G.) Lektüre (lateinisch)

ZVAB.com
 
Die germanische Göttin Nerthus (nach Tac.Germ.40)
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
 Tacitus non solum de vita institutisque Germanorum, sed etiam de deis dicit: Romani deis templa exstruebant et statuas deorum in templis ponebant. Germani neque signa deorum fingebant neque deos templis includebant, sed in lucis colebant. Deorum maxime Mercurium colebant, dearum Terram vel Nerthum. Erat in insula Oceani lucus deae et in luco vehiculum. Quotannis dea, ut Germani credebant, visebat populum Germanorum. Tum servi vehiculum ex luco ducebant, dea vehiculum conscendebat, vaccae deam per terras vehebant. Tum arma quiescebant; nemo contra adversarios bello contendebat; in terra erat gaudium et laetitia. Denique vaccae rursus vehiculum in lucum vehunt et dea ex terra excedit.
  Lateinische Fragen:
 
  1. Ubi Germani deos colebant?
  2. Quem deorum maxime colebant?
  3. Cuius lucus erat in insula Oceani?
  4. Cui Germani agriculturam committebant?
   
Fußseite zu Graeca-Lex
 
 
bottom © 2000 - 2018 - Letzte Aktualisierung: 20.04.2014 - 19:51