top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Laudatio dominae Buscher 50 annos natae

 

Bona domina Buscher! "Labor omnia vincit improbus." Haec sententia Vergilii, poetae Romani, mihi in mentem venit, cum propter tuum diem natalem quinquagesimum de actionibus tuis ad gymnasium H. cogitabam. Tibi mehercule non facile fuit, cum anno undevicesimo centesimo nonagesimo tertio initium nostrae scholae regendae fecisti. Proximus director, qui quindecim annos gymnasio prae-fuerat, - omnibus collegis inopinantibus - munus deposuerat, ut se in collegium scholasticum subduceret. Et eius per multos annos vicarius et successor paulo post director alii gymnasii creatus erat. Ita tu vicaria electa statim coacta es, ut scholam sola regeres. Adventu tuo plurimae quidem feminae respiraverunt. Nam demum femina quattuor (aut quinque) directoribus, qui regnum virile viginti sex annorum exercuerant, successura erat. At multi viri dubitaverunt. Num una femina unam disciplinam docens, sed duos infantes habens, locum duorum virorum vere confirmatorum explere tandem poterit ? - Utinam Dusseldorpii remansisset ...! Interim nos viri quoque respiramus, quippe qui non iam ab "incubone chartulae" eludamur. Hac de re ab initio scire potuissemus, dummodo verbi Latini "Nomen atque omen" recordati essemus. Nam "Buscher » , forma masculina verbi "Busch" plantam fruticosam velut fruticem, dumum, arborem significat; quales non annuas aut binas, sed perennas esse constat. Ita tu quoque plantam perennem te praestabas, praesertim cum politici locales imperiti omnibus modis te cum radicibus evellere et gymnasium nostrum in scholani generalem integratam commutare conati sunt. Tum mihi una ex illis prosopiis julifloris visa es, plantis fruticosis, quae in desertis Africanis plantantur. Quamvis modica altitudine radicibus sexaginta metrorum efficiunt, quibus ad aquam subterraneam perveniunt. Ita colonias hominum, ne procellis harenosis et collibus migrantibus obruantur, defendunt. Schola nostra tandem hac procella politicorum defuncta plerumque sursum cedebat. Partim cum, partim sine vicario aut vicaria scholam interim per octo annos direxisti. Personis ducentibus sive rec-, sive direc-, sive pas-toribus in Germania difficile esse constat, quoniam operam suam solis "toribus" (i. e. stultis) navant. (Director enim nihil aliud est nisi, qui "tores" dirigit rec-tor, qui ( quem aut quid ?) regit, pastor, qui (scil. spiritualiter) pascit (recordare Pasta!) Quomodo, bona domina Buscher, effecisti, ut nobiscum, toto collegio talium "torum", magna ex parte canorum honeste factorum ita concorditer viveres, ut, si lingua tua uti licet, "chemia conveniret?" - Facillime, quoniam tu Latine non direc-tor, sed direc-trix es. Ergo aliter interrogandum est: Quibus .tricibus (i. e. artificiis) id consecuta es? De hac re certam scientiam quidem non habeo, sed quasdam suspiciones. Cum aliud, tum id tibi contigit, ut multos collegas ,qui iam usu cottidiano casibus carente dimissionem cum salario exspec-tabant, denuo incitares. Curavisti, ut condiciones incrementorum meliores fierent, cum ii pluribus ipsarum artium conciliis extra scholam et "diebus paedagogicis" intra scholam interrerant. Praeterea collegis occasionem facultatum occultarum in se ipsis inveniendarum et ultra disciplinas suas adhibendarum dabas. - grammaticarum: programma scholasticum configurando, - diurnariarum: symbolas diurnarii scholastici (nomine "FFG news") conscribendo, - musicarum: in choro scholastico et in spectaculis publicis canendo. Ita factum est, ut horizon animorum collegarum amplificaretur, quod quidem discipulis quoque proderat. Eidem proposito novae linguae (scil. Russicae et Hispanicae) introductae et communiones laboris extradisciplinariae auctae usui erant. Quanta et quam diversa interim hic edisci possunt! Quidquid genus artium athleticarum velut ludus pilae pinnatae bascaudariusque, pedifollium, natatio, saltatio, actiones fabularum theatralium et Theodisca et Anglica et Francogallica lingua peragendae, ligatio librorum, photographia, cultus apium, confectio ollarum, ne obliviscar cantum vocum et fidium in choro scholastico; interim etiam, quomodo controversiae componendae sint, edisci potest. Tali programmate gymnasium FFG non iam interreti adiunctum multis locis non modo Francogallicis, Anglicis, Americanis, sed etiam Novocaledonicis velut Noumeae, Kone et fortasse in silva vetustissima oppidi Voh notum fuisse nequaquam miremur. Tempus, quod valde doleo, mihi deest, ut omnes res novas, quas discipulorum causa introduxisti, velut locum ad ludum bascaudarium viale aptum, cafeteriam, curationem discipulorum meridianam, conclave computatorum aditu ad interrete praeditorum laude commemorem. Ita satis habeo eam commutationem a te effectam commemorare, quae fortasse gravissima est: quod modum administrationis in melius, ne dicam in humanius mutavisti. Tantum aberat, ut processoris tui simihis collegas scidis rosis in forulis epistularum dispositis tecum colloqui iubeas, ut cum omnibus collegis ipsa colloquaris. Collegae novi referendariique semper benigne recipiuntur, abeuntes et ex officio discidentes grate neque umquam sine donis dimittuntur. - Invitatio quoque hodierna propter diem natalem quinquagesimum inter hunc modum humanum est. Facultatibus musicis atque hilaritate Rhenana accidit, ut ‚spectacula musica et scaenica et carnevaria culmina vitae scholasticae fierent. Qua re non modo nos magistrae magistrique gaudemus, sed etiam, ut numerus novorum adscriptorum crescens demonstrat, discipuli discipulaeque atque parentes. Bona domina Buscher, opto tibi, ut multos annos felices cum familia tua consumas et diu omnibus viribus saluti gymnasii nostri agas. Sripsit Eberhard Forst, collega per octo annos Bonnae, a. d. X Kai. Oct. A. D. MMI
 
 
se subducere : entweichen – vicarious : Stellvertreter - respirare : aufatmen - vir vere confirmatus : "gestandener Mann" - Dusseldorpium : Düsseldorf - incubo chartulae : "Zettels Alptraum (Anspielung auf die Gewohnheit des Di rektors, die Kollegen mit rosa Zetteln zur Rücksprache aufzufordern) - planta fruticosa : strauchartige Pflanze - frutex: Strauch - dumus : Busch - schola generalis integrata : integrierte Gesamtschule - prosopia julifloris : Mesquite (-baum, -strauch) - aqua subterranea : Grundwasser - procella harenosa : Sandsturm - collis migrans : Wanderdüne - personae ducentes : Führungskräfte – canus : grau - concorditer vivere : auskommen - artificium : Trick - cum aliud tum : unter anderem - usus cottidianus : Routine - configurare : mitgestalten - diurnanus : journalistisch - symbola : Beitrag, Artikel - ludus pilae pinnatae : Federball, (Badminton) - ludus bascaudarius : Korbball, (Basketball) - pedifollium : Fußball - actio fabuhae theatralis : Theateraufführung – ligatio librorum : Buchbinden - cultus apium : Imkerei - confectio ollarum Töpferei - cantus vocum et fidium : Musizieren und Singen – interrete : Internet - silva vetustissima : Urwald - ludus bascau-darius vialis: Streetball – curatio discipulorum meridiana : Ubermittagsbetreuung - conclave ... praeditorum : Computerraum mit Internetanschluss – scida : Zettel - forulum epistularum : Brieffach - hilaritas Rhenana : rheinischer Frohsinn - culmen : Höhepunkt
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom