top

   
Beleg gesucht für: aerario
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Quare quid ad me scripsisti de permutatione? quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio, quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et filii tui satisfacturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. Cic.ad Q.fr.1,3,7,1Was schreibst du denn also von einem Austausch? Zehre ich doch jetzt schon von deinem Eigentum. Gerade darin sehe und fühle ich in meinem Elend, wie großes Unrecht ich begangen habe, da du gleichsam aus dem Mark deines Vermögens und dem deines Sohnes deine Gläubiger nun befriedigen willst, während ich das aus der Staatskasse auf deinen Namen bezogene Geld nutzlos verschleudert habe.
2013.10.28 Campionatus manufollicus mundanus anno MMXIX in Germania et Dania parabitur.
Summa civitatis Chilioni magistra, Gaschke nomine, a magistratu se abdicavit. Dixit sibi familiaeque infestationes publicas medialesque non iam perferendas esse. Ei crimini erat datum, quod medico ab oculis magna tributa aerario debita condonaverat.
2014.07.16 Quinque civitates liminares, quae sub nomine BRICS comprehenduntur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Australis) sextum summi gradus conventum Fortalezae in Brasilia habuerunt. Ut magis de suo vesperi viverent, institutum monetarium instituerunt er argentariam progressionem foventem, quae pauperibus terris in viis et pontibus aedificandis obsecundaret. Quibus duobus institutis cum Argentaria Mundana et cum Aerario Monetario Internationali (IWF) aemulandum est. 2014.07.16Die fünf Schwellenländer, die unter dem Namen BRICS zusammengefasst werden (Brasilein, Russland, Indien, China, Südafrika) hielten ihr sechstes Gipfeltreffen in Fortaleza in Brasilien. Um unabhängiger zu werden, gründeten sie eine Währungsbank und eine Entwicklungsbank, die arme Länder beim Bau von Straßen und Brücken unterstützen soll. Diese beiden Einrichtungen stehen im Wettbewerb mit der Weltbank und dem Internationalen Währungsfond (IWF).
sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset. Tac.ann.1,15,3.Aber die Kosten wurden aus der Staatskasse angewiesen und ihnen dabei gestattet, im Circus das Triumphkleid zu tragen, nicht aber, sich des Triumphwagens zu bedienen. Bald darauf wurde wurde die jährliche Feier dem Praetor übertragen, dem die Rechtsprechung zwischen Bürgern und Fremden oblag.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
13.02.2015 Praeterea Ucraina ab Internationali Aerario Monetario 17.5 miliarda $, ab Unitis Americae Civitatibus aliisque civitatibus ca 20.5 exspectat. lc201502
25.02.2015 Administri a rebus nummariis, qui zonae Euronis intersunt, proposita Graecorum, quomodo attritas opes statales restituere vellent, Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, subdubitante approbaverunt. lc201502
06.04.2015 Num Graecis ruinae aerarii impendeant, hac hebdomade clarius illucescere poterit. communicationes mediorum regimini diversa dicunt: Illae Graeciam hoc die Iovis illiquidam fore regimen obnuntiavisse proferunt, qualia se dixisse regimen denegat. Administer Varoufakis, ut hesterno die Solis cum Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, deliberaret, Vasingtoniam se contulerat. In calce huius sermonis Varoufakis Graeciam, ut omnia debita omnibus creditoribus renumeraret, ad infinitum intenturam, promisisse dicitur. lc201504
10.04.2015 Christina Lagarde, quae Internationali Aerario Monetario (IWF) praesidet, periculum indicat, ne nova et gravis crisis nummaria mundana fieri possit. Causas esse usuras constanter levissimas vel negativas ac nimiae varietates pretii monetarii. Praeterea rerum oeconomicarum incrementum, imprimis terrarum oeconomice nondum adultarum atque in ipso limine stantium, nimis esse exiguum. In maiora discrimina et Russiam et Brasiliam et nonnullas proximi Orientis regiones vocatas esse protulit. lc201504
04.06.2015 Hesterno Mercurii die sub vesperum Graecus primarius Alexis Tsipras Bruxellis cum Ioanne Claudio Juncker, praeside Europaeae Commissionis, de insolubilitate rei publicae Graecae vitanda egit. Graeci proximo die Veneris Aerario Monetario Internationali (IWF) pensionem CCC milionum Euronum renumerare debent neque quadrans ullus eis est in arca. Cum novum regimen Graecum condiciones, quas pristinum concessit, servare nolit, nemini compertum est, utrum commodatores in ipso discrimine temporis labascant, an Graeciae ex Eurone exeundum sit. Praeses Hollande omnia ad melius refert, Germanicus administer Wolfgangus Schäuble pleraque in deterius. Etiam Jeroen Dijsselbloem, qui Euronem participantibus praeest, colloquiis Bruxelliensibus interfuit. - Post plus quam quattuor horas ab omnibus participibus colloquia bene, neque tamen prospere evenisse atque insequentibus diebus continuatum iri nuntiatur. lc201506
07.10.2016  Aerarium Monetarium Internationale et Argentaria Mundana Vasingtoniae suum conventum autumnale initiaverunt. Christina Lagarde, quae Aerario praesidet, oeconomiam mundanam nimis diu nimis tarde accrevisse questa imprimis divites et industrializatas civitates monuit, ut maiores pecunias in oeconomia collocarent, neve liberam mercaturam ab exacerbatis civibus prohiberi sinerent. Etiam Kim Yong, qui Argentariae mundanae praeest, civitates pauperiores et liminares in angustiis versari commonuit, si rebus oeconomicis divitum civitatum non accrescentibus pretia materiarum rudium retro abirent. Lagarde imprimis Germaniam allusit, quae suas pecuniarias facultates nondum absumpsisset, sed omnes civitates in officio esse dixit. Applausit "globalisationi integrativae", quae necessitates alterius cuiusque respiceret. Denuo postulavit, ut nimia Graeciae debita resecarentur, quamvis ipsa exemplum exhortativum postulationi adhuc non adiunxit. At Brexitu oeconomiam internationalem opinione minus turbatum iri sibi persuasum esse dixit. lc201610Der IWF und die Weltbank haben in Washington ihre Herbstsitzung eröffnet. Die Chefin des IWF, Christine Lagarde, klagte darüber, dass die Weltwirtschaft zu lange zu langsam gewachsen sei und ermunterte besonders die reichen Industriestaaten, mehr Geld in die Wirtschaft zu investieren und nicht zuzulassen, dass der freie Handel von erbitterten Bürgern verhindert werde. Auch Kim Yong, der Chef der Weltbank rückte ins Bewusstsein, dass die ärmeren Schwellenländer in Not gerieten, wenn dadurch, dass die Wirtschaften der reichen Staaten nicht wüchsen, die Rohstoffpreise sänken. Lagarde spielte besonders auf Deutschland an, das seine finanziellen Spielräume noch nicht ausgeschöpft habe, doch seien, wie sie sagte, alle Länder in der Pflicht. Sie sprach sich für eine "integrative Globalisierung aus", die die Bedürfnisse des jeweils anderen berücksichtige. Sie forderte erneut einen Schuldenschnitt für Griechenland, obgleich sie selbst für diese Forderung noch kein aufmunterndes Beispiel gegeben hat. Dass die internationale Wirtschaft durch den Brexit weniger als befürchtet beeinträchtigt werde, sei, sagte sie, ihre Überzeugung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden