher und begabter Mann, der absolute Spitzenkandidat. Den früheren FIFA-Boss Sepp Blatter schlug er für den Friedensnobelpreis vor. Wichtig dürfte auch erscheinen und seiner Glaubwürdigkeit schaden, dass er einigermaßen spitzfindig zugab, dass sich vielleicht einige Russen für bestimmte militärischen Aufgaben in der Ostukraine aufhielten. Dies hatte er bisher immer in Abrede gestellt. Möglicherweise geben auch einige westliche Politiker, die seinen Erklärungen aufmerksam zugehört haben, zu, dass es kein Nachteil ist, "Latein" hinreichend zu beherrschen.
19.VII.2016  Akin Ozturk, pristinus praefectus Turcicarum copiarum aeriarum se seditionem militarem die Veneris pertentatam machinatum esse et confessus esse et negavisse nuntiatur. Utrum sit verum, hactenus non liquet. lc201607
11.11.2016  Donaldus Trump et Baracus Obama se adhuc nondum amplexi sunt, neque umquam se amplectentur. Mutatio iniuriarum et offensarum inter certamen comitionale facta expressa odii vestigia fecerunt. Tamen heri Baracus et Michaela Obama designatum successorem praesidis atque uxorem Melaniam familiariter in aedibus albis receperunt. Per nonaginta minuta (pro quindecim, quae composita erant) duo de rebus et difficilioribus collocuti etiam verba laudantia invicem commutabant. Obama se sermonem egregium cum Trump habuisse confessus suam administrationem eum pro viribus adiuturam esse promisit: "Si tu bene succedes, haec terra bene succedet." Trump se magnam voluptatem ex cooperatione cum praeside capturum et eius consilia pronis auribus accepturum esse dixit: "Id mihi magno fuit honori; numquam enim antea conveneramus." lc201611Donald Trump und Barack Obama haben sich bisher noch nicht ins Herz geschlossen und werden sich auch niemals ins Herz schließen. Die gegenseitigen Kränkungen und Beleidigungen während des Wahlkampfes haben unverkennbare Spuren der Abneigung hinterlassen. Dennoch haben Barack und Michelle Obama gestern den designierten Nachfolger des Präsidenten und seine Gattin Melania freundlich im Weißen Haus empfangen. 45 Minuten (statt der 15 verabredeten) unterhielten sich beide über auch schwierige Fragen und fanden danach sogar anerkennende Worte füreinander. Obama bekannte, ein vorzügliches Gespräch mit Trump geführt zu haben und versprach, dass seine Regierung ihn nach Kräften unterstützen werde: "Wenn Sie Erfolg haben, wird auch dieses Land Erfolg haben." Trump sagte, er freue sich sehr auf die Zusammenarbeit mit dem Präsidenten und werde ein offenes Ohr für seine Ratschläge haben: "Dies war eine große Ehre für mich. Wir hatten uns vorher ja auch noch nie getroffen."
01.12.2016  Germanicae Foederali Disciplinae Tuendae Praefecturae (BfV) successit cuidam "talpae", quemadmodum dicitur, larvam de capite detrahere: Agitur de viro Germanico LI annorum, qui antea rem argentariam didicerat, hoc biennio ante ad religionem islamicam convertens omnes fefellit quique hoc anno ineunte functionarius summae rei publicae custodiae factus est. Ita, qui ovis esse videbatur, lupus est factus. Ei salafisticam scaenam explorare erat propositum, sed curiose etiam secreta interna collegit, quae sub falso nomine in interreti islamistis offerret, ut eos aut de biocolyticis agendi consiliis instrueret, aut ipse ictum terroristicum praepararet. Sua facinora interea magnam partem confessus est. Munus disciplinae tuendae et laudatur, quod animum proditoris interni denudaverit, et vituperatur, quod talem virum in suos ordines asciverit. lc201612Dem deutschen Bundesamt für Verfassungsschutz (BfV) ist es gelungen, einem sogenannten "Maulwurf" die Maske vom Gesicht zu ziehen: Es handelt sich um einen 51-jährigen Deutschen, der früher Bankkaufmann gelernt hatte, vor jetzt zwei Jahren unbemerkt zum Islam konvertierte und in diesem Frühjahr Mitarbeiter des Verfassungsschutzes wurde. So wurde der Bock zum Gärtner gemacht. Seine Aufgabe war es, die salafistische Szene auszuforschen, aber er sammelte fleißig auch interne Geheimnisse, um sie unter falschem Namen im Internet Islamisten anzubieten, um sie über polizeiliche Pläne zu informieren, oder sogar um selbst einen terroristischen Anschlag vorzubereiten. Seine Taten hat er inzwischen weitgehend gestanden. Das Amt für Verfassungsschutz wird sowohl gelobt, weil es den internen Verräter entlarvt hat, aber auch getadelt, weil es einen solchen Mann in seine Reihen aufgenommen hat.
