top

   
Beleg gesucht für: argentaria
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2014.03.11 Argentaria Mundana, organisatio specialis Nationum Unitarum, quem ad modum eius rector Jim Yong Kim Vasingtoniae annuntiavit, etiam hoc anno Ucrainam tribus miliardis dollariorum adiuvare eiusque oeconomiam stabilire agitat. Restat, ut haec summa a rectorum collegio in medio ponatur. lc20140311Die Weltbank, eine Sonderorganisation der Vereinten Nationen, bebsichtigt, wie ihr Chef Jim Yong Kim in Washington bekannt gab, die Ukraine noch in diesem Jahr mit drei Milliarden Dollar unterstützen und ihre Wirtschaft stabilisieren. Dieser Betrag muss noch vom Direktorium freigegeben werden.
2014.05.19 "Argentaria Germana" integris pecuniis indiget. Praeterita septimana exeunte non ex inopinato caput suum augere coepit. Magnam stipem Hamad Bin Iassim Bin Iabor Al-Thani, Quatarius phylarchus, chrematisterio devitato conferet, qua sex percentas omnium partium possidat. Quod reliquum est, argentaria recentibus sortibus in foro argentario vendendis colliget. Hodie, Lunae die, argentaria metas suas propositas reducere atque aegre pati pretium sortium non mediocriter deductum esse debebat. 2014.05.19Die "Deutsche Bank" benötigt frisches Geld. Am vergangenen Wochenende begann sie nicht unerwartet damit, ihr Kapital aufzustocken. Einen hohen Beitrag wird der Scheich Hamad Bin Jassim Bin Jabor Al-Thani aus Quatar beisteuern, wodurch er 6% aller Anteile halten wird. Den Rest wird die Bank an der Börse durch den Verkauf Neuer Aktien einsammeln. Am heutigen Montag musste die Bank sowohl ihre gesteckten Ziele zurücknehmen, als auch ungern hinnehmen, dass der Preis ihrer Aktien nicht unerheblich gefallen ist.
2014.06.05 Lithuaniae, cum omnes necessarias condiciones exsolvisset, ut Euronem inde ab Kal. Ian. MMXV valutam institueret, a Commissione Europae et ab Argentaria Europae Centrali concessum est. Lithuania, postquam Lettonia mense Ianuario accessit, tertia et ultima erit civitas Baltica et undevicesima omnium duodetriginta civitatum Unionis participantium, quae zonam Euronis communicabit. Sententia terminalis penes Unionis administros ab nummariis negotiis est atque mense Iulio dabitur. 2014.06.05Da Litauen alle notwendigen Voraussetzungen, den Euro im Januar 2015 als Währung einzuführen, erfüllt hat, wurde von der Europäischen Kommission und der Europäischen Zentralbank grünes Licht gegeben. Nachdem Lettland im Januar beigetreten ist, wird Litauen der dritte und letzte baltische Staat sein und der neunzehnte von allen 28 Mitgliedsstaaten der Union, die der Eurozone angehören. Die endgültige Entscheidung liegt bei den Finanzministern und wird im Juli getroffen.
2014.07.16 Quinque civitates liminares, quae sub nomine BRICS comprehenduntur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Australis) sextum summi gradus conventum Fortalezae in Brasilia habuerunt. Ut magis de suo vesperi viverent, institutum monetarium instituerunt er argentariam progressionem foventem, quae pauperibus terris in viis et pontibus aedificandis obsecundaret. Quibus duobus institutis cum Argentaria Mundana et cum Aerario Monetario Internationali (IWF) aemulandum est. 2014.07.16Die fünf Schwellenländer, die unter dem Namen BRICS zusammengefasst werden (Brasilein, Russland, Indien, China, Südafrika) hielten ihr sechstes Gipfeltreffen in Fortaleza in Brasilien. Um unabhängiger zu werden, gründeten sie eine Währungsbank und eine Entwicklungsbank, die arme Länder beim Bau von Straßen und Brücken unterstützen soll. Diese beiden Einrichtungen stehen im Wettbewerb mit der Weltbank und dem Internationalen Währungsfond (IWF).
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.02.2015 HSBC, magna argentaria Helvetica, in annos opulentos multos eius muniis utentes, ut suas civitates tributis fraudarent, iuvabat lc201502
13.02.2015 Argentaria Mundana se collationem pecuniariam duorum miliardorum dollarium Ucrainae hoc anno una cum aliis datoribus praebituram proposuit lc201502
08.03.2015 Graeciae inopia argentaria tanta est, ut Graecus administer a rebus nummariis iam Lunae die cum collegis Europaeis agere contendit, ut pecuniae auxiliares prius solvantur. Idem in litteris ad Jeroen Dijsselbloem, praesidem gregis Euronis, datis novas rationes proposuit, quibus reditus fiscales augerentur. Tsipras vetitas operationes nummarias minans, ut recentes pecunias in foro recipiat, Marium Draghi, Europaeae argentariae centralis praefectum provocat. Tsipras: "Argentaria centralis", inquit, "etiamnunc laqueum tenet, qui collo nostro circumdatus est." lc201503
09.03.2015 Europaea argentaria centralis hodierno die Lunae versuras statales ab argentariis negotiantibus coemere incipit. Qua re multis probantibus nonnullis renuentibus constituta Marius Draghi, argentariae centralis praefectus, pretium Euronis minuere, oeconomiam impellere, deflationem prohibere in animo habet. Reprehensores, ne pretia domiciliorum et bursarii valores bullescentia nimis inflentur, timent. lc201503
07.05.2015 Graecum regimen moderatores Europaearum institutionum – quae nunc appellantur – repugnantia signa dare asserit. Quod tres commodatorum organisationes repellunt: et Aerarium Monetarium Internationale (IWF) et Commissio Europaeae Unionis, et Argentaria Europaea Centralis se idem velle atque idem nolle affirmant. Quod autem iure dubitari potest, praesertim cum Christina Lagarde paucis ante diebus Europaeos, ut Graecis aes alienum resecarent, compulisse perhiberetur. lc201505Die griechische Regierung behauptet, die Lenker der Europäischen Institutionen – wie sie jetzt heißen – gäben widersprüchliche Signale von sich. Dies weisen die drei Organisationen der Geldgeber zurück: Sowohl der Internationale Währungsfond (IWF) als auch die Europäische Kommission und die Europäische Zentralbank versichern, dass sie an einem Strang ziehen. Dies kann aber zu Recht bezweifelt werden, zumal es vor einigen Tagen hieß, Christina Lagarde habe die Europäer zu einem Schuldenschnitt für Griechenland gedrängt.
29.06.2015 Postquam Europaea Argentaria Centralis (EZB) ea credita, quae quattuor magnis Graecorum mensis argentariis adhuc, quotiens necesse erat, suppeditare consueverat, non iam augendas esse constituit, regimen Graecum curam custodiamque vivorum in usu versantium instituit: argentariae per hebdomadem sequentem in Graecia usque ad secundam post referendum exhibitum diem non reserabuntur. Magnitudo pecuniae, quam quemque a computu auferre licuerit, limitata erit (sexaginta eurones alterno quoque die). Automata pecuniaria iam hac septimana vergente immoderate frequentata erant. Etiam nummorum mercatus hodierno Lunae die cessabit. Ne oeconomia Graeca astrictiore vivorum usu altius in recessionem incidat, timendem est. Nonnullorum spes non Grexitum, sed Alexitum fore praepropera sit. lc201506Nachdem die EZB die Kredite, die sie den vier großen griechischen Banken im Notfall üblicherweise gewährte, nach oben begrenzt hat, hat die griechische Regierung Kapitalverkehrskontrollen eingeführt: Die Banken werden in Griechenland in der kommenden Woche bis zwei Tage nach dem Referendum geschlossen bleiben. Die Geldmenge, die jeder von seinem Konto abheben darf, wird begrenzt (60 Euro pro Tag). Die Geldautomaten erlebten schon dieses Wochenende einen starken Andrang. Auch die Börse wird am heutigen Montag nicht öffnen. Es steht zu befürchten, dass Griechenland durch die Kapitalverknappung tiefer in die Rezession gerät. Die Hoffnung einiger, dass statt eines Grexit ein Alexit passiere, dürfte voreilig sein.
09.07.2015  Alexis Tsipras die Mercurii Argentorati ad Europaeos delegatos parlamentarios orationem habuit. A nonnullis clamore et plausu salutatus, ab aliis exsibilatus suas rationes politicas explanavit, multa autem audivit, quae incertum est an non libenter atque oboedienter. Graeci eodem die Mercurii tertiam rogationem pecuniariam (ex ESM) ad Europaeos tulerunt. Tsipras die Iovis tabellam credibilium propositorum Bruxellas delatum iri promisit. Argentaria Europaea Centralis (EZB) cessitate urgente praebita (ELA) augenda non esse constituit, antequam die Solis solutio inventa erit. Ea ex re administer a rebus nummariis Graecus, ut mensae argentariae usque diem Lunae in desidia manerent, edixit. Interea etiam oeconomia Graeca collabi periclitatur. lc201507Alexis Tsipras hat am Mittwoch vor dem europäischen Parlament in Straßburg geredet. Von einigen wurde er mit lautem Beifall, von anderen mit Buhrufen begrüßt. Er musste vieles hören, was er schwerlich gern hörte. Die Griechen haben ebenfalls am Mittwoch einen dritten Antrag auf europäische Finanzhilfe (aus dem ESM) gestellt. Tsipras versprach am Donnerstag eine Liste glaubwürdiger Vorschläge nach Brüssel zu überstellen. Die Europäische Zentralbank (EZB) hat beschlossen, die Notfallkredite (ELA) nicht zu erhöhen, bevor am Sonntag eine Lösung gefunden ist. Daraufhin hat der griechische Finanzminister angeordnet, dass die Banken bis Montag geschlossen bleiben. Inzwischen droht auch die griechischen Wirtschaft der Kollaps.
10.07.2015  Repraesentantes civitatum, quae vulgo BRICS appellantur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Meridiana), Ufam, in illam industrialem metropolin Russicam, convenientes, solidam societatem inter se constituerunt, cui nomen "Strategia 2020" inditum est. Cuius cooperationis intentio est incrementum oeconomicum et facultatem aemulandi accendere. In declaratione finali legitur neoliberalem globalisationem, quae locos operandi et systemata oecologica evertat, nova et multiglobali mundi descriptione exsolvendam esse. Dictatis civitatum occidentium sanctionibusque detrectantibus resistendum esse. Propria argentaria, quae progressionem provehens contra Aerarium Monetarium Internationale niteretur, instituta est. Simultas et aemulatio cum formatione civitatum nomine G7, ante oculos est. lc201507Die Repräsentanten der sogenannten BRICS-Staaten (Brasilien, Russland, Indien, China, Südafrika) haben sich in der bekannten russischen Industrimetropole Ufa getroffen und eine enge Gemeinschaft mit dem Namen "Strategie 2020" vereinbart. Ziel dieser Kooperation ist es, Wirtschaftswachstum und Konkurrenzfähigkeit in Gang zu bringen. In der Abschlusserklärung ist zu lesen, dass die neoliberale Globalisierung, die Arbeitsplätze und Ökosysteme vernichte, durch eine neue, multiglobale Weltordnung abgelöst werden müsse. Dem Diktat der westlichen Staaten und diskriminierenden Sanktionen müsse man entgegenwirken. Eine eigene Entwicklungsbank wurde als Gegengewicht zum Internationalen Währungsfond (IWF) ins Leben gerufen. Die Rivalität mit dem Format der G7-Staaten ist offensichtlich.
17.07.2015  Qua res Graecae procedere possint: Postquam Argentaria Europaea Centralis (ECB) copiam creditorum, quam potest maximam Graecis praebere, auxit, proxima die Lunae in Graecia mensae nummariae portas recludent. Fiscale pretii additamentum erit auctum. Praeterea Graecia, quod omnes XXVIII civitates, quae Unionis Europaeae sunt, per telephonum consultantes Graecis, ne eorum terra immediate illiquesceret, septem miliarda Euronum subsidio esse danda constituerunt, debita instantia dissolvere poterit. Denique Europaeis mox colloquia ineunda sunt de quaestione, num Graecia tertium, quem rogavit, fasciculum auxiliarium, recipiat. Americanus secretarius aerarius, Jacobus Lew, qui hac septimana nonnullos collegas Europaeos (Schäuble, Draghi, Sapin) adit, prae se fert, ne problema stante pede rediret, et commodatoribus Europaeis Graecos aes alienum ferre posse praestandum et Graecis omnes condiciones pactas explendas esse. Num Aerarium Monetarium Internationale (IWF) voluntati politicorum obsequens pecunias Graecis suppeditare perrecturum sit, adhuc ne Christina Lagarde quidem scire videtur. Athenis primarium Tsipras suum regimen reformaturum et nonnullos administros mutaturum esse exspectatur. lc201507Wie es mit Griechenland weitergehen könnte: Nachdem die Europäische Zentralbank (EZB) die Kreditlinie für die Griechen heraufgesetzt hat, werden am nächsten Montag die Banken wieder öffnen. Die Mehrwertsteuer wird erhöht sein. Außerdem wird Griechenland, weil alle 28 Staaten der EU in einer Telefonkonferenz beschlossen haben, den Griechen, damit ihr Land nicht unmittelbat zahlungsunfähig wird, 7 Milliarden Euro Notkredit zu geben, seine fälligen Schulden bezahlen können. Schließlich müssen die Europäer bald Verhandlungen beginnen, ob Griechenland das beantragte vierte Hilfspaket bekommen soll. Der amerikanische Finanzminister Jack Lew, der in dieser Woche einige europäische Kollegen (Schäuble, Draghi, Sapin) aufsucht, äußert sich dahin, dass die europäischen Geldgeber, damit das Problem nicht postwendend zurückkommt, die Schuldentragfähigkeit Griechenlands sicherstellen und die Griechen alle vereinbarten Bedingungen erfüllen müssten. Ob der IWF dem Wunsch der Politik nachkommt und die Griechen weiterhin finanziell unterstützt, scheint bis dato nicht einmal Christine Lagard zu wissen. Dass Ministerpräsident Tsipras seine Regierung in Athen neu aufstellt und einige Minister auswechselt, steht zu erwarten.
31.VII.2016  Europaeae mensae argentariae denuo exactissimo iudicio examinatae sunt. Inquirebatur, num satis vivorum propriorum in promptu haberent, ut extremam necessitatem supervivere possent. Condiciones per duo annos accomodatae erant. Quod Argentaria Europaea Centralis (EZB) pecunias otiosas iacere iussit, non respectabatur. Itaque nullum ex quinquaginta et uno institutis nummariis decidit. Plus minusve exitus prosperius cecidit quam anno MMXIV. In Germania Argentaria Germanica (DB) et Argentaria Commercii (Coba) sunt flaccidiores. Italiana argentaria Monte dei Paschi di Siena (MPS) proprie illiquida est. lc201607
16.08.2016  "Pensiones non periclitantur!" Veritas huius dicti, quod a Norberto Blüm, pristino laboris administro, formatum in Germania paene proverbii locum obtinet, tempore progrediente magis magisque dubitanda est. Quod politici civibus aperire verentur, foederalis argentaria Francofurtensis nunc enucleate expressit: Nisi aevum pensionibus recipiendis definitum (usque ad annum MMLX) in aetatem undeseptuaginta annorum extendetur, statale pensionum systema collabetur. Aut stipes beneficiariae ad infinitum augebuntur aut pensiones fiscales ad infinitum minuentur. Causae sunt et vivacitas aucta et propagatio minuta. lc201608"Die Rente ist sicher!" Die Richtigkeit dieses Satzes, den der frühere Arbeitsminister Norbert Blüm prägte und der in Deutschland schon fast sprichwörtlich ist, muss man auf längere Sicht immer stärker anzweifeln. Was die Politiker den Bürgern nicht sagen wollen, bringt die Bundesbank in Frankfurt auf den Punkt: Wenn das Renteneintrittsalter (bis 1960) nicht auf 69 Jahre erhöht wird, wird das staatliche Rentensystem kollabieren. Entweder steigen die Rentenbeiträge ins Unermessliche oder fällt die Höhe der staatlichen Rente ins Bodenlose. Gründe dafür sind die erhöhte Lebenserwartung und die sinkende Geburtenrate.
07.10.2016  Aerarium Monetarium Internationale et Argentaria Mundana Vasingtoniae suum conventum autumnale initiaverunt. Christina Lagarde, quae Aerario praesidet, oeconomiam mundanam nimis diu nimis tarde accrevisse questa imprimis divites et industrializatas civitates monuit, ut maiores pecunias in oeconomia collocarent, neve liberam mercaturam ab exacerbatis civibus prohiberi sinerent. Etiam Kim Yong, qui Argentariae mundanae praeest, civitates pauperiores et liminares in angustiis versari commonuit, si rebus oeconomicis divitum civitatum non accrescentibus pretia materiarum rudium retro abirent. Lagarde imprimis Germaniam allusit, quae suas pecuniarias facultates nondum absumpsisset, sed omnes civitates in officio esse dixit. Applausit "globalisationi integrativae", quae necessitates alterius cuiusque respiceret. Denuo postulavit, ut nimia Graeciae debita resecarentur, quamvis ipsa exemplum exhortativum postulationi adhuc non adiunxit. At Brexitu oeconomiam internationalem opinione minus turbatum iri sibi persuasum esse dixit. lc201610Der IWF und die Weltbank haben in Washington ihre Herbstsitzung eröffnet. Die Chefin des IWF, Christine Lagarde, klagte darüber, dass die Weltwirtschaft zu lange zu langsam gewachsen sei und ermunterte besonders die reichen Industriestaaten, mehr Geld in die Wirtschaft zu investieren und nicht zuzulassen, dass der freie Handel von erbitterten Bürgern verhindert werde. Auch Kim Yong, der Chef der Weltbank rückte ins Bewusstsein, dass die ärmeren Schwellenländer in Not gerieten, wenn dadurch, dass die Wirtschaften der reichen Staaten nicht wüchsen, die Rohstoffpreise sänken. Lagarde spielte besonders auf Deutschland an, das seine finanziellen Spielräume noch nicht ausgeschöpft habe, doch seien, wie sie sagte, alle Länder in der Pflicht. Sie sprach sich für eine "integrative Globalisierung aus", die die Bedürfnisse des jeweils anderen berücksichtige. Sie forderte erneut einen Schuldenschnitt für Griechenland, obgleich sie selbst für diese Forderung noch kein aufmunterndes Beispiel gegeben hat. Dass die internationale Wirtschaft durch den Brexit weniger als befürchtet beeinträchtigt werde, sei, sagte sie, ihre Überzeugung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden