2013.11.15 Christiano Wulff, pristino Germaniae praesidenti ad iudicem causa dicenda est. Ab actore publico de ambitu est accusatus, quod, cum in magistratu esset, ab amico quodam largitionem accepisset, cuius negotiis ipse invicem favisset. Christianus Wulff, postquam iam antea multae aliae criminationes caecae ab eo remotae sunt, se etiam in ista causa innocentem ab isto crimine absolutum iri confidit. "Post hanc actionem", inquit. "spero me rursus eas res moliturum, quae semper adhuc mihi cordi erant." |