Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

De utilitate linguae Latinae

 

"Numquam talis lingua qualis Latina denuo erit, numquam subtilitas pulchritudo enuntiatio talem unitatem effingent. Nostrae linguae nimis multa verba habent. Oculos modo in editiones bilinguales convertas: a sinistra pauca verba composita, a dextra turba obscuritate verborum haud facile perspicenda.” Magister linguae Latinae vel homo humanistice eruditus, qui hanc laudationem legerit, animo valde commoveatur, praesertim cum non ab homine ad artem suam inclinato, sed a scriptore Nederlandico nomine Cees Nooteboom composita sit. (Vide, Narratio sequens, pagina 18) .Nonne haec laudatio - haud scio an non voluerit - ultima vox linguae mortuae est? At quae est "lingua mortua"? Diurnarius quidam nuper verbum mortui ut in Mari Mortuo intellegendum esse censuit (vide R. Schüble in TEMPUS ( ZEIT) 11.11.98). Dubium non est, quin Mare Mortuum non iam ita animatum sit, ut aliae aquae naturales. Praeter quasdam muscas et nonnullos cammaros et plantas aquam salsam amantes nulla animalia continet. Eo magis divitiis mineralibus velut salibus kali et magnesii per longum tempus collectis ad vitam extraneam contribuunt. Utilia et salubria sunt omnibus hominibus, qui in hoc mari natant. Praetermittam, quanti momenti ad agriculturam industriamque sint. Unusquisque sane, qui notitiam eius habuit, in aquam immergi et ad vadum pervenire difficile esse compertum habet.Etiam in Latinum, linguam mortuam, sine labore non immergitur, quod quidem in nostra societate iocosa, quae dicitur, odiosum est .Eo maius lucrum esse potest. 1) De utilitae practica Ad hoc tempus permultis in universitatibus studentibus scientiarum moralium Latino opus est. (In scientias morales non modo philosophia et theologia, sed etiam germanistica, anglistica, romanistica,historia, archeologia, musica numerantur.) Exemplo nuntiatum diurnanium vicesimi tertii Maii anni MMI afferam: "Semestre incipiente in multis universitatibus tragoediae ipsae fiunt, si studentes intellegunt se Latino in testimonio deficiente neque curriculum studiorum inire posse neve ad examen admitti.” In omnibus fere ordinibus studiorum et ad munus magistri et ad gradum ”magisteri” et ad promotionem doctoralem pertinentibus Latinum, quod dicitur, praescriptum est. Aliis quoque provinciis scientiarum praecipue medicinae, iuris biologiae Latinum utilissimum est.
2) De medicina Sive in clinico aut in praxi medici iniectio propter infectionem bacteriorum aut virorum ab internista alicui datur - sive angina alicuis vel rheuma medicamentis tractatur, - - sive aliquis infarctu myocardii in statione therapiae versatur, - sive in sanatorio "morbus Koch" (vulgo: tuberculosisi) persanatur: Semper permultum Latinum (paulumque Graecum) interest. Quae omnia vulgo sine ampla scientia originis Latinae intelleguntur. Sed quis Latini sermonis imperitus in ratione medici has cognitiones morbi: pollinosem, tendovaginitem, dorsolumbal-giam vel pleuritem costalem legens non habet multas difficultates? 3) De iure Imperitus quoque, quantum noster iuris ordo lingua Latina formatus sit, non ignorat. "In dubio pro reo", "nulla poena sine lege", "ne bis in unum", "audiatur et altera pars" multaque alia praecepta iuris hodie valent.
4) De biologia Tota nomenclatura biologica plantarum animaliumque definiendorum Latina est eoque toto orbe terrarum facilis intellectu est. Ut exemplum proferam: Vespa non modo vespa est. Ita vespula germanica vel vulgaris nidum intra terram aedificans homini propter ligurritionem et morsus molesta esse potest. At vespula saxonica, cuius nidi magni globuli chartarii dependentes sunt, dulcia spernunt et non facile mordent, ut eas in xysto quoque habitare patiaris.
5) De cultura cottidiana Quod lingua Latina in cultura cottidiana ubique apparet, longius quidem illustrandum non est. Quis enim ignorat nomina mensium e Latina orta esse? Qui Latine discit, brevissime quidem comperit, quare nomina mensium septembri, octobri, novembri, decembri falsa sint: Septem-ber videlicet a septem, october ab octo, november a novem, december a decem nomen capit. (Haec nomina ex eo tempore sunt, quo annus apud Romanos mense Martio incipiebat. Seditione autem anno 154 a.Chr.n. in Hispania orta annum duobus mensibus prorogatum esse fertur, ut eidem consules, summi duces, finem seditionis facere possent. Ita initium anni in primum Ianuarium translatum est; sed prima nomina mensium adhuc servantur.) Etiam praenomina originis Latinae etiamnunc diliguntur.: Julius vel Julia, Martin(us)vel Martina, Claudius vel Claudia, Maxi(mus) vel Vera, Regina vel Fabian(us). Atque adeo multi libri titulos Latinos habent: praeter priscum titulum "Quo vadis?" celebremque "Homo faber" illius auctoris Akif Pirinci prope Bonnam viventis "Felidae" et "Cave canem". Isti, qui doctissimi videri velint, libenter verbis laudatis Latinis utuntur. Dolendum quidem est, quod nonnulla notissimorum verborurn falso citari solent. Ita rursus rursusque illud Senecae "Non vitae sed scholae discimus" in admonitionem paedagogicam "Non scholae sed vitae discimus" mutatum est. Et optatio Iuvenalis "Orandum est, ut mens sana in corpore sano sit." antiquitus pars ideologiae athletarum facta est: "Mens sana in corpore sano (est)" (Ergo athleticam exercete!)

 

turba obscuritate perspicienda : unübersichtliches Gebrabbel - animo commovetur: das Herz schlägt höher - ultima vox : Nachruf - cammarus aquam salsam amans.: Salzwasserkrabbe - vadum : Grund (des Gewässers) - societas iocosa : Spaßgesellschaft - scientiae morales: Geisteswissenschaften - provincia scientiae: Wissenschaftsgebiet - infarctus : myocardii: Herzinfarkt - statio therapiae: Intensivstation – pollinosis : Heuschnupfen - tendovaginitis: Sehnenscheidenentzündung - dorsolumbalgia : Rückenschmerzen – pleuritis costalis : Rippenfellentzündung - praecepta iuris : Rechtsvorschriften – ligurritio : Naschsucht – morsus : Stich - globulus chartarius : Papierkugel - xystus : Terrasse

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:Literatur:
29 Fund(e)
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f035_utilit.php - Letzte Aktualisierung: 16.12.2018 - 10:30