Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
Qui philosophia paulum tinctus hanc sententiam nescit, qua philosophia moderna condita est? Cuius auctor quidem cognitionem se ab angelo in somnio viso accepisse dixit; nonnulli autem critici moderni eum una cum Francisco Bacon et Galileo Galilei inter philosophos ”nefarios" numerant, qui effecerunt, ut societas industrialis in summum discrimen veniret: Renatum Cartesium, qui die 31° mensis Martis anno 1596° lucem adspexit. Postquam medici iam de eo desperaverunt, sola opera nutricis, quae paulo post in locum matris mortuae successura erat, spiritum duxit. Familia, ex qua tres quoque germani erant, in vico La Haye (postea: "La Haye Descartes" appellato) habitabat, ubi pater iudex victum quaerebat. Renatus octo annos natus a patre ad collegium nuper conditum "La Fleche" missus est. Quamvis ei propter morbum pulmonis serius quam condiscipulis surgere liceret, discipulus egregius fuit. "Philosophus parvus" a patre appellatus cum linguas Latinam Graecamque tum philosophiam et artes mathematicas, quas postea geometria invenienda non mediocriter amplificavit, discendo exhausit. Logicam evidentiamque mathematicam contemplans de veritate omnium, quae hominum sermone posteris prodita erant, dubitare coepit. Veritatern autem se "modo in me ipso aut in magno libro mundi reperturum esse" ratus est. Itaque studio iuris ad voluntatem patris confecto iter ingredi constituit. Bello triginta annorum orto officiarius sine salario dimidiam Europam perlustravit. Equitandi atque dimicandi peritissimus tamen bellum ipsum minus quam intermissiones belli aestimavit, quoniam tempus ad cogitanduum et scribendum sibi praebuerunt. Itaque mirum non est, quod fundamentum philosophiae modernae, ut supra memoravimus, in hibernis ad Danuvium versatus invenit: Nocte a decimo die ad undecimum diem mensis Novembris anno 1619 se angelum in somnio vidisse, qui cognitionem rerum sibi revelavisset, affirmavit. Hereditate materna anno 1623° accepta facultas se totum litteris dedendi ei data est. Quamobrem bello totae fere Europae illato postremo in Nederlandiam quietam se recepit. Propter Galileum ab ecclesia (1633°) damnatum denique anno 1637° opus maximus "Discours de la methode" - nomine quidem oppresso- publicare ausus est. Deinde duos annos Zandvoort, in oppidulo maritimo, cum ancilla nomine Helen vixit, dum filia communis mortua est. Tum demum Cartesius nomine ipso opera edere coepit: anno 1641° "Meditationes de prima philosophia", in quibus Deum existere et animam immortalem esse demonstravit, anno 1644° "Principia philosophiae", anno 1649° "Les passions de l‘ame". Sed iam "Principia" editis ab praeside universitatis Utrecht atheismi accusatus est. Itaque omnes eius libri, quamvis legatus Francogallicus pro eo intervenisset, in "indice librorum prohibitorum" inscripti sunt. Nihilominus (aut maxime ob eam rem?) oculos animosque multorurn hominum auctor ad se convertit. Pascalo quidem adulescenti, quem bis convenit, errorem dempsit, sed Christina, regina Sueica, opere eius per legatum Francogallicum cognito, litteris missis cum eo colloqui coepit, dum diu cunctatus in Sueicam veniret, ut reginam totam philosophiam novam doceret. Ibi undecimo die mensis Februarii anno 1650 mortuus est. Publice quidem Cartesium pneunomonia, qua iam saepe laboravisset, absumptum esse nuntiatum est. Investigatores autem recentes persuasum habent, illum ab competitoribus invidiosis arsenico interfectum esse, cum animum reginae nimis commovisset.
tinctus : vertraut - nefarius : frevelhaft - societas industrialis : Industriegesellschaft - discrimen : Gefahr - lucem aspicere : das Licht (der Welt) erblicken - spiritum ducere: am Leben bleiben – germani : Geschwister - morbus pulmonis: Lungenleiden - discendo haurire : gierig aufneh-men - evidentia: Augenfälligkeit - iter ingredi : auf Reisen gehen –bellum triginta annorum : 3ojähriger Krieg - officiarius : Offizier - revelare: offenbaren - nomine oppresso: anonym - errorem demere: desillusionieren - pneunomia : Lungenentzündung - competitor: Rivale