02.12.2016  Vladimirus Putin mille circiter magistratibus et auctoritatibus praesentibus suam anniversariam orationem ad nationem habuit. Oeconomia et res externae erant duo capita orationis. Putin Russiae multas difficultates intrinsecus excitas reprimendas esse confessus est, sed in hac re Russiam esse exercitatam. Sanctiones ab Unione Europaea, ut Russia ad eius modos saltaret, impositas sine maiore effectu accidisse. Monuit, ne Russi se diduci sinerent, sed concordiam in asperis temporibus praestarent. Quod ad res externas pertinet, Putin Russiam non confrontationem petere neque umquam petivisse, sed amicitiam circumspicere in medium protulit, summam vero rei publicae conculcatui fore Russiam numquam passuram esse. In novam Americanam administrationem versus et cooperationem et relationes in melius refectas in fundamento aequatorum iurum obtulit. At Putin, ne pugnantia loquatur, memento amicitiam totam in eo esse, ut commoda utriusque partis exaequentur neve (de Crimaea loquor) arroganter per vim pervincantur. Suae prudentiae agnus debet, quod amicitiam cum lupo repudians superest. lc201612Wladimir Putin hat vor rund 1000 Amts- und Würdenträgern seine jährliche Rede an die Nation gehalten. Wirtschaft und Außenpolitik waren die Schwerpunkte. Putin räumte ein, dass Russland viele von innen verursachte Problem zu bewältigen habe, aber darin sei Russland geübt. Die Sanktionen, die die Europäische Union verhängt habe, damit Russland nach seiner Pfeife tanze, seien ohne bedeutende Wirkung geblieben. Er ermahnte die Russen, sich nicht entzweien zu lassen und in schwierigen Zeiten die Einheit zu bewahren. Zur Außenpolitik betonte er, Russland suche keine Konfrontation und habe sie nie gesucht, sondern suche Freunde; Russland werde aber niemals hinnehmen, dass seine Interessen missachtet würden. Mit Blick auf die neue amerikanische Regierung bot er Kooperation und verbesserte Beziehungen auf der Grundlage von Gleichberechtigung an. Aber Putin soll, um sich nicht in Widersprüche zu verwickeln, nicht vergessen, dass Freundschaft allein darin besteht, dass die Interessen beider Seiten ausgeglichen und (ich spreche von der Krim) nicht anmaßend und mit Gewalt durchgesetzt werden. Seiner Klugheit verdankt es das Lamm, dass es keine Freundschaft schloss mit dem Wolf und noch am Leben ist.
10.02.2017  Ricardus Gere, ille actor cinematographicus Americanus, quamquam non vestigiis collegae Ronaldi Reagan insistens politicus fieri vult, heri a cancellaria Merkel, quamquam eadem neque actrix fieri neque in fabula televisifica primas aut secundas partes suscipere vult, in officium cancellarii foederalis receptus est. Etiamsi Gere Berolinali intererit et Merkel iam alios actores Americanos (veluti Georgium Clooney aut Tom Hanks) suo officio recepit, aliud esse debet, quod cancellariam conveniat. Et est. Nam Gere, cui Tibetani atque eorum religiosus dux, ille Dalai Lama, iam diu cordi sunt, apud cancellariam pro iuribus in Tibeto servandis intervenire cogitat. Iam pridie eius diei eadem de causa Claudiam Roth, quam "sibi vetustate amicitiae coniunctam" appellat, adierat. Cancellaria se in ea re daturam operam promisit, etiamsi, quod Germania rationem unicae Sinae suppeditet, se independentiam Tibeti a Sinensibus petituram esse negavit. Gere suam patriam in praesentia confusiorem esse confessus Germaniam aliquantulum exaggeranter fontem inspirationis insignivit. lc201702Richard Gere, jener bekannte amerikanische Filmschauspieler, wurde, obwohl er nicht in Fußstapfen von Ronald Reagan treten und Politiker werden will, gestern von Kanzlerin Merkel, obwohl diese weder Schauspielerin werden noch in einem Filmstreifen die erste oder sogar zweite Rolle übernehmen will, im Kanzleramt empfangen. Auch wenn Gere an der Berlinale teilnimmt, und Merkel schon andere Schauspieler (wie George Clooney oder Tom Hanks) in ihrem Büro empfangen hat, muss es noch einen anderen Grund geben, warum er sich mit der Kanzlerin trifft. Und es gibt ihn! Denn Gere, dem die Tibetaner und ihr religiöser Führer Dalai Lama schon lange am Herzen liegen, beabsichtigt, sich bei der Kanzlerin für die Einhaltung der Menschenrechte in Tibet zu verwenden. Tags zuvor hatte er aus gleichem Grund schon seine, wie er sagt, "alte Freundin" Claudia Roth aufgesucht. Die Kanzlerin sicherte ihm zu, sich in dieser Angelegenheit Mühe zu geben, lehnte es aber ab, von den Chinesen Tibets Unabhängigkeit einzufordern, da Deutschland die Ein-China-Politik unterstütze. Gere bekannte, seine Heimat sei im Augenblick ziemlich chaotisch, und hob Deutschland etwas übertreibend als Quelle der Inspiration hervor.
Konnte hier keine weiteren Belege finden