top

   
Beleg gesucht für: colebatur
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant, qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant. Cic.Arch.6.aEr war um jene Zeit beliebt bei jenem Quintus Metellus, dem Besieger Numidiens, und seinem Sohn Pius; es hörte ihn Marcus Aemilius; er lebte in Gesellschaft des Quintus Catulus, des Vaters und des Sohnes; ihn ehrte Lucius Crassus; da er aber mit den Lucullern, mit Drusus, mit denen Octaviern und mit Cato und dem ganzen Haus der Hortensier durch die engsten Verhältnisse eines vertrauten Umgangs verbunden blieb, so genoss er die größte Achtung, weil ihn nicht allein solche, die etwas zu lernen und zu hören wünschten, sondern auch wohl solche, die sich nur den Schein davon gaben, auszuzeichnen pflegten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
PRIMUM DE LONDINIENSIBUS TESTIMONIUM In regione Southwark urbis Londinii nuperrime reperta est tabula lapidea, in qua nomen Latinum Londiniensium scriptum est. Nomen urbis Londinium iam apud Tacitum occurrit, sed tabula est primum testimonium materiale de ipsis Londiniensibus. Archaeologi illam inter annos quinquagesimum et centesimum quinquagesimum p. Chr. n. factam esse iudicaverunt. In tabula nominatur ”Tiberinius Celerianus, moritex Londiniensium”, qui eam ”numinibusAugustorum et Deo Marti Camulo” dedicavisse dicitur. Vocabulum ”moritex” est alioquin ignotum, sed sunt qui illud negotiatorem significare credant. Mars Camulus est deus belli, qui in regione Galliae Campanensi olim colebatur. Itaque quidam putant Tiberinium Celerianum fuisse mercatorem, qui forsitan vina Campanensia in Britanniam importaret. Utcumque est, tabula Southwarkensis confirmat verba Taciti (Annales 14,33) ad annum sexagesimum p. Chr. n. spectantia, ex quibus Londinium tum fuit “copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre”. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden