|
Secundum Bellum
Punicum
nach: Lhomond - Holzer:
Viri Illustres
bearbeitet v. E.Gottwein
36. QUINTUS
FABIUS MAXIMUS.
1. Hannibal,
Hamilcaris filius, novem
annos natus (237 v.Chr.) a patre
altaribus admotus odium in Romanos perenne
iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum
bellum Punicum. Nam Hamilcare
mortuo (229/28) Hannibal
causam belli quaerens Saguntum,
civitatem Hispaniae Romanis
foederatam, evertit (219). Quam
ob rem Roma missi sunt Carthaginem
legati, qui populi Romani querimonias
deferrent et Hannibalem ut mali
auctorem exposcerent. Tergiversantibus Poenis, Quintus
Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto: "Hic",
inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite."
Poenis "bellum" succlamantibus Fabius
excussa toga bellum se dare dixit. Poeni se accipere responderunt et,
quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.
2. Hannibal
superatis Pyrenaei et Alpium
iugis in Italiam venit. Publium
Scipionem apud Ticinum amnem,
Sempronium
apud Trebiam, Flaminium
apud Trasumenum profligavit.
3. Adversus hostem totiens victorem missus Quintus
Fabius dictator Hannibalis
impetum mora fregit. Namque superiorum ducum cladibus edoctus belli rationem
mutare et adversus Hannibalem,
tot victoriis insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo
Italiam constituit Cunctatorisque
nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta exercitum ducebat modico
ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque cum eo congrederetur;
castris, nisi quantum necessitas cogeret, miles tenebatur. Dux neque occasioni
rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti
dabat. Frumentatum exeunti Hannibali
opportunus aderat agmen carpens, palantes excipiens. Itaque cum ex levibus
proeliis superior discederet, militem minus iam coepit aut virtutis suae
aut fortunae paenitere.
4. His artibus cum Hannibalem
Fabius
in agro Falerno locorum
angustiis inclusisset, ille sine ullo exercitus detrimento sese expedivit.
Nam arida sarmenta in boum cornibus alligata principio noctis incendi
bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis
cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrerent, Romani miraculo
attoniti constiterunt: ipse Fabius
insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Hannibal
ex angustiis evasit.
5. Dein Hannibal,
ut Fabio
apud suos conflaret invidiam, agrum eius omnibus circa vastatis intactum
reliquit. At Fabius,
ut omnem suspicionem a se propulsaret, misso Romam
Quinto filio
inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos Romanos redemit.
6. Haud grata tamen Romanis erat Fabii
cunctatio eumque pro cauto timidum, pro considerato segnem vocitabant.
Augebat invidiam Minucius,
magister equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello sedulo
tempus terere, quo diutius in magistratu esset solusque et Romae
et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictarori
magistrum equitum imperio aequavit. Quam iniuriam aequo animo tulit Fabius
legionesque cum Minucio
divisit. Cum autem Minucius
temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius.
Cuius subito adventu compressus Hannibal
receptui cecinit palam confessus abs se Minucium,
se a Fabio
victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt eam nubem, quae sedere
in iugis montium solita esset, tandem cum procella imbrem dedisse. Minucius
autem periculo liberatus castra cum Fabio
iunxit et patrem eum, cui salutem deberet, appellavit idemque milites
facere iussit. Ei deinceps parere non iam abnuit.
7. Postea Hannibal
Tarento per proditionem potitus
est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini
coniuraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Hannibalem,
qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum, quid pararent, exposuissent,
collaudavit eos Hannibal monuitque,
ut redeuntes pecora Carthaginiensium,
quae pastum
propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste factam aut
praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac saepius ab iis
factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore
sibilo
dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal
eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est. Ubi
portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum vigilem excitavit.
Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum beluae
magnitudinem miratur, venabulo
occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos
obtruncant. Tum Hannibal cum
suo agmine ingreditur; Romani passim trucidantur. M.
Livius Macatus, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt,
in arcem confugit.
8. Profectus igitur Fabius
ad recipiendum Tarentum urbem
obsidione cinxit. Res levis momenti Romanos ad rem ingentem perficiendam
plurimum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini
deperiebat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii
erat. Miles iubente Fabio
pro perfuga Tarentum transiit
ac per sororem praefecto conciliatus eum ad tradendam urbem pepulit. Fabius
vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus ille custodiebat.
Eo adiuvante Romani in urbem transcenderunt. Inde proxima porta refracta
Fabius
cum exercitu intravit. Hannibal
nuntiata Tarenti oppugnatione
cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset: "Et
Romani", inquit, "suum Hannibalem
habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum
amisimus."
9. Cum postea Livius
Macatus coram Fabio
gloriaretur, quod arcem Tarentinam
retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum
recepisse: "Certe", respondit Fabius,
"nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem."
10. Quintus
Fabius iam senex filio
suo consuli legatus fuit;
cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est duodecim
lictoribus pro more anteuntibus.
Equo vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus
undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod cum
consul animadvertisset, proximum lictorem
iussit inclamare Fabio
patri, ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens: "Non ego, fili,"
inquit, "tuum imperium contempsi, sed experiri volui, num scires
consulem agere." Ad summam senectutem vixit Fabius
Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est;
sed insita eius ingenio prudentia bello, quod tum gerebatur, aptissima
erat. Nemini dubium est,quin rem Romanam cunctando restituerit. Ut Scipio
pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse visus
est. Alter enim celeritate sua Carthaginem
oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma
opprimi posset.
37. LUCIUS
AEMILIUS PAULUS et GAIUS
TERENTIUS VARRO.
1. Hannibal
in Apuliam pervenerat. Adversus
eum Roma profecti sunt duo consules
Paulus Aemilius
et Terentius
Varro. Paulo
sollers Fabii
cunctatio magis placebat. Varro
autem ferox et temerarius acriora sequebatur consilia. Ambo apud vicum,
qui Cannae appellabatur, castra
posuerunt. lbi Varro
invito collega aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus caesusque
est Romanus exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta est res publica.
Aemilius Paulus
telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum cruore conspexit
quidam tribunus militum:
Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili.
Quin tu potius, respondit Paulus,
abi, nuntia patribus, ut urbem muniant, ac, priusquam hostis victor adveniat,
praesidiis firment: tu me patere in hac militum meorum strage exspirare.
Alter consul cum paucis equitibus fugit.
2. Hannibali
victori cum ceteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse sumeret,
et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis, Maharbal,
minime cessandum ratus, Hannibalem
hortabatur, ut statim Romam pergeret:
"Dis iuvantibus", inquit, "post diem quintum victor in
Capitolio epulaturus es."
Cum Hannibali illud consilium
non probaretur, Maharbal adiecit:
"Vincere scis, Hannibal,
sed victoria uti nescis." Mora huius diei satis creditur saluti fuisse
urbi et imperio. Postero die, ubi primum illuxit, ad spolia legenda Poeni
insistunt. Iacebant tot Romanorum milia, ut missi sint Carthaginem
tres modii anulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detracti erant.
Dein Hannibal in Campaniam
devertit, cuius deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit.
3. Numquam tantum pavoris Romae
fuit, quantum, ubi acceptae cladis nuntius advenit. Neque tamen ulla pacis
mentio facta est; imo Varroni
calamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibus actae,
quod de re publica non desperasset: qui si Carthaginiensium
dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset.
4. Dum Hannibal
Capuae segniter et otiose ageret,
Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta sunt templis
et porticibus vetera hostium spolia.
Egebat aerarium: opes suas senatus
libens in medium protulit, patrumque exemplum imitati sunt equites.
Deerant milites: nomina dederunt quidam adhuc praetextati,
id est, qui nondum septemdecim annos nati erant, sed satis virium ad ferenda
arma habere videbantur: empti sunt publice etiam armati servi. Id magis
placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.
5. Cum Hannibal
redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam
ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis postulavit Hannibal,
quam ut iurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros. Eos senatus
non redimendos censuit, cum id parva pecunia fieri potuisset, ut militibus
Romanis insitum esset aut vincere aut mori. Unus ex iis legatis
e castris egressus, velut aliquid oblitus, paulo post in castra erat regressus,
deinde comites ante noctem assecutus erat. Is ergo, re non impetrata,
domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esse iure iurando interpretabatur.
Quod ubi innotuit, iussit senatus illum comprehendi, et vinctum duci ad
Hannibalem. Ea res Hannibalis
audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis
tam excelso esset animo.
38. MARCUS
CLAUDIUS MARCELLUS
1. Claudius
Marcellus praetor Hannibalem
vinci posse primus docuit. Cum enim Hannibal
ad Nolam spe urbis per proditionem
recipiendae accessisset, Marcellus
instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus
Hannibal exercitum ad Caslilinum,
parvam Campaniae urbem, duxit.
Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat, ut
nimium hominum esse videretur. Hannibal
primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit pellicere: deinde,
cum in fide Romana perstarent, moliri portas et claustra refringere parat.
Tum ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae ad id ipsum intus
instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Hannibalem
ab incoepto avertit. Itaque, hiems cum ingrueret, relicto circa Casilinum
praesidio, ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam
concessit, partemque maiorem hiemis exercitum in tectis habuit.
2. Mitescente iam hieme, Hannibal
Casilinum rediit, ubi obsidio
continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum
cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus
amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus,
qui cum equitatu Romano Casilino
assidebat, farre
ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuntium ad magistratum
Casilinum misit, ut exciperet
dolia, quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt.
Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio
factum est. Re detecta, Hannibal,
catena per medium flumen iniecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis
sparsae, quae aqua defluente Casilinum
deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas
aliquamdiu sublevata est.
Postremo tamen ad id ventum est inopiae, ut Casilinates
lora
manderent
detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus
aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluit
ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci leniendae famis gratia.
Utrique, venditori nempe et emptori, sors merita obtigit; nam avaro fame
consumpto non licuit illa pecunia frui; emptor cibo comparato vixit. Tandem
omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum
hostes locum exarassent, Casilinates
raporum semen iniecerunt. Miratus Hannibal
exclamavit: "Eone usque, dum ea nascantur, ad Casilinum
sessurus sum?" Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum
demum aequas deditionis condiciones non repudiavit.
3. Postea cum Sicilia
a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus
consul creatus Syracusas,
urbem Siciliae
nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec urbem nisi post tres
annos cepit Marcellus.
Rem confecisset celerius, nisi unus homo ea tempestate Syracusis
fuisset, Archimedes, vir
admirabili ingenio praeditus, qui multis et mirabilibus machinis inventis
omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis,
Marcellus
eximia hominis prudentia delectatus, ut capiti eius parceretur, edixit.
Archimedes, dum in pulvere
quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam esse non senserat.
Miles praedandi causa a in domum eius irrupit et stricto super caput gladio,
quisnam esset, eum interrogavit. Archimedes
propter cupiditatem illud investigandi, quod requirebat, nomen suum non
indicavit sed: "Noli", inquit, "circulos meos turbare."
Quapropter a milite obtruncatus est. Cuius mortem aegre tulit Marcellus,
sepulturaeque curam habuit.
4. Marcellus,
recepta Sicilia,
cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti
Romam inire liceret. Id non impetravit;
sed tantum, ut ovans ingrederetur.
Pridie quam urbem intraret, iniussu senatus in monte
Albano triumphavit; inde ovans
multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum
praelata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa, quibus abundabant
Syracusae;
quae omnia ad aedem Honoris atque
Virtutis contulit; nihil in suis
aedibus, nihil in hortis posuit. Cumque de Marcello
consulatum tum gerente Siculi quaestum Romam
venissent, ultro de illis in senatum admittendis rettulit querentesque
de se patienter sustinuit. Improbatis a patribus querelis eorum clementer
excepit orantes, ut ab eo in clientelam
reciperentur; nullas adversus illos inimicitias exercuit neque per reliquam
vitam illis bene facere destituit.
5. In sequenti anno iterum adversus Hannibalem
missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare
Marcellus
cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus
proficiscitur; sed in insidias ab Hannibale
locatas delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Hannibal
inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri iussit.
39. GAIUS
CLAUDIUS NERO ET MARCUS
LIVIUS SALINATOR
1. Hasdrubal
frater Hannibalis ex Hispania,
profectus cum ingentibus copiis in Italiam
traicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si iungere se Hannibali
potuisset. Itaque Roma profecti sunt
duo consules Claudius
Nero et Livius
Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Hasdrubali
ab Alpibus descendenti occurreret,
ille in Apuliam, ut Hannibali
se opponeret. Fuerant Livio
cum Nerone veteres
inimicitiae; tamen ubi ei collega datus est, iniuriae, quam gravissimam
acceperat, oblitus est; et amicitiam cum eo iunxit, ne propter privatam
discordiam res publica male administraretur. Ea gratiae reconciliatione
laetus senatus digredientes in provincias consules prosecutus est. Erat
autem inter hos sic compositum, ut uterque in sua provincia hostem contineret,
neque coniungi aut conferri in unum eius vires pateretur.
2. Inter haec Hasdrubal
Italiam ingressus, quatuor equites
cum litteris ad Hannibalem misit:
qui capti ad Neronem
sunt perducti. Consul cognito Hasdrubalis
consilio audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis profectus
est nocte et inscio Hannibale
paene totam Italiam emensus sex
dierum spatio ad castra Livii
pervenit amboque collatis signis Hasdrubalem
apud Senam vicerunt. Caesa
sunt eo proelio quinquaginta sex hostium millia. lpse Hasdrubal,
ne tantae cladi superesset, concitato equo se in cohortem Romanam immisit
ibique pugnans cecidit. Nero
ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate, qua venerat, in castra
sua rediit, antequam Hannibal
eum discessisse sentiret. Caput Hasdrubalis,
quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes iussit.
Hannibal, viso fratris occisi
capite, dixisse fertur: "Agnosco fortunam Carthaginis".
40. PUBLIUS
CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS.
1. Publius
Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem
singulari virtute servavit: nam cum is in pugna apud Ticinum
contra Hannibalem commissa graviter
vulneratus esset et in hostium manus iamiam venturus esset, filius interiecto
corpore Poenis irruentibus se opposuit et patrem periculo liberavit. Quae
pietas Scipioni
postea aedilitatem petenti favorem
populi conciliavit; cum obsisterent tribuni
plebis negantes rationem eius esse habendam, quod nondum ad petendum
legitima aetas esset:
"Si me", inquit Scipio,
"omnes quirites aedilem
facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia
itum est, ut tribuni
incepto destiterint.
2. Post cladem Cannensem,
Romani exercitus reliquiae Canusium
perfugerant; cumque ibi tribuni
militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium
Scipionem admodum adulescentem summa imperii delata est. Quibus consultantibus
P.Furius Philus,
consularis viri filius, nobiles quosdam iuvenes desperata salute de Italia
deserenda conspirare. Statim in hospitium Metelli,
qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio;
cumque concilium ibi iuvenum, de quibus allatum erat, invenisset, stricto
super capita consultantium gladio: "Iurate", inquit, "vos
neque rem publicam populi Romani deserturos neque alium civem Romanum
deserere passuros; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse
sciat." Haud secus pavidi, ac si victorem Hannibalem
cernerent, iurant omnes, custodiendosque semet ipsos Scipioni
tradunt.
3. Cum Romani duas clades in Hispania
accepissent duoque
ibi summi imperatores intra triginta dies cecidissent, placuit exercitum
augeri eoque proconsulem mitti; nec tamen, quem mitterent, satis constabat.
Ea de re indicta sunt comitia.
Primo populus exspectabat, ut, qui se tanto dignos imperio crederent,
nomina profiterentur; sed nemo illud imperium suscipere audebat. Maesta
itaque civitas erat, et prope consilii inops. Subito Cornelius
Scipio, quatuor et viginti ferme annos natus, professus est se petere,
et in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam
omnium ora conversa sunt, ad unum omnes Scipionem
in Hispania proconsulem esse
iusserunt. At postquam animorum impetus resedit, populum Romanum facti
paenitere coepit . Aetati Scipionis
maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio,
advocata contione de bello, quod gerendum esset, magno elatoque animo
ita disseruit, ut homines cura liberaret speque certissima impleret.
4. Profectus igitur in Hispaniam
Scipio
Carthaginem novam, quo
die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae
et Hispaniae opes, ibi arma,
ibi pecunia, ibi totius Hispaniae
obsides erant: quibus omnibus potitus est Scipio.
Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Quam ibi
comperit illustri loco inter Celtiberos
natam, principique eius gentis adulescenti desponsam fuisse, arcessitis
parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam redimendam
satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem
orabant, ut id ab se donum reciperet. Scipio
aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad se virginis sponso: "Super
dotem", inquit, "quam accepturus a socero es, haec tibi a me
dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere eum iussit.
llle domum reversus, ad referendam Scipioni
gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit.
5. Deinde Scipio
Hasdrubalem victum ex Hispania
expulit. Castris hostium potitus omnem praedam militibus concessit, captivos
Hispanos sine pretio domum dimisit, Afros venire iussit. Erat inter eos
puer adultus regii generis, forma insigni. Quem cum percontaretur Scipio,
quis et cuius esset et cur id aetatis in castris fuisset: "Numida
sum", inquit puer, "Massivam
populares me vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum, Numidiae
regem, educatus sum: cum avunculo Masinissa,
qui nuper subsidio Carthaginiensibus
venit, in Hispaniam traieci;
prohibitus propter aetatem a Masinissa
numquam ante proelium inii. Eo die, quo pugnatum est cum Romanis, inscio
avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exii. Ibi prolapso equo captus
sum a Romanis." Scipio
eum interrogavit, velletne ad avunculum reverti. Cum effusis gaudio lacrimis
id vero se cupere respondisset, Scipio
puerum anulo aureo et equo ornato donavit datisque, qui tuto deducerent,
equitibus dimisit.
6. Cum Publius
Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa
multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio
silentio per praeconem facto dixit: "Nomen imperatoris, quo me mei
milites appellarunt, mihi maximum est; regium nomen, alibi magnum, Romae
intolerabile est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis
licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos, ut a regis appellatione
abstineatis." Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio
id aspernabatur, quod alii mortales admirantur et concupiscunt.
7. Scipio
recepta Hispania, cum iam bellum
in ipsam Africam transferre meditaretur,
conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem
Massaesylorum regem, opulentissimum
totius Africae regem, quem magno
usui sibi fore sperabat, primum tentare statuit. Itaque legatum
cum donis ad eum misit C.Laelium,
quocum intima familiaritate vivebat. Syphax
amicitiam Romanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare nec accipere
nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio
igitur in Africam traiecit. Forte
ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal
pulsus Hispania ad eundem portum appelleret Syphacis
amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum
simul apud regem est, eodem etiam lecto Scipio
atque Hasdrubal accubuerunt.
Tanta autem comitas inerat in Scipione,
ut non Syphacem modo sed etiam
hostem infestissimum Hasdrubalem
sibi conciliaverit. Itaque Scipio
foedere icto cum Syphace in Hispaniam
ad exercitum rediit.
8. Masinissa
quoque amicitiam cum Scipione
iungere iamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum
principes misit ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus
retineri a Scipione
iussit; remisso tertio, qui Masinissam
ad locum constitutum adduceret, Scipio
et Masinissa cum paucis in
colloquium venerunt. Ceperat iam ante Masinissam
ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis veneratio
cepit: erat enim in vultu summa maiestas; accedebat promissa caesaries
habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris
et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida
gratias de filio sororis remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse
occasionern, quam tandem oblatam non omiserit; cupere se illi et populo
Romano operam navare. Laetus eum Scipio
audivit atque in societatem recepit.
9. Scipio
deinde Romam rediit et ante
annos consul factus est. Sicilia
ei provincia decreta est, permissumque, ut in Africam
inde traiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum
equitum numerum complere nec posset illos statim armis et equis instruere,
id prudenti consilio perfecit. Namque trecentos iuvenes ex omni Sicilia
nobilissimos et ditissimos legit velut eos ad oppugnandam Carthaginem
secum ducturus eosque iussit, quam celerrime arma et equos expedire. Iuvenes
edicto imperatoris paruerunt, sed longinquum et grave bellum reformidabant.
Tunc Scipio
se istam militiam eis remissurum esse ait, si arma et equos militibus
Romanis tradere voluissent. Laeti condicionem acceperunt iuvenes Siculi.
Ita Scipio
sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.
10. Tunc Scipio
ex Sicilia in
Africam vento secundo profectus
est. Tantus erat militum ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed
ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae
ablatae sunt, conspectaque brevi Africae
litora. Scipio
cum egrediens ad terram navi prolapsus esset et milites ob hoc attonitos
cerneret, id, quod trepidationem afferebat, in hortationem convertens:
"Africam", inquit, "oppressi,
milites!" Expositis copiis in proximis tumulis castra metatus est.
lbi speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec
supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est;
sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos: dein interrogavit,
num ea satis considerassent, quae speculari essent iussi; tum prandio
dato incolumes eos dimisit. Qua sui fiducia prius animos hostium, quam
arma contudit.
11. Scipioni
in Africam advenienti Masinissa
se coniunxit cum parva equitum turma; at Syphax
a Romanis ad Poenos defecerat. Hasdrubal
Poenorum dux Syphaxque
Scipioni se opposuerunt: qui utriusque castra una nocte perrupit et
incendit. Syphax ipse captus
et vivus ad Scipionem
pertractus. Quem cum in castra Romana adduci nuntiatum esset, omnis velut
ad spectaculum triumphi multitudo effusa est: praecedebat ipse vinctus;
sequebatur nobilium Numidarum
turba. Movebat omnes fortuna viri, cuius amicitiam olim Scipio
petierat. Regem aliosque captivos Romam
misit Scipio:
Masinissam, qui egregie rem
Romanam adiuverat, aurea corona donavit.
12. Haec et aliae, quae sequebantur, clades
Carthaginiensibus tantum terroris
intulerunt, ut Hannibalem ex
Italia ad tuendam patriam revocarent:
qui frendens gemensque ac vix lacrimis temperans legatorum
verba audisse et mandatis paruisse dicitur. Respexit saepe Italiae
litora, semet ipsum accusans, quod non exercitum victorem statim a pugna
Cannensi Romam
duxisset. Iam Zamam venerat Hannibal,
quae urbs quinque dierum iter a Carthagine
abest; inde nuntium ad Scipionem
misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Scipio,
cum colloquium haud abnuisset, dies locusque constituitur. Itaque congressi
sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquamdiu mutua admiratione
defixi. Cum vero de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad
suos se receperunt renuntiantes armis esse decernendum. Proelio deinde
commissoHannibal victus cum
quatuor tantum equitibus fugit. Ceterum constat utrumque de altero confessum
esse neque aciem melius instrui potuisse neque acrius pugnari.
13. Carthaginienses
metu perculsi ad petendam pacem legatos
mittunt triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana venerunt,
veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Hannibalem
transferentes. Victis leges imposuit Scipio.
Legati, cum nullas condiciones recusarent, Romam
profecti sunt, ut, quae a Scipione
pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace
terra marique parta Scipio
exercitu in naves imposito Romam
revertit. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non
ex urbibus modo, sed etiam ex agris multitudo vias obsidebat. Scipio
inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus,
primusque nomine victae a se gentis est nobilitatus Africanusque appellatus.
14. Hannibal
a Scipione
victus, suisque invisus, ad Antiochum
Syriae regem confugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma
legati ad Antiochum,
in quibus erat Scipio
Africanus, qui cum Hannibale
Ephesi collocutus ab eo
quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit Hannibal
Alexandrum, Macedonum
regem, maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset.
Interroganti deinde, quem secundum poneret: "Pyrrhum",
inquit, "quod primus castra metari docuit nec quisquam illo elegantius
loca cepit, et praesidia disposuit." Sciscitanti demum, quem tertium
duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio:
"Quidnam igitur", inquit, "tu diceres, si me vicisses?"
- "Tum me vero", respondit Hannibal,
"et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores
posuissem." Ita improviso assentationis genere, Scipionem
e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.
15. Decreto adversus Antiochum
bello cum Syria provincia
obvenisset Lucio
Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi ac roboris, senatus
curam huius belli gerendi collegae eius Gaio
Laelio mandari malebat. Surgens tunc Scipio
Africanus, frater maior Lucii
Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est, cum diceret in
fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei legatum
fore promisit. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii
Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori legatus
in Asiam profectus est et
tamdiu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen
Asiatici peperisset.
16. Eodem bello filius Scipionis
Africani captus est et ad Antiochum
deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamvis ab eius
patre tum maxime finibus imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus
a Romanis peteret, legatus eius
Publium
Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum regem dixit,
si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio
respondit: Abi, nuntia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nunc
quidem aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam, ut bello
absistat neque ullam pacis condicionem recuset. Pax non convenit; tamen
Antiochus Scipioni
filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem ulcisci
maluit.
17. Victo Antiocho,
cum praedae Asiaticae ratio a Lucio
Scipione reposceretur, Africanus
prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur et
inimicorum accusatio refelli poterat, discerpsit, indignatus scilicet
ea de re dubitari, quae se ipso legato
administrata esset. Quin etiam hunc in modum verba fecit: "Non est,
quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in aerarium rettulerim,
qui antea illud Punico auro repleverim, neque mea innocentia potest in
dubium vocari. Cum Africam totam
potestati vestrae subiecerim, nihil inde praeter cognomen rettuli. Non
igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt;
sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia est loculetior." Tam
constantem defensionem Scipionis
universus senatus comprobavit.
18. Deinde Scipioni
Africano duo tribuni
plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho
capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna
hominum frequentia in forum est deductus. Iussus causam dicere rostra
conscendit et corona triumphali capiti imposita sine ulla criminis mentione
magnificam orationem de rebus a se gestis habuit: "Hoc ego die",
inquit, "Hannibalem Poenum,
imperio nostro inimicissimum, magno proelio in terra Africa
vici pacemque nobis et victoriam peperi insperatam. Ne igitur simus adversus
deos ingrati sed relinquamus istos nebulones eamusque nunc protinus in
Capitolium Iovi
Optimo Maximo supplicatum." A rostris statim in Capitolium
ascendit. Simul se universa contio ab accusatoribus avertit et secuta
Scipionem
est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit.
Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace
rege et Carthaginiensibus urbem
est invectus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum
concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.
19. Cum Scipio
Africanus Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum videndum
forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire ratus esset, praesidium
servorum in tecto collocavit aliaque parabat, quae ad eos repellendos
opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae
appropinquant et clara voce nuntiant se non vitae eius hostes, sed virtutis
admiratores venisse conspectum tanti viri expetentes; proinde ne gravaretur
se spectandum praebere. Quae postquam audivit Scipio,
fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tanquam religiosissimam
aram venerati cupide Scipionis
dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt: deinde positis ante vestibulum
donis laeti, quod sibi, Scipionem
ut viderent, contigisset, domum reverterunt. Paulo post (183)
mortuus est Scipio
moriensque ab uxore petivit, ne corpus suum Romam
referretur.
|