Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
Ad rem: [219] Ut pauca de hesterno die (de quadragesimo quinto die Ucranici belli, 09.04.22) referam: Propter constipationem Russicarum copiarum hodie cives regionis Luganopolitanae denuo sunt iussi Russico impetui antevertere et confestim se in tutum recipere. Russia generali Alexandro Dvornicov summum imperium in Ucrania deferens ordinem imperatoriam denuo constituisse videtur. Qui generalis magnum usum in re militari in Syria consecutus esse dicitur. Britannicus primus administer, qui eo die Chioviae versabatur, Ucranis insuper militares et pecuniarias opportunitates promisit.
(2) Drei Arbeitsbereiche: 1. Wortausgabe, 2. Formenbestimmung, 3. Textbelege