Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
Ad rem: [211] Prope Russicam urbem Belgorod, quae non longe a finibus Ucranicis abest, hesterno die Veneris (tricesimo septimo die Ucranici belli) depositorium petrolii ictu aerio incendefactum est. Russi Ucranos duobus helicopteris peralte volantibus depositorium aggressos esse accusant. Ucranicus autem administer a rebus externis eiusmodi ictum perfectum esse neque verificare neque falsificare vult. Dimitrius Pescov, Cremlini locutor, ne iste casus colloquia impediret, monuit.