top

   
Beleg gesucht für: circa
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, Nemetes. Tac.Germ.28,4Die Treverer und Nervier bilden sich hinsichtlich ihrer angeblich germanischen Abkunft sogar noch etwas ein, als ob dieser Adel des Blutes sie von der Ähnlichkeit mit den schlaffen Galliern abgrenzte. Das Rheinufer selbst bewohnen unzweifelhaft germanische Völkerschaften, die Vangionen, Triboker und Nemeter.
2013.12.19 Benus Bernanke, praefectus systematis aerarii foederalis Americani (FED), in ultimo, antequam munere decedat, consessu praeter multorum opinionem politiam dollariorum parvi vel nullius pretii feneratorum mutatum iri significavit. Tamen mutatio tam parva est, ut pariter et partium pretium augeatur et auri pretium minuatur.
Regimen Britanniae Magnae aeroplanum in Sudaniam Australem misit, ut populares, quoniam contentiones militares ibi perseverant, inde dimoveri possent.
Ordo Europaeus spatio cosmico investigando satellitem Gaiam nomine in tractum circa terram recurrentem emisit. Hoc observatorium maxime sensibile unum minimum miliardum nostrae galaxiae siderum photographice complectetur et dimetietur et tabulam galacticam depinget. Hac methodo structura et ortus galaxiae melius investigari posse a scientistis dicitur.
2013.12.29 Impetus aerius commodum Aleppone a regimine in frequentatum forum factus viginti et unum homines minimum vita privavit. Taeniae visificae ab activistis divulgatae magna damna et multos mortuos et vulneratos monstrant. Ex duabus hebdomadibus copiae gubernatoriae intra et circa urbem Alepponem offensionem aeriam exhibent et iam plus quadringentos homines occiderunt.
Saturni die ducenti Tzadici vim sibi in Centralis Africae Repuplica (CAR) illatam fugientes se cum iis iungebant, qui iam per praeteritam septimanam domicilia reliquerant. Tzadici, qui in CAR habitant, contra regimen rebelles, quorum caterva Seleca appellatur, iuvare putantur.
2014.08.28 Indicia prorussicos rebelles in Orientali Ucraina a Russicis militibus adiuvari, quamvis Moscovienses denegent, augentur. Circa Donetsk ordo centum autoraedarum militarium a Russis missus versari dicitur. Miles quidam Russicus undeviginti annorum a copiis Ucrainicis captus Russos missilia ("Grad" nominata) et carros cataphractos trans fines transtulisse confessus est. Decem Russici saltatores decidui, qui ante aliquot dies in territorium Ucrainicum desiluerant, capti atque interrogati se invitos per imprudentiam fines trangressos esse astruxerunt. In australi occidentali regione rebelles prorussici vel Russici acie altera instructa introitum terrestrem ad Crimaeam expugnare in animo habere videntur. 2014.08.28Die Anzeichen mehren sich, dass die Rebellen in der Ostukraine, wie sehr das Mokau auch dementieren mag, von russischen Soldaten unterstützt werden. Um Donezk soll sich ein Konvoi von 100 russischen Militärfahrzeugen bewegen. Ein neunzehnjähriger russischer Soldat, der von Ukrainern gefangen genommen worden war, gab zu, dass die Russen "Grad"-Raketen und gepanzerte Fahrzeuge über die Grenze gebracht haben. Zehn russische Fallschirmspringer, die vor einigen Tagen über ukrainischem Territorium abgesprungen sind, gefangen genommen und befragt wurden, behaupteten, sie seien unabsichtlich und aus Versehen über die Grenze gekommen. Im Südosten haben prorussische oder russische Rebellen offenbar eine zweite Front eröffnet und beabsichtigen, einen Landkorridor zur Krim zu erobern.
2014.09.04. Vladimirus Putin fieri posse arbitratur, ut intra unam hebdomadem pax in Ucraina Orientali in has septem condiciones (hic brevius astrictas) conveniat:
I. Ut in regionibus circa urbes Donetsk et Luhansk omnes vires armatae et rebelles impetus facere desistant.
II Ut copiae Ucrainici regiminis extra telorum coniectum a regionibus habitationibus destinatis se recipiant.
III. Ut custodia internationalis iusti ponderis et externa et adventicia instituatur.
IV. Ne copiae aeriae in homines civiles neque contra urbes in zona conflictata sitas adhibeantur.
V. Ut captivi per vim retenti secundum rationem "omnes pro omnibus" nullis condicionibus in antecessum positis permutentur.
VI. Ut pro fugitivis et ad auxiliaria commeatusque in regionem Donbass atque urbium Donetsk et Luhansk advehendos humanitarius transitus aperiatur.
VII. Ut alae operariorum cogantur, qui substructionem proiectam restituant et civibus ab hieme imminente praecaveant. 2014.09.04
Wladimir Putin glaubt, dass in der Ostukraine innerhalb einer Woche Frieden hergestellt werden kann, wenn sieben Vorbedingungen (hier kürzer zusammengefasst) erfüllt werden: I. In der Gegend um Donezk und Luhansk stelle alle bewaffneten Kräfte, auch die Aufständischen, ihre Angriffe ein. II.Die Regierungstruppen ziehen sich außer Schussweite von Wohngebieten zurück. III.Eine vollgewichtige und objektive internationale Kontrolle wird eingerichtet. IV. Die Luftwaffe wird nicht gegen die Zivilbevölkerung und Städte in der Konfliktzone eingesetzt. V. Die gewaltsam festgehaltenen Gefangenen werden nach dem Grundsatz "alle gegen alle" ohne Vorbedingungen ausgetauscht. VI. Für Flüchtlinge und Hilvskonvois in die Gegenden des Donbass und der Städte Donetz und Luhansk wird ein humanitäter Korridor geöffnet. VII. Arbeiterbrigaden, die die niederliegende Infrastruktur wieder aufbauen und Bürger vor dem bevorstehdnen Winter schützen, werden aufgestellt.
2014.10.31 Nato circa fines aerospatii Europaei notabiles et crebras activitates copiarum aeriarum Russorum observat et custodit. His praeteritis diebus viginti sex aeroplana pugnacia et bombifera (quattuor agmina) intercepta et producta sunt. Quod hi volatus neque denuntiantur, neque aeroplanigae cum turribus speculatoriis communicant, periculum commeatus civilis non aspernandum est. Moderatores Natonis Russos et suas vires in impetum valentes ostentare et vigilantiam Natonis extentare in animis habere suspicantur. Cancellaria Merkel se sollicitam esse negat. 2014.10.31Die Nato beobachtet und überwacht an den Grenzen des europäischen Luftraums auffällige und zahlreiche Aktivitäten der russischen Luftwaffe. In den letzten Tagen hat sie 26 Kampfflugzeuge und Bomber abgefangen und begleitet. Weil weder die Flüge angemeldet sind, noch die Piloten mit den Kontrolltürmen Kontakt aufnehmen, ist eine Gefährdung des zivilen Luftverkehrs nicht von der Hand zu weisen. Die Vertreter der Nato mutmaßen, dass die Russen ihre Schlagkraft demonstrieren und die Wachsamkeit der Nato testen wollen. Kanzlerin Merkel sagt, sie sei nicht besorgt.
2014.11.10 Lu.d. Cum Franciscus Gualterius Steinmeier hodie mane ad Ucrainam attinens nunc cavendum esse diceret, ne in statum recideremus, quem iam superatum duxissemus, clipeum post vulnera sumere videbatur. Nam circa Donetsk accerrimae post indutias Minscii factas pugnae movebantur. Armamenturis repletis utraque pars post electiones nuperrime in Orienti Ucraina habitas ad arma capienda erat parata. Iam antea nuntiatum erat ordinem quadraginta autocarrorum gravi armatura onustorum signaculis carentium in itinere per regiones orientales esse. Armaturas a Russis suppleri potestates occidentales suspicabantur, Russi ipsi negabant. Rebellium imperator vicarius proprios et recentes milites propius ad fines collocari dixit. 2014.11.10Als Franz-Walter Steinmeier heute früh mit Bezug auf die Ukraine sagte, jetzt müsse man achtgeben, dass man nicht in einen Zustand zurückfalle, den man schon überwunden zu haben glaubte, war das Kind offenbar schon in den Brunnen gefallen. Denn um Donezk waren die heftigsten Kämpfe seit dem kürzlichen Waffenstillstand von Minsk im Gange. Bei vollen Arsenalen waren beide Seiten nach dem Waffenstillstand von Minsk bereit, die Waffen zu ergreifen. Schon vorher war gemeldet worden, dass ein Konvoi von vierzig Lastwagen mit schweren Waffen ohne Kennzeichen auf dem Weg durch die östlichen Gebiete war. Die Westmächte vermuteten, dass von den Russen Waffen und Leute geliefert würden, die Russen selbst dementierten es, der Vizekommandeur der Rebellen behauptete, eigene frische Truppen würden näher zur Grenze hin verlegt.
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis. plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant. Tac.ann.1,65,5.Diese gleiten auf ihrem Blut und dem schlüpfrigen Sumpfboden aus, werfen die Reiter ab, sprengen auseinander, was ihnen in den Weg kommt, zertreten, was zu Boden liegt. Die größte Not war um die Adler, die man weder gegen den Hagel der Geschosse aufrecht tragen noch in dem schlammigen Boden feststecken konnte.
Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos, ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa: ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere. Tac.ann.2,11,3.Chariovalda hielt den wütenden Andrang des Feindes lange aus; er ermahnte seine Leute, die andringenden Scharen in geschlossener Gruppe zu durchbrechen, wirft sich selbst in das dichteste Kampfgewühl und sinkt in einem Hagel von Geschossen vom durchbohrten Pferd, und viele Edlen um ihn. Die anderen rettete der eigene Arm aus der Gefahr oder die Reiterei, die unter Stertinius und Aemilius zu Hilfe eilte.
Potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem, Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur. Tac.hist.1,13,1.Die Macht des Fürsten war geteilt zwischen dem Konsul Titus Vinius und dem Präfekten der Prätorianer Cornelius Laco. Nicht geringeren Einfluss hatte der Freigelassene Galbas Icelus, der, mit Ringen beschenkt, den ritterlichen Namen Marcianus trug. Diese waren unter sich uneinig, verfolgten auch in minder wichtigen Dingen ihre eigenen Zwecke und waren in der Frage über die Wahl des Nachfolgers in zwei Parteien geteilt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.09.2015  Dum Cioviae Ucrainicum parlamentum disceptat, num rebus commutatis Ucrainae Orientali, secundum quod etiam pactione Minscina postulatur, plus autonomiae concederetur, eaque lex prima lectione a parlamentariis comprobatur, in plateia ante sedem parlamenti acres tumultus oriebantur. Multi nationis fautores et nationalistae, ne Ucraina lente et minutatim Russis divenderetur, timebant. Etiam tela pyroballistaria et granatae manuales usurpabantur. Diplosione circa centum homines violati esse dicuntur. Miles quidam cohortis nationalis ictu percussus est. Etiam in parlamento res a delegatis seditiose et tumuluose actae esse dicuntur. Separatistae Luganopolitani nulla mora interposita id decretum sua non interesse denuntiaverunt. lc201509Während in Kiew das ukrainische Parlament verhandelte, ob man durch eine Verfassungsänderung der Ostukraine, was ja vom Minsker Abkommen verlangt wird, mehr Autonomie einräumen solle, und dieses Gesetz in erster Lesung von den Abgeordneten gebilligt wurde, gab es auf dem Platz vor dem Parlament heftige Unruhen. Viele national und nationalistisch denkende Bürger fürchteten, dass die Ukraine schleichend und häppchenweise an Russland ausverkauft werde. Auch Schusswaffen und Handgrantaten kamen zum Einsatz. Durch eine Explosion sollen um die hundert Leute verletzt worden sein. Ein Soldat der Nationalgarde wurde durch einen Schuss getötet. Auch im Parlament soll es aufgeregt und tumultartig hergegangen sein. Die Separatinsten aus Lugansk ließen unvrzüglich wissen, dass dieser Beschluss für sie ohne Bedeutung sei.
03.09.2015  Sinensium praeses Xi Jinping anno praeterito die IX mensis Maii Moscoviae versabatur, ut pompam participaret, qua Russia victoriam a Germania Hitleriana reportatam celebrabat (rettulimus d. 10. 05. 2014). Nunc versa vice Russicus praeses Putin per duos dies Pechini morabatur, ut celebritatibus adesset, quibus Sinenses bellum mundanum alterum deditione Iaponiae ante LXX annos in Asia confectum commemorant. In summa circa triginta hospites statales superioris gradus aderant, inter eos Ban Ki-moon, secretarius generalis Unitarum Nationum, Park Geun-hye, praeses Coreae Meridiolanis. Shinzo Abe, Iaponicus administer primarius, invitatus participationem renuerat. Sinenses hac occasione utebantur, ut suam vim militarem demonstrarent. Octoginta percentae armorum, quae mundo ostentabantur, sunt superioris technologiae atque adhuc ignota. Ut armamenta militaria verbis pacificis ornaret, praeses Sinensis sua oratione Sinas nullam hegemoniam petere, sed paci intentas esse affirmavit. Sinas numerum militum trecentis milibus deminuturas esse annuntiavit. Num hae affirmationes civitates, quae Mari Sinensi Australi adiacent, soporabunt? lc201509Der chinesische Präsident Xi Jinping hielt sich letztes Jahr am 9. Mai in Moskau auf, um an der Parade teilzunehmen, mit der Russland den Sieg über Hitlerdeutschland feierte (wir berichteten am 10. Mai 2014). Im Gegenzug war jetzt der russische Präsident Putin zwei Tage in Peking, um bei den Feierlichkeiten dabei zu sein, mit denen die Chinesen der Kapitulation Japans und des Endes des zweiten Weltkrieges in Asien vor 70 Jahren gedenken. Insgesamt waren etwa 40 hochrangige Staatsgäste anwesend, unter ihnen der Generalsekretär der UN Ban Ki Moon, und die südkoreanische Präsidentin Park Geun Hye. Der japanische Ministerpräsident Shinzo Abe hatte die Einladung ausgeschlagen. Die Chinesen nutzten diese Gelegenheit, ihre militärische Macht zu demonstrieren. 80% der Waffen, die der Welt vorgeführt wurden, sind technisch hoch entwickelt und waren bisher unbekannt. Um das Kriegsgerät mit Worten des Friedens zu garnieren, versicherte der chinesische Präsident in seier Rede, China strebe keine Hegemonie an, sondern fühle sich dem Frieden verpflichtet. Er kündigte an, China werde seine Militär um 300’000 Soldaten verringern. Ob diese Versicherungen die Staaten, die an das Südchinesische Meer grenzen, beruhigen werden?
07.10.2015  Ex illo nefasto mense Aprili anni CMLXXXVI, quo in Ucrainica urbe Chernobyl ergasterium nucleare diruptum est et CCL milia hominum sua domicilia relinquere debebant, spatiosae regiones circa istum calamitosum locum vastae et desertae sunt. Eo magis opprimit, quod Jim Smith, investigator quidam universitatis Portus Ostii, scribit ibi nunc plures feras, imprimis lupos et apros, sed etiam alces et dammas et cervos vivere, quam ante calamitatem. Eam regionem esse quasi viridarium ad feras tuendas circumsaeptum vel reservatum naturale. Neque tamen feras, quae hominum cultu et humanitate imperturbatae magnifice augescunt, valetudine mala et deformitatibus non impediri atque ista loca rursus habitabilia esse colligere licet. (cf. n-tv) lc201509Seit jenem unheilvollen April des Jahres1986, als im ukrainischen Tschernobyl das Atomkraftwerk explodierte und 250’000 Menschen ihre Wohnungen aufgeben mussten, sind weite Gebiete um diesen Unglücksort unbewohnt und verlassen. Um so mehr überrascht es, wenn Jim Smith, ein Forscher der Universität Portsmouth, schreibt, dass dort jetzt mehr Wildtiere, insbesondere Wölfe und Wildschweine, aber auch Elche, Rehe und Rotwild leben als vor dem Unglück. Diese Gegend sei gleichsam ein Schutzpark für Wildtiere, bzw. ein Naturreservat. Dennoch darf man nicht schlussfolgern, dass die Tiere, die fern menschlicher Zivilisation und Kultur prächtig gedeihen, von Gesundheitsschäden und Missbildungen unbehelligt blieben und diese Gebiete wieder bewohnwar wären. (cf. n-tv)
06.VII.2016  "Iuno, postquam quinque annos per oras caelestes volavit, nunc Iovi coit." Istius rei novae auctrix non est antiqua mythologia, sed organisatio NASA, quae anno 2011 specillum spatiale, cui nomen Iunonis inditum erat, ut aenigmata Iovis planetae expediret, in spatium expulerat. Quod instrumentum nunc tantopere ad destinatam metam appropiavit, ut, ne in planetam incideret, eius cursus difficili ratione in orbitam circa planetam dirigendus esset. Quod artificium ingenti omnium cooperariorum gaudio prosperrime successit. lc201607
20.01.2017  Hominibus in centrali Aprutio degentibus et terraemotus et labinae impendent, atque hi ex illis dependere possunt. Sic seriem motuum, qui die Mercurii sentiebantur, insequebantur complures nivium ruinae, quarum rapacissima et calamitosissima in regione montis Fiscelli decidens deversorium quattuor stellarum "Rigopiano" nomine non modo detexit obruitque, sed etiam decem metra protrusit. In mansione versabantur circa triginta quinque hospites et functionarii. Manus auxiliariae propter magnas nivium moles ad locum calamitatis non satis expeditae advehi neque gravia machinamenta adhibere possunt. Timetur, ne vix quisquam eorum, qui inerant, supersit. Duo homines, qui in propatulo remorabantur, servati et in valetudinarium delati sunt. lc201701Den Menschen, die in den Zentral-Abruzzen leben, drohen sowohl Erdbeben als auch Lawinen, wobei diese von jenen abhängen können. So folgte einer Reihe von Beben, die am Mittwoch zu spüren waren, mehrere Schneeabgänge, deren reißendster und zerstörerischste in der Gegend des Gran Sasso niederging und ein Vier-Sterne Hotel namens "Rigopiano" nicht nur abdeckte und überschüttete, sondern sogar zehn Meter weiterschob. In dem Gebäude hielten sich etwa 35 Gaste und Personal auf. Die Hilfskräfte konnten wegen der großen Schneemassen nicht unbehindert genug an den Unglücksort herankommen und kein schweres Gerät einsetzen. Es ist zu befürchten, dass kaum einer von denen, die drinnen waren, überlebt hat. Zwei Personen, die sich im Freien aufhielten konnten gerettet und in ein Krankenhaus gebracht werden.
12.04.2017  Heri vesperi, cum grex pedifollicus Borussia Dortmund (Tremoniae urbis), ut certamen Ligae Campionum cum Monoecensi grege ASV Monaco iniret, laophorio ad campum pedeludiarium veheretur et circa decem chiliometra a stadio abesset, prope ipsum laophorium tres displosiones intercesserunt. Laophorium debilitatum, unus e pedilusoribus violatus in nosocomium delatus, certamen ipsum in hodiernum diem Mercurii dilatum est. Iste casus, num de tromocratica intentione acciderit, dubitationem habet. Fides et integritas scripti prope inventi, quo quis se perpetratorem confitetur, adhuc examinatur. lc201704Als gestern Abend die Fußballmanschaft von Borussia Dortmund, um in der Champions-League gegen den AS Monaco zu spielen, mit dem Bus zum Spielplatz unterwegs und noch etwa 10 km vom Stadion entfernt war, ereigneten sich unmittelbar beim Bus drei Explosionen. Der Bus wurde beschädigt, ein Fußballspieler verletzt ins Krankenhaus eingeliefert, das Spiel selbst auf den heutigen Mittwoch verschoben. Ob dieser Vorfall in terroristischer Absicht geschehen ist, ist noch zweifelhaft. Die Glaubwürdigkeit und Echtheit eines Bekennerschreibens, das in der Nähe gefunden wurde, wird noch geprüft.
Konnte hier keine weiteren Belege finden