|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
25.03.2015 Angelina Jolie, illa Americana artifex scaenica undequadraginta annorum, duobus annis postquam timore canceris permota papillas amputari iussit, nunc eadem de causa ovaria quoque et oviductus resecari iussit. Ei maritoque Brad Pitt sex liberi sunt, ex quibus tres sunt naturales germanique, tres adoptivi. lc201503 |