25.VII.2016 Grex Russicorum athletarum non omnino ab huius anni Olympiis aestivis, quae duabus modo septimanis peractis in urbe Fluminensi exhibebuntur, excludetur. Internationale Olympicum Consilium (IOC) praeter insignes iniurias totius Russicae societatis athleticae, quae sine dubio usui illicitorum medicamentorum fortificantium indulsisset, etiam ius individuale uniuscuiusque athletae respiciendum esse arbitrabatur. Id arbitrium a multis addubitatum mihi quoque iuridice cogitanti constat; nam etiam, cum caterva hominum scelestorum comprehenditur, non caterva condemnatur sed singuli scelesti. Sed fieri potest, ut etiam ii Russici athletae, quibus nunc insperatis interesse licebit, brevi, ne liceat, optent, ne (ut Australienses, Neozelandienses aliique) inhabitabiles mansiones inhabitare debeant. lc201607 |