Lateinische Übungstexte zu Senecas Briefen mit einer wörtlichen deutschen Übersetzung und Anmerkungen.

 

Besonders zur Vorbereitung auf das Latinum 

(Sen.epist.104,7-10; 19-20)

 

Sen.epist.104,7-10; 19-20
Ãœber Sinn und Nutzen des Reisens

 

Narrant Socratem querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profecissent, respondisse: „Non immerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris." O quam bene cum quibusdam ageretur, si ab se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodum; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes.
Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabimus bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus. Maximum malum iudicabis mortem, cum in illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones. Vanis semper agitaberis.
Quid peregrinatio prodesse cuiquam poterit? Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat. Tam diu ista urguebunt mala macerabuntque te per terras ac maria vagantem, quamdiu malorum gestaveris causas.
Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et adsumenda desideria intra salutarem modum contine! Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana!
 

 

bene agitur cum aliquo: „es steht mit jem. gut" – aberrare: h. „loskommen" – oportet + Konj.: denken Sie sich nach oportet ein „ut" – pertinere ad + Akk.: „mit etw. zu tun haben" – illa: sc. civitas – falsus, a, um: h. „eingebildet" – sibi videri: „glauben" – tanto deficitur: „es mangelt an soviel" – male habere aliquem: „jem. übel mitspielen, jem. quälen" – consul factus: übersetzen Sie als konditionalen NS – reficere: h. „zum zweiten Mal wählen" – gestare: „mit sich herumtragen" – adsumere: h. „hinnehmen" – desiderium, i n.: h. „Bedürfnis" (gedacht ist an Bedürfnisse wie Durst, Hunger).
[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Bibliographie | Literaturabfrage ]

 

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2024 - /lattxt/Sen.epist.104.php - Letzte Aktualisierung: 04.12.2018 - 08:00