top

   
Beleg gesucht für: aderant
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes, qui aderant, magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Caes.Gall.1,32,1Nach dieser Rede des Diviciacus begannen alle Anwesenden, Cäsar unter vielen Tränen um Hilfe zu bitten.
tum conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto a concilio disceditur. Caes.Gall.7,2,3Allgemein wurden jetzt die Carnuten gepriesen, ihnen dieser Eid von allen geleistet und der Zeitpunkt des Aufstandes bestimmt; dann ging man auseinander.
Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum; sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola 'quid est, Cotta?' inquit 'quid tacetis? Nihilne vobis in mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?' Cic.de_orat.1,160.Als Crassus dieses gesagt hatte, trat Stillschweigen ein. Aber obwohl den Anwesenden die vorgelegte Frage zur Genüge beantwortet zu sein schien, so meinten sie doch, er habe seinen Vortrag weit schneller beendet, als sie es wünschten. Hierauf sagte Scaevola: "Warum, Cotta, schweigst du? Fällt euch nichts ein, worüber ihr außerdem noch den Crassus befragen möchtet?"
2013.11.09 Colloquia difficilia inter repraesentantes Iraniae et civitatum in orbe praevalentium Genavae habita de nucleari Iranorum programmate deflectendo et de mitigandis sanctionibus Iranis impositis iam profligata et paene ad exitum adducta esse videntur. Statalis secretarius Americanus, John Kerry, qui iter in medium Orientem et septentrionalem Africam interruperat, ut colloquiis interesset, et legata ab externis Europaeae Unionis, Catherina Ashton, cum Iranis (Abbas Araqchi, Mohammed Javad Zarif) complures horas egerunt. Etiam administri externi Britanniae (Guilliam Hague), Galliae (Laurens Fabius), Germaniae (Guido Westerwelle) aderant. Hodierno Saturni die Russiae administer Sergei Lavrov et eximius quidam diplomates Sinensis colloquiis intererunt. Et Americanus et Iranius legatus heri Veneris die vesperi se profecisse dixerunt sed multa operanda restare.
2014.11.21 Ve.d. Germaniae cancellarius Helimutus Kohl pridie Id. Nov. anno MCMLXXXIX, quarto die, postquam murus Berolinensis cecidit, Creisoviae, quae urbs in Polonia sita hodie Polonice Krzyzowa nominatur, una cum Tadeusz Mazowiecki, primo Poloniae principe administro, qui post secundum bellum mundanum democratico modo electus erat, sacris catholicis adfuit. Eo loco, quo fideles alter alterum per nomen pacis persalutant, uterque politicus sua sponte amplexum alterius ita petiit deditque, ut eo motu gestuque reconciliatio Germaniae cum Polonia symbolice exprimi putetur. Anno vicesimo sexto post Ewa Bozena Kopacz, Poloniae administra princeps, et Angela Merkel, Germaniae cancellaria, Creisoviae memoriae gratia una sacris oecumenicis aderant. Kopacz ad reconciliationem spectans Poloniam et Germaniam bellum recte pro disciplina et praeceptis habuisse dixit, Merkel ad simultates cum Russia spectans securitatem Europaeam in longum sine Russia perfici non posse. 2014.11.21Der deutsche Kanzler Helmut Kohl nahm am 12. Nov. 1989 drei Tage, nachdem die Berliner Mauer gefallen war, in Kreisau, das in Polen liegt und auf polnisch Krzyzowa heißt, zusammen mit dem polnischen Ministerpräsidenten Tadeusz Mazowiecki, dem ersten, der nach dem zweiten Weltkrieg demokratisch gewählt worden war, an einem katholischen Gottesdienst teil. An der Stelle, wo die Gläubigen den Friedensgruß austauschen, umarmten sich die beiden Politiker spontan so, dass man glaubt, in dieser Geste drücke sich die Versöhnung zwischen Polen und Deutschland symbolhaft aus. 25 Jahre danach nahmen die polnische Ministerpräsidentin Ewa Bozena Kopacz und die deutsche Kanzlerin Angela Merkel in Kreisau zum Gedenken zusammen an einem ökumenischen Gottesdienst teil. Kopacz sagte mit Blick auf die Versöhnung, Deutschland und Polen hätten aus dem Krieg die richtigen Lehren gezogen, Merkel mit Blick auf die Spannungen mit Russland, auf Dauer könne die Sicherheit Europas ohne Russland nicht erreicht werden.
2014.12.16 Ma.d. Insidiator quidam Iranicus, Haron Monis nomine, qui in Australia asylo fruitur, Sidneiae sclopeto armatus tabernam cafeteriam in frequentata et centrali platea sitam occupavit et maiorem eorum numerum, qui aderant, obsides cepit. Se asseclam islamici Status (IS) praebuit, neque tamen una cum aliis gessit. Post sedecim horas custodes publici die Martis mane invadentes captivos liberaverunt. Perpetrator ipse duoque alii, moderator cafei et causidica quaedam Sidneiensis, perierunt, alii vulnerati sunt. Haron Monis iam antea extremus islamista et violator iuris conspectus erat. Australia periclitatur, quod internationali coalitioni interest, quae islamistas Syriacos ictibus aeriis debilitat. 2014.12.16Ein Iranischer Attentäter namens Haron Monis, der in Australien Asyl genießt, hat in Sydney mit einem Gewehr bewaffnet ein Cafe, das an einem belebten zentralen Platz liegt, in seine Gewalt gebracht und eine größere Zahl der Anwesenden als Geisel genommen. Er gab sich als Anhänger des Islamischen Staates (IS) zu erkennen, handelte aber allein. Nach 16 Stunden drangen Polizisten am Dienstag morgen ein und befreiten die Gefangenen. Der Täter selbst und zwei andere, der Manager des Cafes und eine Anwältin aus Sydney, kamen ums Leben, andere wurden verwundet. Haron Monis war schon vorher als extremer Islamist und als Gesetzesbrecher aufgefallen. Australien ist bedroht, weil es an der internationalen Koalition teilnimmt, die die Syrischen Islamisten durch Luftschläge schwächt.
2014.12.26 Ve.d. Eskilstunae, in urbe Suetica, quae nonaginta chiliometra a capite Holmia abest, meschita incendio deleta est. Incendiarius, qui nazistici gregis esse putatur, a teste quodam flagranti crimine conspectus et nondum prehensus in fuga est. Incendium in domo quadam, cuius pedeplana nonnullis Muslimis ex Somalia oriundis loco precatorio erant, ortum est. Quinque homines ex viginti, qui in domo aderant, leviter vulnerati in nosocomium delati sunt. Etiam in Suetia, quae multos fugitivos recipere soleat, infestatio peregrina magnopere accrevit. 2014.12.26In der schwedischen Stadt Eskilstuna, die 90 km von der Hauptstadt Stockholm entfernt liegt, ist eine Moschee in Flammen aufgegangen. Der Brandstifter, der dem nazistischen Umfeld zugerechnet wird und auf frischer Tat von einem Zeuge beobachtet wurde, konnte noch nicht gefasst werden und ist auf der Flucht. Der Brand ist in einem Wohnhaus ausgebrochen, dessen Erdgeschoss von einigen Muslimen aus Somalia als Gebetsort genutzt wurde. Fünf Personen von den zwanzig, die im Haus anwesend waren, wurden leicht verletzt ins Krankenheaus eingeliefert. Auch in Schweden, das gewöhnlich viele Flüchtlinge aufnimmt, ist die Ausländerfeindlichkeit stark angewachsen.
additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores. Tac.ann.1,24,2.Beigegeben war ein großer Teil der prätorischen Reiterei und die kräftigsten von den Germanen, die der Caesar damals als Leibwächter um sich hatte. Zugleich sollte der Präfekt der Leibwache, Aelius Seianus, der seinem Vaters Strabo als Amtsgenosse an die Seite gesetzt war und bei Tiberius in hohem Ansehen stand, den jungen Mann leiten und den anderen, was sie zu hoffen und zu fürchten hätten, vor Augen führen. Als Drusus sich näherte, zogen ihm die Legionen, scheinbar zur Begrüßung, entgegen, nicht freundlichen Aussehens wie sonst, noch prunkend in ihren Auszeichnungen, sondern in entstellendem Schmutz und mit einer Miene, die traurig sein sollte, aber dem Trotz näher stand.
