top

   
Beleg gesucht für: ambo
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
huic rursus circumvento subsidium fert Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude intra munitiones se recipiunt. Caes.Gall.5,44,13jetzt kam wieder Pullo ihm in der Not zu Hilfe und beide zogen endlich, nachdem sie viele Feinde getötet hatten, unversehrt und ruhmgekrönt in die Verschanzung.
2014.03.30 Postquam Vladimirus Putin et Barack Obama die Veneris vesperi, quomodo controversiae Ucrainicae diplomatice componi possent, telphonice colloquentes disputaverunt, hac hebdomade exeunte spatio ad praeparandum vix dato John Kerry et Sergius Lavrov Lutetiam Parisiorum conveniunt. Ambo administri ab exteris postremo Londini coierant (d. 14°. m. Mart.) et nunc primum post litigiosum in Crimaea habitum plesbiscitum congrediuntur. lc20140330Nachem Wladimir Putin und Barack Obama am Freitag Abend telefonisch Möglichkeiten einer diplomatischen Beilegung des Konflikts um die Ukraine erörtert hatten, treffen sich an diesem Wochenende John Kerry und Sergej Lawrow kurzfristig in Paris. Beide Außenminister hatten sich zuletzt in London getroffen und kommen jetzt zum ersten Mal nach der umstrittenen Volksabstimmung auf der Krim zusammen.
2014.10.11 Praemio pacis Nobeliano hoc anno et Pakistanica Malala Yousafzai, virgo septendecim annorum, et Indicus Kailash Satyarthi, vir sexaginta annorum, honorati sunt. Ambo puerorum iuribus consulunt: Malala, quae est omnium, qui umquam tale pretium receperunt, minima natu, omnium puerorum et puellarum quoque iuri eruditionis et doctrinae dans operam, Satyarthi omne tempus atque operam ad id vertens, ne parvulos servili modo pro nihilo aut mercedula laborantes et quaestus quorundam ergodotarum augentes exhauriri et exinaniri liceat. 2014.10.11Mit dem Friedensnobelpreis wurden in diesem Jahr die Pakistanierin Malala Yousafzai, ein junges Mädchen von 17 Jahren, und der sechzigjährige Inder Kailash Satyarthi geehrt. Beide engagieren sich für die Kinderrechte: Malala, die die jüngste Nobelpreisträgerin überhaupt ist, in dem sie sich für das Recht aller Kinder, auch der Mädchen, auf Erziehung und Bildung einsetzt; Satyarthi, indem er seine Zeit und Mühe darauf verwendet, dass die Kinder nicht dadurch, dass sie wie Sklaven für nichts oder einen Hungerlohn schuften und den Profit einiger Arbeitgeber steigern, ausgenutzt und ausgebeutet werden dürfen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.08.2015  Multi sunt, quos his diebus caelum aestivum ad corpus aqua alsa abluendum invitet. Talem autem refrigerationem imprimis in fluminibus vivis periculosam esse demonstrat calamitas lavatoria, quae haud procul ab urbe Darmstadio, quae in Hassia australi sita est, accidit: Puer quidam duodecim annorum, cum in Rheno cum aliis pueris in brevi, quale aqua recedente ex undis emergere solet, ludebat, vado destitutus fluctibus abreptus est. Pater, cum filiolum fluctibus obrui animadverteret, se ipsum in flumen praecipitans ei manum tendebat. Neque autem filium neque se ipsum servare potuit. Ambo fluctibus hausti sunt. lc201508Die Sommerhitze lädt in diesen Tagen viele zu einem kühlen Bad ein. Dass eine solche Erfrischung insbesondere in freien Flüssen gefährlich ist, zeigt ein Badeunfall, der sich unweit von Darmstadt, einer Stadt in Südhessen, zutrug: Als ein zwölfjähriger Junge mit anderen Kindern auf einer Sandbank, wie sie bei Niedrigwasser aus dem Wasser auftaucht, spielte, verlor er den Boden unter den Füßen und wurde von der Strömung mitgerissen. Als der Vater seinen kleinen Sohn untergehen sah, sprang er selbst ins Wasser und wollte ihm die Hand reichen. Doch er konnte weder seinen Sohn noch sich selbst retten. Beide ertranken.
10.08.2016  Primam post rebellionem militarem profligatam peregrinationem Turcicus praeses Recep Tayyip Erdogan fecit Petropolin ad Russicum collegam Vladimirum Putin. Utriusque intererat discordias componere, quae e mense Novembri praeteriti anni deiectu Russici aeroplani militaris exortae erant. Imprimis relationes commerciales minutatim restituantur. Praeses Erdogan de renovata amicitiae axe inter duas res publicas loquebatur et praeses Putin se bonae voluntatis esse significavit. Sed remanent multa discidia: Quod Russia Syriacum praesidem Baschar al-Assad adiuvat, quod Putin Curdos armis instruere dicitur, quod Russi Crimaea annexa Tataros ibi habitantes a Turcis abalienant. Praeterea ambo praesides rebus publicis Europaeis et Americanis certum signum validitatis dare voluisse apparet. Sed plerique occidentalium politicorum reconciliationem inter Turciam et Russiam incohatam provide comprobant. lc201608
12.08.2016  Republicanus Donaldus Trump, qui suffragatores medullosis dictis ad suam causam perducere conatur, praesidem Baracum Obama heri conditorem "Islamici Status" et Hilariam Clinton eius adiutricem nominans ambo fuscavit. lc201608
24.08.2016  Mirum ni proximis diebus prope finem, qui Syros a Turcis dividit, de Syriaca urbe, cui nomen est Iarablus, proelio decertabitur. Turciae enim auctoritates cives oppositae urbis Carcamis dimoveri iusserunt et procul dubio impetum in urbem Iarablus parant. Sed cur nunc demum? Quae urbs usque adhuc a militantibus Islamici, qui dicitur, Status obtenta erat. Sed nunc eam perbrevi a Curdis, qui his diebus in Septentrionali Syria felicissime pugnant, captum iri verisimile videtur. Ita facile intellegitur Turcas minus Islamistas ex hac urbe velle depellere, quam prohibere, ne Curdi eandem expugnent. Et ambo, et Islamistae et Curdi, se impetum Turcarum repulsuros esse pronuntiaverunt. Quoniam Curdi fidem Americanorum sequuntur, mirae societates miraeque acies eveniunt: amici distrahuntur, inimici consociantur! lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden