Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
Ad rem: [223] Ucranica gubernatio Gualterium Steinmeier, Germanicum praesidem foederalem, Chioviam visitare abnuit. Steinmeier disposuerat una cum Polonico collega Andrezej Duda primum tres Balticas civitates perlustrare, deinde Chioviam proficisci, ut communi Europaeae solidaritati notam apponerent. At cur reluctantur Ucrani? Est, ut praesidi Steinmeier vitio vertant, quod iuxta belli ortum secundum gasiductum borealem approbavisset. Quamquam Ucrani id non perperam dicunt, tamen dubitari licet, num prudentiae sit, Germanicum praesidem hospitem ingratum denotare.
(14) "Regierungs%" zeigt alle Wörter, die mit "Regierungs" beginnen