Consultatum inde inter legatos, quique alii senatorum aderant, quisnam Syriae praeficeretur. et ceteris modice nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum: Tac.ann.2,74,1.Die Legaten und die anderen anwesenden Senatoren berieten sich hierauf, wer die Provinz (einstweilen) verwalten solle. Da sich die übrigen nicht besonders bemühten, war die Wahl nur zwischen Vibius Marsus und Gneius Sentius lange offen.
namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversum amicos et ignotis quoque comi sermone et congressu; aderant etiam fortuita, corpus procerum, decora facies: sed procul gravitas morum aut voluptatum parsimonia; levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur, qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt. Tac.ann.15,48,3.Denn seine Redegewandtheit übte er zum Schutz seiner Mitbürger aus, seine Freigebigkeit an Freunden; sogar Unbekannten gegenüber war er leutselig im Gespräch und umgänglich. Auch zufällige Vorzüge standen ihm zur Seite, hohe Gestalt und einnehmende Gesichtsbildung. Fremd aber waren ihm ernstes Wesen und Zurückhaltung im Genuss; er gab sich der Schlaffheit, Prachtliebe und zuweilen auch der Ausschweifung hin. Und dies hatte den Beifall der Mehrzahl der Leute, die bei den so großen Verführungen des Lasters die höchste Gewalt nicht straff, noch sehr streng wünschen.
Aderant unguenta coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. Cic.Tusc.5,62,1Es waren da Salben, Kränze; Wohlgerüche wurden angezündet; auf den Tischen wurden die ausgesuchtesten Speisen aufgetürmt. Hochbeglückt erschien sich Damokles.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
25.04.2015 In Armenia et toto in mundo centenaria memorialia stragis quindecies centenorum milium Armeniorum ab Ottomanis ex anno MCMXV perpetratae exhibebantur. In Armeniae capite inter alios etiam Russicus praeses Vladimirus Putin et Francogallicus Franciscus Hollande aderant. Tayyip Erdoğan, Turcicus praeses, quamvis et magnum numerum mortuorum et verbum genocidii relidat, Armeniis suum dolorem declaravit. lc201504In Armenien und in der ganzen Welt wurden 100-Jahrfeiern zum Massaker, das die Ottomanen an 1,5 Millionen Armeniern seit 1915 begingen, abgehalten. In der armenischen Hauptstadt waren unter anderen auch der russische Präsident Vladimir Putin und der französische Francois Hollande anwesend. Obwohl der türkische Präsident Tayyip Erdoğan sowohl die große Zahl von Toten als auch die Bezeichnung “Völkermord” zurückweist, sprach er den Armeniern sein Beileid aus.
03.09.2015  Sinensium praeses Xi Jinping anno praeterito die IX mensis Maii Moscoviae versabatur, ut pompam participaret, qua Russia victoriam a Germania Hitleriana reportatam celebrabat (rettulimus d. 10. 05. 2014). Nunc versa vice Russicus praeses Putin per duos dies Pechini morabatur, ut celebritatibus adesset, quibus Sinenses bellum mundanum alterum deditione Iaponiae ante LXX annos in Asia confectum commemorant. In summa circa triginta hospites statales superioris gradus aderant, inter eos Ban Ki-moon, secretarius generalis Unitarum Nationum, Park Geun-hye, praeses Coreae Meridiolanis. Shinzo Abe, Iaponicus administer primarius, invitatus participationem renuerat. Sinenses hac occasione utebantur, ut suam vim militarem demonstrarent. Octoginta percentae armorum, quae mundo ostentabantur, sunt superioris technologiae atque adhuc ignota. Ut armamenta militaria verbis pacificis ornaret, praeses Sinensis sua oratione Sinas nullam hegemoniam petere, sed paci intentas esse affirmavit. Sinas numerum militum trecentis milibus deminuturas esse annuntiavit. Num hae affirmationes civitates, quae Mari Sinensi Australi adiacent, soporabunt? lc201509Der chinesische Präsident Xi Jinping hielt sich letztes Jahr am 9. Mai in Moskau auf, um an der Parade teilzunehmen, mit der Russland den Sieg über Hitlerdeutschland feierte (wir berichteten am 10. Mai 2014). Im Gegenzug war jetzt der russische Präsident Putin zwei Tage in Peking, um bei den Feierlichkeiten dabei zu sein, mit denen die Chinesen der Kapitulation Japans und des Endes des zweiten Weltkrieges in Asien vor 70 Jahren gedenken. Insgesamt waren etwa 40 hochrangige Staatsgäste anwesend, unter ihnen der Generalsekretär der UN Ban Ki Moon, und die südkoreanische Präsidentin Park Geun Hye. Der japanische Ministerpräsident Shinzo Abe hatte die Einladung ausgeschlagen. Die Chinesen nutzten diese Gelegenheit, ihre militärische Macht zu demonstrieren. 80% der Waffen, die der Welt vorgeführt wurden, sind technisch hoch entwickelt und waren bisher unbekannt. Um das Kriegsgerät mit Worten des Friedens zu garnieren, versicherte der chinesische Präsident in seier Rede, China strebe keine Hegemonie an, sondern fühle sich dem Frieden verpflichtet. Er kündigte an, China werde seine Militär um 300’000 Soldaten verringern. Ob diese Versicherungen die Staaten, die an das Südchinesische Meer grenzen, beruhigen werden?
18.11.2015  Pediludio, in quo societatibus nationalibus Germaniae et Nederlandiae die Martis vesperi in urbe Hannovera certandum erat, XC minutis ante initium abrenuntiatum est. Etiam cancellaria Merkel et complures administri spectatores exspectabantur. Lusum iuxta insidias Parisiacas durioribus condicionibus locum habiturum esse inter omnes constabat, sed voluntas signi contra tromocratiam dandi dubietatibus antevertit. Aditus stadii iam aperti erant, sed perpauci spectatores aderant, cum locutor stadialis homines per megaphonium celeriter, neque tamen panice stadium relinquere iussit. Pedilusores nondum in stadio erant; eorum coenautocineticum ex itinere in deversorium manipuli reverterat. Diu ignotum erat, cur res tam sero in discrimen venisset. Denique ab administris rerum interiorum et civitatis Saxoniae Inferioris et rei publicae foederali administrationem rerum secretarum solida et magis magisque aggravescentia indicia incursionis tromocraticae recepisse nuntiatum est. lc201511Das Fußballspiel, in dem die Nationalmannschaften Deutschland und der Niederlande am Dienstag Abend in Hannover antreten sollten, ist 90 Minuten vor dem Beginn abgesagt worden. Auch Kanzlerin Merkel und mehrere Minister wurden als Zuschauer erwartet. Dass das Spiel unmittelbar nach den Anschlägen in Paris unter ziemlich erschwerten Bedingungen stattfinden würde, war allen klar, aber der Wille, ein Zeichen gegen den Terrorismus zu setzen, überwog die Bedenken. Die Zugänge zum Stadion waren schon geöffnet, aber noch sehr wenige Zuschauer da, als der Stadionsprecher die Leute über Megaphon aufforderte, das Stadion zügig , aber nicht panisch zu verlassen. Die Spieler waren noch nicht im Stadion; ihr Gemeinschaftsbus kehrte von unterwegs in die Mannschaftsunterkunft zurück. Lange war unbekannt, warum diese Entscheidung so spät getroffen wurde. Schließlich wurde von den Innenministern sowohl von Niedersachsen als auch der Bundesrepublik mitgeteilt, dass die Geheimdienste belastbare und zunehmend ernstere Hinweise auf einen terroristischen Anschlag erhalten hätten.
02.VII.2016  Octo vel novem armati Daccae, in capite Bangladeshae, in tabernam cafaeariam in regione diplomatica sitam invaserunt et quibusdam interfectis non nullos eorum, qui aderant, hospitum obsides ceperunt. Islamicus, qui dicitur, status se istas insidias paravisse concupiscit. lc201607
24.VII.2016  Hilaria Clinton, quae futura candidata praesidentialis factionis democraticae exspectatur, cum Miamiae eventui electorio interesset, Timotheum Kaine, quem sibi vicarium elegit, primum in forensem lucem produxit. Qui nunc iam quartum annum rem publicam Virginiae in senatu Vashingtonensi repraesentat et tempus, antequam se ad rem publicam contulit, iurum civilium defensor atque in missionaria statione Iesuitarum in Honduria consumpserat. Hilaria eum his verbis extulit: "Huic omnia sunt, quae Donaldo Trump et Michaeli Pense desunt." Timotheus Kaine ab omnibus laudabatur, cum eos, qui aderant, Hispanice salutavit: "Salvete omnes", inquit, "in terra nostra, nam nos omnes Americani sumus." Quo modo certum signum dedit pro Latinis amplexandis contra murum, cui republicani aemuli favent, aedificandum. Conventus factionis, quo candidatus democraticus destinandus sit, die Lunae incohabit. lc201607
27.VII.2016  27.07.2016 In Francia septentrionali duo impetitores Islamistici in ecclesiam catholicam in suburbio quodam Rotomagi urbis (Rouen) sitam invadentes iugulum Fratris Jacobi Hamel, longaevi sacerdotis (LXXXIV annorum), quem honoris causa nomino, dum sacra matutina procurat, resolverunt et quattuor alios, qui sacris aderant, obsides ceperunt. Biocolytae arcessiti a monacha quadam, quae fuga se subtraxerat, ecclesiam cinxerunt atque insidiatores transfixerunt. Interea islamistica cuiuscumque modi congregatio, quae "civitatem" se nominare audet, de isto facinore gloriata est. Procul dubio Gallicus sacerdos in caelum receptus, uterque perpetrator in gehennam deiectus est. lc201607
12.11.2016  Impetu suicidali, quem Talibani die Iovis vesperi in domum ac sedem procuratoris Germanici in Septentrionali Afgania, in urbe Mazar-e-Sharif sitam fecerunt, sex homines Afganicae nationalitatis vitam amiserunt, ad centum viginti vulnerati sunt. Autocarrum materia displosiva sub carbones abdita onustum magna celeritate in circummurale invectum aditum diruptione effregit, per quem alii insidiatores armati, quorum certus numerus non constat, in aulam et in domum ipsam penetraverunt. Ibi a custodibus, qui et aderant et aliunde succurrebant, diutina telorum commutatione aegre deiecti sunt. Ex Germanicis functionariis, qui receptaculis interioribus noctem vallaverant, nullus damnificatus est. Aedificium nunc ruinosum iacet, comitatus in loca tuta translatus est. lc201611Durch den Selbstmordanschlag, den die Taliban am Donnerstag Abend auf den Amtssitz des deutschen Botschafters in Masar-i-Scharif in Nordafghanistan verübt haben, sind sechs Menschen afghanischer Nationalität zu Tode gekommen, bis zu 120 wurden verwundet. Ein mit unter Kohlen verstecktem Sprengstoff beladener LKW fuhr mit hoher Geschwindigkeit in die Ummauerung und brach durch die Explosion den Zugang auf, durch den andere bewaffnete Attentäter in den Hof und sogar das Gebäude eindrangen. Dort wurden sie von Sicherheitskräften, die anwesend waren und anderswoher zu Hilfe eilten in einem lange dauernden Schusswecksel mühsam niedergestreckt. Von den deutschen Mitarbeitern, die sich die Nacht über in inneren Schutzräumen verbarrikadiert hatten, kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
22.11.2016  Limae, in capite Peruviae, conventus civitatum Oceanum Pacificum accolentium, qui APEC nominatur, die Dominico suum finem cepit. Rectores et gubernatores, qui aderant, anxietatem quandam patefecerunt de commutatione Americanarum rationum politicarum, verentes, ne novus praeses, quod in certamine electorio obnuntiaverat, Americam a globali commercio intercludert. Baracus Obama, ne Donaldus Trump praedamnaretur, monuit. Se novam administrationem suo officio functuram sibi persuasisse. Interesse inter ea, quae in suffragiorum contentione dicerentur, et, quae post ad effectum adducerentur. Sinensis praeses Xi Jinping se sperare transitum rerum in America inoffensum fore dixit, Sinenses quidem suam portam non clausuros esse. Putin et Obama non plus quam quattuor minuta collocuti sunt. lc201611In der peruanischen Hauptstadt Lima ist am Sonntag das APEC-Treffen der Anrainerstaaten des Pazifischen Ozeans zu Ende gegangen. Die anwesenden Staatschefs zeigten eine gewisse Besorgnis über den Wechsel in der amerikanischen Politik. Sie fürchteten, der neue Präsident könne Amerika, was er im Wahlkamppf angekündigt hatte, vom Welthandel abkoppeln. Barack Obama warnte davor, Donald Trump vorzuverurteilen. Er sei überzeugt, dass die neue Administration ihren Job tun werde. Es gebe einen Unterschied zwischen dem, was im Wahlkampf gesagt und was danach umgesetzt würde. Der chinesische Präsident Xi Jinping sagte, er hoffe, dass es in Amerika einen sanften Machtwechsel gebe. China werde jedenfalls sein Tor nicht zuschlagen. Putin und Obama sprachen nur vier Minuten miteinander.
12.12.2016  In media urbe Cairo ictu tromocratico in copticam ecclesiam cathedralem perpetrato non minus quam viginti quinque homines, qui sacris aderant, vitam amiserunt, triginta quinque foede sauciati sunt. Quod in Aegypto inter Muslimos et Christianos, etiamsi simultates aemulationesque interdum accidunt, maximam partem pacalis usus intercedit, Al-Sisi praeses istas insidias item ad Christianos atque ad Muslimos spectavisse dixit. lc201612Mitten in Kairo kamen durch einen Terroranschlag auf die koptische Kathedrale mindestens 25 Menschen, die den Gottesdienst besuchten, ums Leben, 35 wurden schlimm verwundet. Weil in Ägypten das Verhältnis zwischen Muslimen und Christen trotz gelegentlicher Streitigkeiten und Rivalitäten weitgehend friedlich ist, konnte Präsident Al-Sisi behaupten, dieser Anschlag habe Christen und Muslimen in gleicher Weise gegolten.
12.01.2017  Hamaburgum novum urbis proprium et peculiare insigne habet: odeum Albicum, quod heri vesperi duobus milibus et centum electorum hospitum praesentibus primo concentu musico encaeniatum est. Inter hospites aderant etiam Germaniae cancellaria Merkel et praeses Ioachimus Gauck. Aedificatio iam bismillesimo septimo in insula Albis coepta et super muris veteris horrei portuensis in altum sublata, multorum hominum, quibus curae erat, architecti, structurorum, locatorum, civium vires et nervos et sacculum urbis debilitaverat. Quae autem omnia heri oblivioni sunt data. Nunc relucescit et resonat quasi "symphonia ex lapide et vitreo composita" (Olaus Scholz, burgimagister), neque ulla affectio restat praeter gaudium, elatio, festivitas. lc201701Hamburg hat ein neues, unverwechselbares Wahrzeichen: die Elbphilharmonie, die gestern Abend in Anwesenheit von 2100 auserlesenen Gästen mit dem ersten Konzert eingeweiht wurde. Unter den Gästen waren auch die deutsche Kanzlerin Merkel und Präsident Joachim Gauck. Der Bau war schon 2007 auf der Elbinsel begonnen und über den alten Mauern eines Hafenspeichers errichtet worden. Er hatte an den Kräften und Nerven vieler Menschen, die für ihn zuständig waren, des Architekten, der Bauleute, der Bauherren, der Bürger und am Geldsäckel der Stadt gezehrt. Das alles versank aber gestern in der Vergessenheit. Jetzt strahlt und tönt er wie "eine Symphonie aus Stein und Glas" (Olaf Scholz, Bürgermeister) und als einzige Gestimmtheit bleiben Freude, Stolz und Festlichkeit.
[172] Adhuc non deerant moderatores externarum civitatum, qui Russicum praesidem aut praesentes aut per telephonum colloquerentur, ut eius animum eius mitigarent atque ad bellum in Ucrania deponendum paratiorem facerent. Naftali Bennett, Israeliticus princeps administer, et Recep Tayyip Erdoğan, Turciae praeses, coram aderant Moscoviae, Francogallicus praeses Emmanuel Macron, Germanicus cancellarius Olavius Scholz aliique telephonabant. Eis omnibus eadem fere dicebat Vladimirus Putin: Russiam sua proposita esse assecuturam, aut colloquiis aut bello. spr.07.03.22Es fehlte bisher nicht an ausländischen Staatsmännern, die entweder persönlich oder telefonisch mit dem russischen Präsidenten sprachen, um ihn milder zu stimmen und eine höhere Bereitschaft zu wecken, den Krieg in der Ukraine zu beenden. Der israelische Premier Naftali Bennett und der türkische Präsident Recep Tayyip Erdoğan waren persönlich in Moskau, der französische Präsident Emmanuel Macron und der deutsche Kanzler Olaf Scholz telefonierten. Ihnen allen wurde annähernd dasselbe gesagt: Russland werde seine Ziele erreichen, entweder durch Verhandlungen oder durch Krieg. (07.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden