top

   
Beleg gesucht für: comitia
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2014.04.22 Regimen Syriacum comitia praesidialia die tertio mensis Iunii fore annuntiavit. Quoniam, qui munus petunt, decem praeteritos annos in Syria vixisse oportet, plerique autem repugnantium Syriam reliquerunt, praeter praesentem praesidentem Bashar al-Assad tertiam periodum septuennem petentem vix ullus competitor esse videtur. Praeterea incertum est, an non in multis regionibus, ubi rebelles praepolleant, electiones exhiberi possint. Qua de re Civitates Foederatae et Unio Europaea et Unitae nationes electiones unanimiter rationem democraticam per ludibrium detortam reiectantes praesidentem Assad sententiam recognoscere atque mutare iubent. 2014.04.22Die syrische Regierung hat angekündigt, dass am 3. Juni Präsidentschaftswahlen stattfinden. Da die Bewerber die vergangenen zehn Jahre in Syrien gelebt haben müssen, die meisten Regierungsgegener aber Syrien verlassen haben, gibt es außer dem derzeitigen Präsidenten Bashar al-Assad, der seine dritte siebenjährige Amtsperiode anstrebt, schwerlich einen Mitbewerber. Außerdem können in vielen Gegenden, in denen die Rebellen das Übergewicht haben, schwerlich Wahlen abgehalten werden. Daher verwerfen die Vereinigten Staaten, die Europäische Union und die Vereinten Nationen eine Wahl einmütig als Parodie auf ein demokratisches Verfahren und fordern Präsident Assad auf, seine Absicht zu überdenken und aufzugeben.
2014.10.27 Hac septimana vergente complures electiones locum habebant: In Brasilia Dilma Rousseff in suffragio supremo competitorem Aecium Neves angustius antevertens vicit. Se altera vice multo meliorem praesidem fore pollicita est. In Ucraina ante tempus novum parlamentum eligebatur. Vicerunt partes, quae inclinatione voluntatis ad Occidentem et Europam propendent. Locum primum factio praesidis Petro Poroshenko assecuta est, locum secundum nationalis frons, quae Arsenium Yatsenyuk, administrum principem, sequitur. In Ucraina Orientali atque in Crimaea ad suffragium vocari omnino non poterat. In Tunesia quattuor annis, postquam "Ver Arabicum" coepit, novum parlamentum eligendum fuit. Multi inter Islamitas (Ennahda) et partes saeculares disceptari putant. Effectus electionis adhuc dubius est. Comitia praesidentialia in Uruguaya exhibita exitum ancipitem habuere, ut pridie Kal. Dec. suffragium supremum ferendum est. 2014.10.27An diesem Wochenende fanden mehrere Wahlen statt: In Brasilien siegte Dilma Rousseff in einer Stichwahl mit ziemlich knappem Vorsprung über ihren Mitbewerber Aecio Neves. Sie versprach, im zweiten Durchgang eine weit bessere Präsidentin zu werden. In der Ucraine wurde vorzeitig ein neues Parlament gewählt. Es siegten die Parteien, die mit dem Westen und Europa sympathisieren. Auf den ersten Platz kam die Partei des Präsidenten Petro Poroschenko, auf den zweiten die nationale Front, die Ministerpräsident Arseniy Jazenjuk anführt. In der Ostukraine und auf der Krim konnte überhaupt nicht gewählt werden. In Tunesien war vier Jahre, nachdem der "Arabische Frühling" begonnen hatte, ein neues Parlament zu wählen. Viele glauben, dass die Entscheidung zwischen den Anhängern des Islam (Ennahda) und den säkularen Parteien gefällt werde. Der Wahlausgang steht noch nicht fest. Die Präsidentschaftswahlen in Uruguay haben keine Klarheit gebracht, so dass am 30. Nov. eine Stichwahl stattfinden muss.
Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos. Tac.ann.1,15,1.Jetzt wurden zum ersten Mal auch die Wahlen vom Marsfeld weg auf die Väter übertragen; denn bis dahin war zwar das Wichtigste nach dem Gutdünken des Herrschers, doch mitunter auch etwas nach den Wünschen der Tribus geschehen. Das Volk beklagte sich höchstens durch ein eitles Murren, dass ihm sein Recht entrissen wurde. Der Senat aber, der nun des Spendens und des erniedrigenden Bittens enthoben war, blieb gern dabei, zumal Tiberius die nähere Bestimmung hinzufügte, er gedenke nie mehr als vier Bewerber zu empfehlen, die dann ohne Bewerbung und ohne die Möglichkeit einer Abweisung designiert werden müssten.
Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius, quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibitoque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia; sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat. Tac.hist.1,14,1.Indes war Galba, auf die Nachricht vom Abfall in Germanien hin, obwohl über Vitellius noch nichts Sicheres verlautete, in Angst, welchen Ausbruch der Aufstand der Heere nehmen werde; da er sich nicht einmal auf die Soldaten in der Stadt verlassen konnte, schritt er, was er für den einzigen Ausweg hielt, zur Abhaltung eines Staatsrates. Er zog außer Vinius und Laco den designierten Konsul Marius Celsus und den Strandpräfekten Ducenius Geminus hinzu. Nachdem er weniges über sein hohes Alter vorausgeschickt hatte, ließ er den Piso Licinianus herbeirufen, sei es nach eigener Wahl, sei es, wie manche glaubten, auf Lacos dringendes Zureden, der bei Rubellius Plautus mit Piso Freundschaft gepflogen hatte; jedoch empfahl er ihn schlauerweise als einen Unbekannten, und der günstige Ruf Pisos hatte dem Rat Lacos Nachdruck gegeben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.03.2015 Ioannes Varoufakis, nisi proposita Graecorum ad tabulas novas spectantia ab reliquis Europaeis administris hodie Bruxellis deliberantibus comprobarentur, referendum quoddam minatur aut nova comitia. Disiunctim repraesentantes Europae argentariae, quae restitutionem in Orienti Europa provehit, Athenas convenerunt, ut de creditis non regimini, sed societatibus inferioris aut medii gradus dandis agerent. Quod minus iucundum sit: Athenis sedes gubernantis partis Syrizae ab aliquot anarchistis occupata est. Qui postulant, ut summae securitatis carceres destruantur. lc201503
17.03.2015 Inter VII horam antemeridianam et decimam postmeridianam Israeliani hodie comitia habentes recens regimen eligent. Beniaminus Netanyahu de victoria minime securus esse potest, cum etiam mediosinistris eius adversariis Yitzak Herzog et Tzipi Livni, qui cum Palastinensium regimine magis cooperandum esse ducunt, aliquid spei affulget. lc201503
15.08.2015  Postquam parlamentum Graecum proposita expertorum approbavit, etiam administri a rebus nummariis, qui ad Euronem pertinent, novis creditis Graecis praebendis succinuerunt. Ioannes Claudius Juncker dixit clarum conventionis nuntium esse: "Ex hoc loco Graecia irreversibiliter areae Euronis interest atque interesse perget." Et Jeroen Dijsselbloem: "Pervicaces septimanarum praeteritarum contentiones fructum reddiderunt." Quod omnes omnia ad meliora referunt, eo magis mirandum est, quod Christiana Lagarde Aerarium Monetarium Internationale (IWF) in eadem navi futurum esse nondum despondit. Magnum pretium numerabit primarius Alexis Tsipras, quod non plus quam CXVIII suae fractionis delegati propositis suffragati erant, quadraginta autem refragati. Eum confidentiam quaesiturum et nova comitia expetiturum satis apparet. lc201508Nachdem das griechische Parlament die Vorschläge der Experten gebilligt hatte, haben auch die Finanzminister der Eurozone neuen Krediten für Griechenland zugestimmt. Jean-Claude Juncker sagte, die deutliche Botschaft der Einigung sei: "Auf dieser Basis ist und wird Griechenland unumkehrbar Mitglied der Eurozone sein." Und Jeroen Dijsselbloem: "Die intensive Arbeit der letzten Wochen hat sich ausgezahlt." Dass alle so optimistisch sind, ist um so verwunderlicher, als Christine Lagarde noch nicht verbindlich zugesichert hat, dass der Internationale Währungsfond (IWF), mit an Bord sein wird. Einen hohen Preis wird Ministerpräsident Alexis Tsipras zahlen, weil nicht mehr als 118 Abgeordete seiner Partei den Vorschlägen zugestimmt, 40 aber dagegen gestimmt hatten. Es wird mit Sicherheit erwartet, dass er die Vertrauensfrage stellen und Neuwahlen anstreben wird.
21.08.2015  Alexis Tsipras, Graecus administer primarius se post novem mensibus munere abiturum et nova comitia instituturum esse annuntiavit. Ad hanc rem, postquam pactiones de tertiis collectaneis auxiliariis cum Europaeis institutionibus factae sint, se moralibus de causis obligatum esse. His consiliis se non animi quodam iudicio implicet, sed quod, si quidem austeras ab Europaeis impositas condiciones exsolvere vult, maiorem numerum delegatorum ad suas partes trahere debeat. Nam tertiam partem suae clientelae in suffragatione parlamentaria amisit neque nisi ab oppositione politica adiutus superior discessisset. lc201508Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras kündigte an, nach neun Monaten von seinem Amt zurückzutreten und Neuwahlen anzusetzen. Dazu fühle er sich moralisch verpflichtet, nachdem er die Vereinbarungen über das dritte Hilfspaket mit den europäischen Institutionen durchgebracht habe. Diesen Plan dürfte er nicht aus innerer Überzeugung gefasst haben, sondern weil er eine größere Zahl von Abgeordneten auf seine Seite bringen muss, wenn er wirklich die strengen von den Europäern auferlegten Bedingungen erfüllen will. Denn in der parlamentarischen Abstimmung hat er ein Drittel seiner Gefolgschaft verloren und hätte sich nicht ohne die Unterstützung der Opposition durchsetzen können.
25.08.2015  In Graecia, postquam Alexis Tsipras, administer primarius, munere se abdicavit et factio Syriza in duas partes distracta est, Procopis Pavlopoulos, praeses statalis, secundum constitutionem rei publicam Evangelo Meimarakis, qui Neae Democratiae, maximae politicae factioni oppositae, praesidet, mandatum dederat, ut intra tres dies novum regimen formaret. Quod mandatum inexpletum nunc Panagiotidi Lafazanis, qui causam viginti quinque rebellium factionis Syrizae agit, traditum est. Quod eum regimen formaturum esse vix verisimile est, vix quisquam dubitat, quin mense Septembri nova comitia intercessura sint. lc201508Nach dem Rücktritt von Ministerpräsident Alexis Tsipras in Griechenland und der Aufspaltung der Syriza, hatte Staaspräsident Prokopis Pavlopoulos entsprechend der Verfassung Evangelos Meimarakis, der die Nea Demokratia, die stärkste Oppositionspartei, führt, den Auftrag erteilt, innerhalb von drei Tagen eine neue Regierung zu bilden. Dieser Auftrag blieb unerfüllt und wurde jetzt auf Panagiotis Lafazanis, der die Interessen der 25 Syriza-Rebellen vertritt, übertragen. Weil kaum wahrscheinlich ist, dass er eine Regierung bilden kann, zweifelt kaum einer daran, dass es im September Neuwahlen gibt.
11.10.2015  Die Saturni, tribus mensibus ante quam in Turcia electiones habiti erunt, Ancyrae, prope stationem ferriviariam principalem, cum magna frequentia civium se ad demonstrationem pro pace faciendam adpararet, duabus displosionibus non minus quam XCV homines necati et quasi CCXLV violati sunt. Qua re manifestatio, quam curdophilica fractio HDP, ne deinde Turcae Curdique manus invicem intentarent, initiaverat, in ipso ortu frustrata est. Cui bono? Quas displosiones insidias, quibus nulla adhuc in Turcia calamitosior perpetrata est, tromocraticas fuisse, fortasse suicidales, vulgo coniectatur. Responsalitatem adhuc nemo in se recepit. Selahettin Demirtas, qui factioni HDP praeest, viros gubernationis participes manus cruentas habere dixit. Viri gubernatorii aliquot participes radicitus agentium partium Curdicorum Operatorum (PKK) armistitium iam declaratum disicere voluisse criminantur. Etiam Islamicus Status (IS) e numero suspectorum nondum est segregandus. Et regimen et oppositio politica comitia electionibus habendis intermiserunt. Tres dies lugubres sequentur. lc201509Am Samstag, drei Monate vor den Wahlen in der Türkei, wurden in Ankara nahe beim Hauptbahnhof, als sich eine große Anzahl Bürger zu einer Friedensdemonstration anschickte, durch zwei Explosionen mindestens 95 Menschen getötet und ungefähr 245 verletzt. Dadurch wurde die Kundgebung, die die kurdenfreundliche Partei HDP, damit sich Türken und Kurden nicht weiterhin gewaltsam bedrohten, initiiert hatte, im Keim erstickt. Wem zum Vorteil? Dass diese Explosionen terroristische Anschläge, die schlimmsten bisher in der Türkei, waren, vielleicht Selbstmordanschläge, wird allgemein vermutet. Die Verantwortung hat bisher noch keiner übernommen. Selahettin Demirtas, der Führer der kurdenfreundlichen Partei HDP, äußerte, Regierungsmitglieder hätten Blut an den Händen. Mitglieder der Regierung beschuldigen einige Mitglieder der radikalen kurdische Arbeiterpartei (PKK), sie hätten den bereits erklärten Waffenstillstand unterlaufen wollen. Auch der Islamische Staat (IS) läst sich noch nicht aus der Zahl der Verdächtigen ausscheiden. Sowohl die Regierung als auch die Opposition haben ihre Wahlveranstaltungen eingestellt. Drei Tage der Trauer werden folgen.
21.12.2015  Hesterno die Solis in Hispania comitia parlamentaria habebantur. Conservativa et popularis factio Mariani Rajoy (PP), qui adhuc administer princeps fuerat, maximum quidem numerum sententiarum et plurimas sedes in parlamento (122 sedes) assecutus est, sed maioritatem regendi et tertiam partem sedum amisit, neque iam sua sponte regimen formare potest. Socialistae (PSOE) presse antecedentes secundum locum obtinent (91 sedes). Iustae victrices sunt duae recentes factiones: sinistra factio Podemos nomine (quod est "possumus") (69 sedes), et liberalis factio, quae Ciudadanos nominatur (q.e. “cives“) (40 sedes). Systema duarum partium ad finem perductum est. Parlamentum 350 sedes amplectitur, variae coalitiones, sed etiam nova comitia cogitari possunt. Quod scaenarium in Hispania novum est. Paulus Iglesias, praefectus factionis Podemos: "Hispania", inquit, "non iam eadem est, et nos sumus felices." Rajoy ius regiminis formandi affectans: "Haec factio etiamnunc maximam potestatem tenet." Et socialista Petrus Sanchez, ut se paratum praebeat ad colloquia incohanda: "Hispani sinistrorsus moveri cupiunt." Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, de successu consortis factionis Podemos laetans: "Politia austeritatis in Hispania est superata. ... Europa mutatur." lc201512Am gestrigen Sonntag fanden in Spanien Parlamentswahlen statt. Die konservative Volkspartei des bisherigen Ministerpräsidenten Mariano Rajoy erreichte zwar die größte Stimmenzahl und die meisten Sitze im Parlament (122 Sitze), aber verlor die Regierungsmehrheit und ein Drittel der Sitze. Aus eigener Kraft kann er keine Regierung mehr bilden. Sie Sozialisten (PSOE) nehmen mit knappem Vorsprung den zweiten Platz ein (91 Sitze). Die eigentlichen Gewinner sind die beiden neuen Parteien: die linke Partei Podemos (d.h. “wir können”) (69 Sitze) und die liberale Partei Ciudadanos (d.h. “Bürger”) (40 Sitze). Das Zweiparteiensystem ist Vergangenheit. Das Parlament umfasst 350 Sitze; verschiedene Koalitionen, aber auch Neuwahlen sind denkbar. Dieses Szenario ist für Spanien neu. Pablo Iglesias, der Führer der Podemos-Partei: "Spanien ist nicht mehr dasselbe, und wir sind glücklich." Rajoy, indem er den Anspruch, die Regierung zu bilden, anmeldet: "Diese Partei ist immer noch die stärkste politische Kraft." Und der Sozialist Pedro Sanchez, um sich zu Verhandlungen bereit zu zeigen: "Die Spanier wünschen einen Ruck nach links." Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras freut sich über den Erfolg der Schwesterpartei Podemos: "Die Sparpolitik ist in Spanien besiegt. ... Europa wandelt sich."
02.VII.2016  Austriae summum iudicium comitia praesidentialia 22 die mensis Maii exhibita propter multas inobservantias irrita et repetenda esse constituit. lc201607
31.12.2016  Baracus Obama die Iovis Russis, quos Foederale Investigationis Ministerium (FBI) testificans illicite in computra Americanorum Democratarum invadentes comitia praesidialia infuscavisse arguat, sanctiones interminatas iniunxit. Ut alia omittam: triginta quinque Russici diplomatae personae ingrati apellati intra septuagina duas horas cum suis familiaribus terram relinquere sunt iussi. Sergius Lavrov, Russicus administer rerum exteriorum, actutum, quod omnes exspectabant, Russos par pari relaturos annuntiavit. Sed Russicus praeses, Vladimirus Putin, ex inopinato, ut Baraco Obama, qui post paucos dies munere decesserit, suam neglegentiam et contemptionem significaret, se nullam poenam Americanis irrogaturum destinavit. Num Donaldus Trump, cum successerit, quamvis deperditas cum Russis relationes in melius reficere velit, sanctiones retractaturus sit, ambiguum esse videtur. Nam maior Republicanorum numerus neque suspicionem fictam et fallacem et sanctiones iustas et accommodatas esse existimat. Interim Donaldus Trump suum praesidem derelinquens "prudentiam" novi collusoris praedicat: "Semper eum prudentem esse sciebam." lc201612Barack Obama hat am Donnerstag über die Russen, die er unter Berufung auf das FBI beschuldigt, die Computer der amerikanischen Demokraten gehackt und die Präsidentenwahl verfälscht zu haben, die angedrohten Sanktionen verhängt. Unter anderem müssen 35 russische Diplomaten mit ihren Angehörigen innerhalb 72 Stunden das Land verlassen. Der russische Außenminister Sergej Lawrow hat, was alle erwarteten, postwendend angkündigt, dass Russland Gleiches mit Gleichem vergelten werde. Aber der russische Präsident Wladimir Putin hat, um Barack Obama, der nach wenigen Tagen aus seinem Amt scheidet, seine verächtliche Missachtung anzudeuten, überraschend entschieden, die Amerikaner nicht zu bestrafen. Ob Donald Trump nach Amtsantritt die Sanktionen zurücknimmt, erscheint, mag er noch so sehr das desolate Verhältnis zu Russland verbessern wollen, zweifelhaft. Denn eine ziemlich große Zahl Republikaner hält den Verdacht für nicht völlig aus der Luft gegriffen und die Sanktionen für durchaus angemessen. Inzwischen lässt Donald Trum seinen Präsidenten im Regen stehen und lobt die "Klugheit" seines neuen Partners: "Ich wusste schon immer, dass er klug ist."
04.01.2017  Thomasius de Maizière, Germanicus administer rerum interiorum, quae de re publica melius a portentosis huius temporis periculis defendenda, id est a terrorismo, a magna perfugarum affluentia, ab impetibus cyberspatialibus, excogitavisset, foras eliminavit. Arbitratur, si iura quaedam et potestates a singulis civitatibus foederalibus in munera totius rei publicae conglobarentur, refragationes melius posse coordinari et securitatem interiorem augeri. Hic de muneribus publicae disciplinae tuendae et rerum criminalium investigandarum cogitat. Quod autem consilium tantam obstantiam in singulis civitatibus, quae nihil de suis iuribus in foederationem transferri velint et plus centralismi renuant, excitat, ut vix ad effectum perducatur. Quin etiam eiusdem factionis asseclae quidam eius proposita nihil praeter comitia huius anni spectare dicunt. Num aliter se habent, quae Sigimarus Gabriel, vicecancellarius et praefectus Democraticorum Socialistarum, ad meliorem periculorum defensionem exprompsit? Qui non modo iuridiciales actiones, sed insuper etiam ad praecavendum apta primordia politicae informationis et socialis integrationis suadet, ne iuvenes tam facile islamisticis ideis fallantur. lc201701Der deutsche Innenminister Thomas de Maizière hat seine Überlegungen zur Abwehr der derzeitigen monströsen Gefahren, d.h. von Terrorismus, dem massenhaften Zustrom von Flüchtlingen und von Cyberangriffen, öffentlich gemacht. Er glaubt, Abwehrmaßnahmen ließen sich besser koordinieren und die innere Sicherheit erhöhen, wenn bestimmte Kompetenzen und Machtbefugnisse von den einzelnen Bundesländern in Diensten des Gesamtstaates gebündelt würden. Hierbei denkt er an den Verfassungsschutz und die Bundeskriminalamt. Dieses Vorhaben löst aber in den einzelnen Ländern, die keine Kompetenzen an den Bund abgeben wollen und mehr Zentralismus ablehnen, so heftigen Widerstand aus, dass es kaum eine Chance auf Umsetzung hat. Sogar eigene Parteifreunde äußern, dass seine Vorschläge nichts außer den diesjährigen Wahlen im Sinne hätten. Verhält es sich etwa anders mit den Vorschlägen, die der Vizekanzler und Vorsitzende der Sozialdemokraten, Sigmar Gabriel, zur Gefahrenabwehr vorgelegt hat? Er befürwortet nicht nur rechtliche Maßnahmen, sondern darüber hinaus auch praeventive Initiativen der politischen Unterrichtung und der gesellschaftliche Integration, damit die Jugend nicht so leicht islamistischen Ideen zum Opfer fällt.
07.01.2017  Liberalis et Democratica Germaniae Factio (FDP), quae de salute, non de cancellariatu certat, hesterno die Trium Orientalium Magorum Stutgardiae traditionale concilium partiale exhibuit. Christiani Lindner praepositi erat animos deputatorum et asseclarum componere ad comitia trium regionalium conventuum et conventus foederalis hoc anno transigenda. Percenset magnam coalitionem, quae suam dicionem amiserit, invehitur in prasinos, dextroversus se delimitat. Nonnullas ambitiosas format sententias velut: "Si mundus delirat, vestrum est rationabilem factionem eligere!" Vel "Germania liberalem factionem non habet, nisi nostram factionem!" Tum symbolum suae liberalis factionis profitetur: Societatis sedes sit singula et individua persona, quam res publica ita in libertatem vindicet, ut suas facultates explicet et vitam, cuius rationem a se ipsa repetat, degere possit. Iactationem habet in conventu sodalium. Num habebit etiam in populo electorum? Quattuor huius anni comitia huic quaestioni respondebunt. lc201701Die Freie Demokratische Partei Deutschlands (FDP), die ums Überleben, nicht um das Kanzleramt kämpft, hat am gestrigen Fest der Heiligen drei Könige in Stuttgart ihr traditionelles Parteitreffen abgehalten. Die Aufgabe des Vorsitzenden Christian Lindner war es, die Abgeordneten und Anhänger auf drei Landtagswahlen und die Bundestagswahl einzustimmen, die in diesem Jahr zu bewältigen sind. Er kritisiert die Große Koalition, die die Kontrolle verloren habe, attackiert die Linken und grenzt sich nach rechts hin ab. Er bildet einige wirkungsvolle Sätze wie "Wenn die Welt verrückt ist, müsst ihr eine vernünftige Partei wählen!" Oder: "Deutschland hat nur eine Partei der Freiheit, nämlich unsere!" Dann trägt er das Glaubenbekenntnis seiner Freiheitspartei vor: Mittelpunkt der Gesellschaft soll das einzelne Individuum sein, das der Staat so in Freiheit setzt, dass es seine Möglichkeiten entfalten und ein selbstverantwortetes Leben führen kann. Im Kreis seiner Parteifreunde findet er Beifall. Wird er ihn etwa auch beim Wahlvolk finden? Die vier Wahlen dieses Jahren werden diese Frage beantworten.
23.03.2017  a) In gubernatoria parte urbis Londinii heri terroristicus ictus perpetratus est, quo quinque homines perierunt, plus quam quadraginta vulnerati sunt. Autoraedarius quidam pedites in ponte Vestmonasteriensi ambulantes magna celeritate perculit et, cum saepimento aedium parlamentariarum illisisset, custodem quendam publicum sica interfecit. - b) Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses rei publicae foederatae Germaniae, heri sacramentum dixit. Suam orationem aditialem habens cives audacter democratiam defendere iussit et Turcicum praesidem, ut moderationem exhiberet, monuit. - c) Lipsiae librorum mercatus coepit, qui multos litteraturae amantes alliciet. Exhibitores solidaritatem cum Turcogermanico diurnario Deniz Yücel exercere volunt. - d) Germaniae securitatis munera ex hoc anno ineunte paene novem milia illegalium immigratorum in Germaniam venisse enuntiant, plerosque trans Austriacum finem, multos quoque ex Helvetia. - e) Turcicae organizationes, quae comitia Turcicorum politicorum in Germania disponunt, talia comitia ante plebiscitum decimo sexto die mensis Aprilis in Turcia exhibendum non iam eventura esse pronuntiaverunt. - f) Jeroen Dijsselbloem, Nederlandensis praefectus gregis civitatum Eurone moneta utentium, Austroeuropaeas civitates spectans: "Non potis est", inquit, "ut omnes meos nummos pro aqua vitae et mulierculis expendam ac tum solidaritatem ceterorum exigam." Indignationem tumultuosam non facile intellego. Nonne rectum dixit? lc201703a) Im Regierungsviertel von London wurde gestern ein terroristischer Anschlag verübt, durch den fünf Menschen zu Tode kamen und mehr als 40 verletzt wurden. Ein Autofahrer hatte in hoher Geschwindigkeit Fußgänger auf der Westminsterbridge über den Haufen gefahren und, als er dann den Zaun des Parlamentsgebäudes gerammt hatte, einen Polizisten erstochen. - b) Franz Walter Steinmeier, der neue Präsident der Bundesrepublik Deutschland, legte gestern seinen Amtseid ab. In seiner Antrittsrede ermunterte er die Bürger, mutig die Demokratie zu verteidigen und ermahnte den türkischen Präsidenten zur Mäßigung. - c) In Leipzig hat die Buchmesse begonnen und wird viele Literaturliebhaber anlocken. Die Veranstalter wollen Solidarität mit dem deutschtürkischen Journalisten Deniz Yücel üben. - d) Die deutschen Sicherheitsdienste melden, dass seit Beginn dieses Jahres fast 9000 illegale Einwanderer nach Deutschland gekommen sind; die meisten über die österreichische Grenze, viele auch aus der Schweiz. - e) Türkische Organisationen, die Wahlveranstaltungen türkischer Politiker in Deutschland organisieren, haben gemeldet, dass derartige Veranstaltungen vor dem Volksentscheid am 16. April in der Türkei nicht mehr stattfinden werden. - f) Jeroen Dijsselbloem, der holländische Vorsitzende der Eurogruppe sagte mit Blick auf die südeuropäischen Staaten: "Ich kann nicht mein ganzes Geld für Schnaps und Frauen ausgeben und dann die Solidarität der anderen einfordern." Ich verstehe den Sturm der Enrtrüstung nur schwer. Hat er nicht das Richtige gesagt?
07.04.2017  Proxime praeterito die Dominico, altero die mensis Aprilis, Serbi comitia praesidialia exhibuerant. Evenerat, quod vulgo exspectabatur: Alexander Vucic, pristinus administer primus, magna maioritate suffragiorum (55,02%) praeses est factus. Eo inexspectatius nunc accidit, ut magnus numerus iuvenum, discipulorum et studiosorum, iam tertia nocte eventui comitiorum reclamitat eumque falsificatum esse denotat. Et inveniuntur in tabellis electorum nomina quorundam defunctorum. Iuvenes, qui nulli factioni oppositae attribui possunt, praesidem Vucic vertiginem rerum efficere posse diffidunt. Eos oeconomiam iam per quinque praeteritos annos Vucic administro primo nihil profecisse paenitet. Invita iuvenum ab opere cessatio est quadraginta centesimarum neque est prospectus melioris rerum condicionis, etiamsi praeses Vucic Serbiam Euroaeae Unioni iniungere contendit. lc201704Am letzten Sonntag, dem 2. April, war in Serbien der Präsident gewählt worden. Wie allgemein erwartet, war der bisherige Ministerpräsident Alexandar Vucic, mit großer Stimmenmehrheit (52,02%) Präsident geworden. Um so unerwarteter protestierte jetzt eine große Zahl Jugendlicher, Schüler und Studenten, schon die dritte Nacht gegen das Ergebnis der Wahlen und bezeichnete es als gefälscht. Und in der Tat tauchen die Namen einiger bereits Verstorbener in den Wählerlisten auf. Die Jugendlichen, die sich keiner Oppositionspartei zuordnen lassen, glauben, dass ein Präsident Vucic einen Umschwung der Verhältnisse nicht herbeiführen kann. Sie sind unzufrieden, dass die Wirtschaft schon in den fünf vergangenen Jahren, die Vucic Ministerpräsident war, nicht vorangekommen sei. Die Jugendarbeitslosigkeit liegt bei 40% und die Perspektive für eine Besserung der Lage fehlt, auch wenn Vucic Serbien in die EU führen will.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
REGIMEN AUSTRIAE MUNUS DEPONIT In Austria hoc autumno exeunte electiones parlamentares iam ante tempus praestitutum instituentur. Wolfgang Schüssel, cancellarius foederalis, postquam regimen suum civitate administranda desistere nuntiavit, publice suasit, ut parlamentum dimitteretur et in Austria nova comitia haberentur. Discrimen politicum initium cepit, cum tres ministri, Factionis libertatis asseclae, propter discordias partium suarum internas cooperationem administrativam deponere decrevissent. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 13.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
COMITIA AUSTRIAE In comitiis Austriae parlamentariis factio popularis (ÖVP) duce Wolfgango Schüssel opinione maiorem victoriam reportavit, cum plus quadraginta duas centesimas (42,3 %) suffragiorum obtinuit. Democratis socialibus triginta septem sententiarum centesimae (37 %) datae sunt, factioni libertatis (FPÖ), quae maximam cladem accepit, tantum decem virgula duae (10,2 %). Partibus viridium novem centesimae (9 %) suffragantium faverunt. Ad urnas plus octoginta centesimae hominum suffragium habentium accesserant. Ex eventu comitiorum sequitur, ut Wolfgang Schüssel in munere cancellarii foederalis maneat. De novo regimine constituendo Schüssel nuntiavit se cum ceteris factionibus parlamentariis consulturum esse. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
COMITIA SUETIAE PARLAMENTARIA Democratae sociales cum foederatis suis in comitiis Suetiae parlamentariis victoriam reportaverunt, ex quo sequitur, ut Göran Persson, primarius minister et dux democratarum socialium, in potestate maneat. Una cum prasinis et factione sinistra democratae sociales paene quinquaginta tres centesimas suffragiorum et centum nonaginta unum delegatos in novum parlamentum acceperunt. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 27.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
COMITIA TURCIAE In comitiis Turciae parlamentariis partes politicae potestatem tenentes gravissimam cladem acceperunt neque ulla ex eis in novum parlamentum admissa est. In locum earum subeunt factio Iustitiae et Progressus (AKP), anno ante condita, et factio Popularis Republicana (CHP), quae in prioribus comitiis ex parlamento exclusa erat. Exitus comitiorum ostendit cives, paupertatem et inopiam quaestus usque crescentem pertaesi, classem politicam corruptam et insidias inter se molientem deponere et deserere voluisse. Factio ministri primarii Bülent Ecevit, nunc abituri, vix unam centesimam suffragiorum accepit, cum ante tres annos viginti duas centesimas accepisset. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 08.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden