top

   
Beleg gesucht für: caute
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, reperit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat; Caes.Gall.5,49,2Cicero benutzte dies und erbat sich von dem oben erwähnten Vertico noch einmal jenen Gallier, um einen Brief zu Cäsar zu bringen. Er ermahnt ihn, seinen Weg ebenso behutsam wie umsichtig zurückzulegen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
30.08.2016  Manus sex scientistarum in Havaiorum insula ex die 29 mensis Augusti praeteriti anni (MMXV) se in Marte planeta vivere simulantes nudius tertius segregationem tentorii hemisphaerici et rigidam asperitatem regionis pumice obductae reliquerunt et in celebritatem terrenam reverterunt. Quod temptamen ab organizatione aeronautica NASA, quae dicitur, susceptum atque a studiorum universitate Havaiiensi perfectum erat. Quamquam astronavigatio ad Martem duplex vel triplex tempus expeteret, omnes id experimentum participantes tale iter non ita multo post fieri posse iudicaverunt: et technologicas et psychlogicas difficultates posse superari. Una aliqua ex his sex erat scrutatrix geophysica Christiana Heinicke, quae ex Germania oriunda in Suetia et Finlandia operatur. Quae tibi nunc, ne ad Martem volare audeas, dissuadet, nisi et versatilis et faber et caute audax sis. lc201608Ein Team von sechs Wissenschaftlern, die seit dem 29. Aug. des letzten Jahres (2015) auf Hawaii lebten, als wären sie auf dem Planeten Mars, haben vorgestern die Isolation ihres kuppelförmigen Zeltes und die garstige Sprödheit ihrer lavaüberzogenen Landschaft verlassen und sind in die Öffentlichkeit der Erde zurückgekehrt. Dieses Experiment war von der NASA initiiert und von der Universität auf Hawaii ausgeführt worden. Obwohl eine Fahrt zum Mars die doppelte oder dreifache Zeit beanspruchen würde, glauben alle Teilnehmer des Experiments, dass eine solche Reise in absehbarer Zeit möglich sei: sowohl die technologischen als auch psychologischen Probleme seien lösbar. Eine von diesen sechs war die aus Deutschland stammende Geophysikerin Christiane Heinicke, die in Schweden und Finnland arbeitet. Diese rät dir jetzt davon ab, auf den Mars zu fliegen, wenn du nicht anpassungsfähig, handwerklich geschickt und in vorsichtig mutig bist.
21.12.2016  Quod insidias Berolinenses attinet, Islamicus, qui dicitur, Status in solita areola interretiali sibi vindicat laudem istius facinoris. Unum ex suis militibus evocationi obsecutum esse, ut eae nationes attentarentur, quae Islamicum Statum in Iraquia aut Syria oppugnarent. Quam confessionem, quod argumenta non affert, prosecutores Germanici caute accipiunt neque se in omnes partes investigare intermissuros esse dicunt. Iuvenem Pacistanum, quem biocolytae unicum adhuc suspiciosum prehendentes quaesitaverant, quod eum insidias paravisse pro certo demonstrare non potuerunt, e custodia rursus emiserunt. Nunc etiam facinoris auctores plures esse, qui armati in fuga sint, posse coniectant et consectantur. Non nullam spem ponunt biocolytae in photographematibus et taeniis visificis, quae homines in "nubeculam quandam Bostoniensem", quae alludens ad cursum Marathonium Bostoniensem anni MMXIII ita appellatur, submittere possunt. lc201612Was den Anschlag in Berlin betrifft, hat der sogennnte Islamische Staat den Ruhm dieser Tat auf seiner üblichen Internetplattform für sich beansprucht. Einer seiner Soldaten sei dem Aufruf, die Nationen anzugreifen, die im Irak oder Syrien den Islamischen Staat bekämpften, gefolgt. Dieses Bekenntnis behandeln die deutschen Ermittler, weil es keine Beweise bietet, mit Vorsicht und erklären, weiterhin in alle Richtungen ermitteln zu wollen. Der junge Pakistaner, den die Polizei bisher als einzigen Verdächtigen festgehalten und verhört hatte, hat sie, weil sie seine Täterschaft nicht nachweisen konnte, wieder aus der Haft entlassen. Jetzt geht man auch davon aus, dass es mehrere Täter geben kann, die bewaffnet auf der Flucht seien, und fahndet nach ihnen. Einige Hoffnung setzt die Polizei auf Photos und Videos, die die Leute auf eine in Anspielung auf den Bostoner Marathonlauf von 2013 so genannte "Bostoner Cloud" hochladen können.
22.02.2017  Ioannes Claudius Juncker, praeses Europaeae Commissionis, invitationem exsequens orationem in Belgico parlamento habuit, qua Brexitum Britannis magno constaturum esse censuit: "Britanni exitum sibi non parva neque nulla impensa acquirendum esse sciunto atque iam sciunt. Obligationes susceptas exsolvere debent. Itaque ratio, ut caute dicam, piperato pretio stabit." Num sordidum divortium iam agitatur? Neque enim Theresae May aspere dicta deerunt. Iam mense Ianuario monuit, ne Europa, si Britannias pro exitu punire vellet, ipsa exitiose se compungeret suis acuminibus. lc201702Jean-Claude Juncker, der Präsident der Eurpäischen Kommission, hielt auf Einladung im belgischen Parlament eine Rede, in der er zu der Einschätzung kam, der Brexit komme die Briten teuer zu stehen: "Die Briten müssen wissen, und wissen auch schon, dass der Austritt nicht billig und nicht umsonst zu haben ist. Sie müssen den Verpflichtungen, die sie eingegangen sind, nachkommen. Daher wird die Rechnung, gelinde gesagt, gepfeffert ausfallen." Ist die schmutzige Scheidung etwa schon im Gange? Denn auch Theresa May wird um bittere Wort nicht verlegen sein. Schon im Januar hat sie gewarnt, dass Europa, wenn es Britannien für den Austritt bestrafen wolle, sich katastrophal ins eigene Fleisch schneiden werde.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden