top

   
Beleg gesucht für: commissa
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Ac iam illa omitto - neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea - quotiens tu me designatum, quotiens vero consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis. Cic.Catil.1,15Und davon will ich jetzt nicht weiter reden, denn es ist nicht allein gar nicht unbekannt, sondern es fehlt auch nicht an vielen späteren Vergehen. Wie oft hast du mich, seit ich designiert war, wie oft, seit ich Konsul bin, zu ermorden versucht? Wie viele deiner Angriffe, bei denen du so gegen mich ausholtest, dass ich mich gegen sie nicht decken zu können schien, bin ich durch eine ganz kleine Wendung und, wie man zu sagen pflegt, mit dem Leibe ausgewichen! Wo nimmst du noch den Mut her, dies zu ertragen? Du richtest nichts aus, du erreichst nichts und dennoch lässt du nicht davon ab, es zu versuchen und zu wünschen.
cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Cic.S.Rosc.62.cDa muss man nicht allein viele zuvor begangenen Übeltaten und einen ganz schlechten Lebenswandel, sondern auch ausgezeichnete Frechheit und nicht bloß Frechheit, sondern den höchsten Grad von Unvernunft und Wahnsinn bei einem Menschen nachweisen.
in re tanta, quae publice gesta atque commissa sit, qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit, sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? Cic.S.Rosc.113.cWie soll nun in einer so wichtigen Sache, die öffentlich verhandelt und übertragen wurde, derjenige, der nicht aus Nachlässigkeit einen privaten Vorteile verletzt, sondern mit Treulosigkeit die Heiligkeit einer Gesandtschaft entweiht und befleckt hat, wie soll der bestraft, durch welchen Spruch muss er verurteilt werden?
2013.10.29 In Syriae partibus inter septentriones et solem orientem vergentibus poliomyelitis, ista miserrima et epidemica aegritudo, grassatur et iam viginti duos liberos infecit. institutio illa mundana, quae saluti publicae providet (WHO), se remedia ad cladem cohibendam iam molitam esse dicit, sed metuendum esse, ne pestis fines Syriae in vicinas civitates transgrediatur.
Perseverans omnium Europaeorum indignatio de furtiva auscultatione cum civium sociorum tum moderatorum politicorum moderatricumque a nationali securitatis agentura commissa paulatim sensus Americanorum movere videtur. Etiam praesidens Baracus Obama, ut undas molliret, enuntiavit, non omnia quae fieri possint, fieri licere. Exspectandum est, num feles mures capere desinat.
2013.12.13 In Corea Septentrionali supplicium sumptum est de Chang Song-thaek, qui olim potentissimus patruus et Mentor ducis Kim Jong-un erat. Nunc in eum medio e partium conventu ab armatis arreptum omnia exempla cruciatusque edita sunt. Proditionem statalem confessus esse dicitur. Quis Neronis non meminit?
"Moderatores Europae politicos cessatione torpentes pudeat desidiae," sectio ab iuribus humanis Amnestiae obiurgat: Paucos tantummodo Europae Unitae sodales ad fugitivos Syriacos recipiendos se comparasse.
In Re Publica Populari Bangladeshae islamisticus dux Mullah Abdul Kader ob saeva atque atrocia facinora in bello obnoxietatis abolendae (anno 1971°) commissa supplicio affectus est.
2014.09.02 Concilium ab iuribus hominum Unitarum Nationum facinora saeva atque atrocia ab terroristicis Gihadistis Status Islamici (IS) commissa disquirenda esse constituit. Quae sunt imprimis communia homicidia, stupra, abductiones in servitutem, scelera genocidalia. Quae collegium exploratorium investigaverit, iurum hominum tribunali in causa criminali agenda documento esse poterunt. 2014.09.02Der Menschenrechtsrat der Vereinten Nationen die von den terroristischen Dschihadisten des Islamischen Staates (IS) begangenen Gräueltaten zu untersuchen. Dabei handelt es sich überwiegend um Massentötungen, Vergewaltigungen Versklavungen, Völkermord. Die Ergebnisse der Untersuchungskommission könnten als Beweismittel in einem möglichen Stragprozess vor einem Gerichtshof für Menschenrechte dienen.
Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Cic.off.1,85,2Denn mit der Staatsverwaltung verhält es sich wie mit der Vormundschaft: es gilt das Wohl der Schützlinge, nicht das der Beschützer.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
13.04.2015 Pontifex Franciscus die Solis Romae missam Armenico ritu celebrans, qua Armenicum monachum et theologum Gregorium de Narek magistrum ecclesiae catholicae magnificaret, stragem quindecies centenorum milium Armeniorum ab Ottomanis ex anno MCMXV perpetratam primum vicesimi saeculi genocidium nominavit. Commonefecit etiam genocidia a nazistis et Stalinistis commissa, quaeque in Cambosia, Ruanda, Burundia, Bosnia facta sunt. Turcia autem, quae et rem genocidium fuisse infitiatur et numero mortuorum repugnat, in vestigio indignata suum legatum statalem e civitate Vaticana redire iussit. lc201504
04.02.2017  Praefecti rerum publicarum regiminumque terrarum Europaeae Unionis die Veneris deliberatum Valettam, in caput Melitae, convenerunt. Primo die agebatur de quaestionibus, quae ad perfugas pertinent, qui ex Libya per mare internum in Italiam subintroducuntur, nisi antea naufragantes fluctibus submergentur. Libya, quae ipsa instabilis est, sua manu neque campos perfugis recipiendis administrare, neque suas oras satis tueri potest. Itaque rogationi Libyae, ut ad haec adiuvaretur, satisfactum est. Decem puncta inter disceptatores convenerunt, quibus prohiberetur, ne denuo aliquot decem milia perfugarum hoc itinere in Europam advenirent. Omnia decem puncta facultates alienorum non proprias Europae vires corroborare intendunt, ut, sicut securitas itineris Balcanici periculo Turcarum commissa est, sic "itineris centralis maris mediterranei" ad Libyos deferatur. Num istae declarationes voluntatis pluris sint quam charta, in qua scriptae sint, mox apparebit. Praeterea, quo modo cum nova administratione Vashingtoniensi agendum sit, deliberabatur, atque de rebus, quae ad Brexitum attineant. lc201702Die Staats- und Regierungschefs der Länder in der Europäischen Union sind am Freitag zu Beratungen in der maltesischen Hauptstadt Valetta zusammengekommen. Am ersten Tag standen Fragen zu den Flüchtlingen auf der Tagesordnung, die aus Libyen über das Mittelmeer nach Italien geschleust werden, wenn sie nicht vorher kentern und ertrinken. Libyen, das selbst instabil ist, ist aus eigener Kraft nicht in der Lage, Flüchtlingslager zu verwalten und seine Küsten hinreichend zu sichern. Deshalb wurde einem Hilfeersuchen Libyens stattgegeben. Die Verhandlungsführer einigten sich auf zehn Punkte, die verhindern sollen, dass erneut zehntausende Flüchtlinge auf diesem Weg nach Europa gelangen. Alle zehn Punkte zielen darauf ab, fremde Kräfte zu stärken, nicht die eigenen Kräfte in Europa, so dass, wie die Verantwortung für die Sicherheit der Balkanroute den Türken übertragen ist, so die für die "zentrale Mittelmeerroute" auf die Libyer abgewälzt wird. Ob diese Absichtserklärungen mehr wert sind als das Papier, auf dem sie stehen, wird sich bald zeigen. Außerdem wurde darüber gesprochen, wie man mit der neuen Administration in Washington umgehen soll, und über Fragen, die mit dem Brexit zusammenhängen.
02.03.2017  Donaldus Trump, postquam quadraginta dies adhuc infelicius se praesidatu Americano expertus est, die Martis vespere primam annuam orationem de statu Unionis (State of the Union) ad congressum (senatores, repraesentantes, administros, summos iudices summosque imperatores) habiturus tandem aliquando se praesidem praestare debebat. Neque repulsam recepit: neminem offendens, ne magna quidem voce blaterans praeside digne verba faciebat, vel potius de telemonitore delegebat. Cum stilus orandi nonnullis supralationibus neglectis novellior et pacabilior erat, tum etiam singulae sententiae in distenta animorum affectione harmoniam redolebant: ad xenophobica delicta nuperrime commissa alludens: "Una", inquit, "terra sumus, quae unanimiter una consistit, cum de eo agitur, ut cuiuscumque generis malevolentia et maleficentia condemnetur." Fabula placuit, sed minime mirum, si humilis vita communis, cum auleum sublatum erit, continuabitur. Democratae certe plausum finalem non manentes narratione vix perorata taciti sellis exsurrexunt aulamque animis non permoti reliquerunt. lc201703Nachdem sich Donald Trumpp 40 Tage lang bisher ziemlich unglücklich als amerikanischer Präsident versucht hatte, musste er am Dienstag Abend im Kongress (vor den Senatoren, Repräsentanten, Ministern, höchsten Richtern und höchsten Miltärs) seine erste Jahresrede zum State of the Union halten und sich endlich einmal als Präsident bewähren. Nein, er scheiterte nicht! Ohne jemanden zu beleidigen, ohne überhaupt laut loszupoltern setzte er in präsidialer Art seine Worte oder las sie vielmehr vom Telprompter ab. War schon sein Redestil, abgesehen von einigen Hyperbeln, ziemlich neu und versöhnlich, so klangen einige Sätze in der angespannten Atmosphäre geradezu nach Harmonie. Unter Anspielung auf einige fremdenfeindliche Übergriffe der jüngsten Vergangenheit sagte er: "Wir sind ein Land, das vereint zusammensteht, wenn es darum geht, den Hass und das Böse in all seinen Formen zu verurteilen". Die Vorstellung gefiel, aber es wäre kein Wunder, wenn, sobald der Vorhang gefallen ist, der niedere Alltag weitergeht. Die Demokraten wenigstens warteten den Schlussapplaus nicht ab, sondern standen kurz nach dem Schluss der Rede wortlos von ihren Sitzen auf und verließen unbeeindruckt den Saal.
24.03.2017  a) Postridie eius diei, quo Khalid Masood, cuius identitas heri detecta est, Londinii impetum terroristicum in ponte Vestmonasteriensi paravit, Antverpiae, in Belgio, Francogallus quidam ex Septentrionali Africa oriundus, qui nimia celeritate per frequentatam viam emptionalem autoraeda vehens pedites petere videbatur, a vigilibus specialibus sufflaminatus et retentus est. In autoraeda sclopetum et plures cultri et excipulum liquore ignoto repletum inveniebantur. Tamen eum terroristicum ictum perpetrare voluisse non certum est, nam cannabis quoque in vehiculo et in sanguine suspecti alcohol reperiebantur. b) Cioviae, in capite Ucrainae, pristinus Russicus parlamentarius Denisius Voronenkov, qui cum uxore et filiolo sub crimine fraudis Russiam reliquerat, in publico, cum ex deversorio excederet, manuballista occisus est. Eius protector ictus ignitos reiciens aggressorem interfecit. Nondum constat, num caedes de politicis causis commissa sit. Sed crimina iam invicem parantur. c) Toto orbe decem megalocomputatra inveniuntur, nullum autem in Europa. Itaque sex Europaeae Unionis civitates (Francia, Germania, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Hispania) ad sexagenaria natalicia foederum Romanorum celebranda talem effectuosam machinam communi pecuniae suppeditatione sibi comparare constituerunt. Num hac in re percelebrata Europa diversarum celeritatum in prospectu esse coepit? d) Quod adhuc mutatum est: "Obamacare" declarat pristinum praesidem saluti Americanorum voluisse consulere, "Trumpcare" significat saluti novi praesidis ab Americanis consulendum esse. lc201703a) Ein Tag, nachdem Khalid Masood, dessen Identität gestern aufgedeckt wurde, in London einen Terroranschlag auf der Westminsterbridge verübt hatte, wurde in Antwerpen, in Belgien, ein Franzose mit nordafrikanischer Abstammung, der mit weit überhöhter Geschwindigkeit mit dem Auto durch eine belebte Geschäftsstraße fuhr und es auf Fußgänger abgesehen zu haben schien, von Spezialkräften der Polizei gestoppt und festgehalten. Im Auto fand man ein Gewehr, mehrere Messer und einen Kanister mit unbekannter Flüssigkeit. Dennoch ist nicht sicher, dass er einen Terroranschlag ausführen wollte, denn im Fahrzeug fand man auch Cannabis und im Blut des Verdächtigen Alkohol. b) In der ukrainischen Hauptstadt Kiew wurde der frühere russische Parlamentarier Denis Woronenkow, der mit seiner Frau und seinem jungen Sohn unter Betrugsverdacht Russland verlassen hatte, als er sein Hotel verließ, auf offener Straße erschossn. Sein Bodygard erwiderte die Schüsse und tötete den Angreifer. Es steht noch nicht fest, ob es sich um einen politischen Mord handelt. Aber gegenseitige Vorwürfe werden schon erhoben. c) Auf dem gesamten Erdkreis finden sich zehn Supercomputer, keiner in Europa. Deshalb haben sechs Länder der EU (Frankreich, Deutschland, Italien, Luxemburg, Holland, Spanien) beschlossen, sich zur 60-Jahrfeier der römischen Verträge ein solch leisungsstarkes Gerät in gemeinsamer Finanzierung anzuschaffen. Ob sich darin das vielzitierte Europa der unterschiedlichen Geschwindigkeiten abzuzeichnen beginnt? d) Was sich bisher grändert hat: "Obamacare" besagt, dass sich der frühere Präsident um das Wohlergehen der Amerikaner sorgen wollte. "Trumpcare" bedeutet, dass sich die Amerikaner um das Wohlergehen des neuen Präsidenten sorgen müssen.
[40] Senectae est iuvenilia peccata et commissa et omissa deflere. spr2018Im Alter neigt man dazu, sowohl begangenen als nicht begangenen Jugendsünden nachzuweinen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
OSAMA BIN LADEN VIVERE VIDETUR Osama bin Laden, dux ordinis terroristici al-Qaida, qui bello in Afganistania abhinc unum fere annum gesto iam perisse putabatur, nihilo minus in vivis esse videtur. In televisione enim Quatariensi taenia sonigera publicata est, in qua aliquis facinora terroristica non ita pridem commissa laudibus extollit et Americanos praemonet, ne Iraquianis bellum inferant. Linguistae, voce oratoris diligenter examinata et sententiis eius grammaticaliter enucleatis, nuntiaverunt in dubium vocari non posse, quin locutor ille Osama bin Laden esset. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 22.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden