Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE CARNEVARIO (vel CARNELEVARIO)

 

1. De quinto anni tempore

Undecimo (die) undecimo (mense) in Rhenania aliisque regionibus quotannis omnes "stulti" (vel "fatui") homines in unum locum conveniunt, ut undecimo (minuto) post horam undecimam initium carnevarii, quod "quintum anni tempus" nominant, sollemniter celebrent. Vestimentis variis et pilleis vel cucullis induti in insaniam labi incipiunt. Initio in aula magna vel tabernaculo ad hoc collocato principem et principissam carnelevarii indicunt, qui usque ad tempus quadragesimale in se regnent. Proximis mensibus multi conventus sequuntur, quibus consilio undecim virorum adiuvante princeps et principissa praesunt. Quorum conventuum participes non modo mu tas orationes salsas atque ioca stulta scurrarum audire sed etiam ipsi saltare, cantare potusque alcoholicos bibere solent. Ad summum venit carnevarium sine ullo dubio ultimis diebus. Quarto die postquam uxores per unum diem, qui "Weiberfastnacht" vocatur, curia expugnata regnum occupaverunt, fatui per vias urbium et vicorum bacchantur. Propterea ille dies, scil. feria secunda vel dies lunae "bacchans" ( "Rosenmontag", id est. "rasender" Montag) appellatur. Tum in urbibus velut Coloniae Agrippinae, Mogontiaci, Aquis, Dusseldorpii aliquot miliones hominum maximis pompis per vias (stratas) ductis aut ipsi intersunt aut televisores se delectant. Pompis multi homines in societatibus propriis coniuncti habitu permutato intersunt. Alii larvis vulpis, asini, ursi, hirci aliorumque bestiarum, alii habitu nigritae, zingari, Turci, Indiani ingrediuntur, alii diaboli, venificae, gigantis similes sunt. Maxime autem animum spectatorum in se convertunt princeps et principissa, qui ad ultimam pompam in curru pulcherrimo quasi in solio sedere videntur. Hi omnes sive carru proprio vehuntur, sive in via saltant, sive in capella musicam faciunt, ampliores casus politicos vel politicos ipsos ludibrio habent. Insuper spectatores delectantur, quod stulti innumerabilia dulciola quasi suorum donandorum causa e carris deiciunt, Pompa finita homines vel domi vel apud propinquos vel in tabernis festum ad multam noctem pergunt. Sed die cinerum ineunte "omnia transacta sunt". Catholici pii ad ecclesiam veniunt, ut cruce cinera ab sacerdote in fronte accepta quadragesimale ieiunium incipiant animumque ad dies paschales parent.

2. De falsis interpretationibus.

His quoque temporibus multi homines plane non dubitant quin carnevarium ex festis ethnicis ortum sit. Cum omnia enumerare longum sit, pauca deligere satis habeo. Carolus (Karl) Simrock, poeta et germanista Theodiscus (1802 - 1876). cuius sententiam non modo Socialistae Nationales, qui omnes traditiones Christianos tollere volebant, sed etiam alii sequuntur, verbum ipsum "carnevarium" ab "carrus navalis" ("Schiffskarren") duxit. Alteri demonstrant Germanos (vide Tacitus, Germania 40, 1 eqs.), Suecios, Graecos antiquos vere ineunte pompas paravisse, quibus imago dei aut deae in nave (scil. in carru alligata) per vias oppidi vecta in mari vel lacu emergeretur. Alteri pompis vernalibus genios malos, quia hiemem fecissent, ex domicillis hominum expulsos in navem cursui fluminis permittendam coactos esse putant. In plurimis autem lexiconis Latinis verbum "Karneval" Latine "Saturnalia" vel "Bacchanalia" redditur. His translationibus lexicographi imprimis exprimunt, quod per totum carnelevarium ordine communi converso homines mente a nihil aliud facere dicuntur nisi saltant, clamant, bibunt.

Pauci homines inveniuntur, qui carnevarii quotannis Coloniae, Mogontiaci, Aquis, Bonnae, Dusseldorpii agitati perque televisionem vulgati notitiam non habeant. Sed parum multi consuetudinem carnevalensem cognoverunt, quam incolae Blancionis, oppiduli Elfiensis, plus quam quadringentos annos conservaverunt. Mihi quoque postero anno denique contigit, ut id spectaculum singulare pernoscerem. Erat dies Saturni carnevalensis. Cum carnevarii studiosissimi non essemus, diebus negotiis vacuis uti constitueramus, ut medianum novis tapetis exornaremus. Postquam nonnullas horas in labore inusitato fuimus, moram facere cupivimus. Tum uxor mea:"Quidnam nunc faciamus? Ego respondi: "Si domi requiescere nolumus, facere non possumus, quin alicui actioni amevalensi intersimus. "Ea autem diurna cepit et parte "excursiones commendandae" evoluta recitavit:"Pompa lemurum Blancionensium hora undevicesima incipienda.” Tum ego: "Ea tam mira mihi esse videtur, ut spectare velim." Fecimus, ut proposuit. Duodevicesima iam hora Blancionem advenientes vix locum stativum, quo autocinetum collocaremus, invenimus.Viae autem plenae hominum ad veterem regionem se moventium fuerunt. Inter hos multi Blancionenses omnis aetatis ab infantibus usque ad senes linteis albis induti erant laciniis in cornuum forma nectis, plurimorum insuper facies larvis velatae erant. Hoc modo lemures vel daemones fingebantur. Spectatoribus in marginibus viarum consistentibus "lemures" in campum ante moenia situm confluxerunt, faces in dextris incenderunt ducemque exspectaverunt.Qui paulo post ingentibus alis praeditus equo nigro advectus est. Undevicesima ipsa hora velut uno ictu omnia semaphora atque lumina electrica exstincta sunt. Sola moenia, ecclesia, arx miro modo luminibus "Bengalicis" illuminata sunt. Extemplo daemones summo daemone in equo praevehente moveri coeperunt. Gregibus musicorum variis mstrumentis canentibus alii alios complexos tenentes ultro citroque per viam saltave-runt, faces piceas iactaverunt semperque exclamaverunt: "Juja, juja, die Fasenacht ist da!" Post dimidium horae regione vetere transita per portam superiorem oppido excesserunt.In primo autem quadrivio iter subito convertentes per eandem portam. rursus oppidum ingressi sunt. Redientes circum locum publicum, in quo tilia conserta erat, bacchati sunt. Postremo moenia relinquentes magnum campum expetiverunt, ubi piscina circumita in omnes partes dissipati sunt. Semaphoris luminibusque electricis rursus accensis vita, ut ita dicam, » normalis » in oppidum reversa est. Plurimi visitatores externi locos stativos petiverunt, ut autocinetis domum revertantur. At Blancionenses aut in cauponis aut domi carnelevarium celebrare non destituerunt. Nos autem domum revehentes nullam pompam carnevalensem Blancionensi notabiliorem esse intelleximus.
Parvam enim similitudinem cum carnevario Rhenanensi habet, quod, ut supra de monstravimus (vide Tiro 5/6 96, p. 6) ex consuetudine Christiana profectum est. Contra id, quamvis origo non omnino investigata sit, variarum pomparum vernalium, quibus antiquis temporibus genii mali vel daemones vel lemures expulsi sint, similis est. (Melius informaturo potestas est Blancione musei carnevalensis visitandi, quod primo quoque die Solis mensis et diebus carnevalensibus ab undecima hora ad tertiam decimam horam et a quinta decima hora ad septimam decimam horam apertum est.)

3. De hominum desiderio insipiendi et lasciviendi

Omnes eiusmodi interpretationes, quippe quae partes modo consuetudinum carnevalensium expediant, falsas esse existimo. Ex quo homines in terra sunt, eonsuetudinem cottidianam vitae interdum ad breve tempus oblivisci desiderare videntur, ut privatis aut publicis celebrationibus id facerent quod alias facere neque possunt neque ius habent. Ita non modo non sapere, laborare, in omni victu continentes esse, superioribus parere, sed insanire, otium terere, heluari, superioribus irridere cupiunt. Ei severissimi quoque domini plerumque non possunt, quin rem adversam vultu sereno ferant, obtemperantes dictis Terentii poetae: "Homo sum; humani nihil a me alienum puto." Per id ad talia festa in multis civita-tibus agenda conferunt, quonim pauca exempla afferam. Iam Sumeri Mesopotameni anno 2600° a. Chr. n. annum novum gradus dignitatis interdum tollentes celebravisse traduntur. Apud Romanos antiquos multi dies festi notas carnevarii habebant velut Bacchanalia, Brumalia, Lupercalia. Praeter ceteros "libertas Decembris", id est Säturnalia, memoranda est, cum servi una cum dominis per complures dies feriabantur. Meminerant enim aureae aetatis, qua aetate Saturno deo regente omnes homines pares fuisse feruntur. Iudaei usque ad hoc tempus Februario aut Martio festum nomine "Purim" celebrant. Maiores aliquando ab Esther, uxore Artaxerxis, ab interitu, quem Haman sibi paraturus esset, vindica-tos esse recordati intemperanter feriantur, heluantur vinoque se complent Buddhistae quoque Tibetani, priusquam Dalai Lama a Sinensibus expulsus esset, quotannis in urbem Lhasa conveniebant, ut complures dies festum laetum agerent et duces caerimoniasque suae religionis sanctae ludibrio haberent Etiam in terris Europae iam diu ludos huiusmodi, qui "ludi stultorum" nominabantur,factos esse constat. Stultitia universa tota aetate media ut ad litteras ita ad vitam cottidianam magnum momentum habebat. Praeter ceteros Sebastian Brant (1457—1521) Argentoratensis vir iuris periuis atque humanista, in duobus libris propria hominum descripsit. In altero, qui "Navis poenitentiae” inscribitur, virtutes hominum piorum laudavit, in altero, qui "Navis stultifera” inscribitur, vitia et mala hominum stultorum hominum castigavit. Item Hieronymus Bosch( 1450 - 1516) orbem terrarum tamquam navem stultorum plenam pinxit. Paulo post Erasmus Roterodamensis (1466 – 1536) librum satiricum, qui inscribitur "Laus stultitiae” composuit. Eodem fere tempore copreae, homines membris debiles et pumiliones ingeniosi in domibus regum principumque fuerunt. Quod ad vitam cottidianam attinet, ludi stultorum anno 633° primum commemorati per multa saecula in diversis regionibus Europae mediae et meridianae agebantur.


4.De natura carnevarii Christiani

Quibus rebus iam diu pervulgatis professor Dietz-Rüdiger Moser, laographus Friburgensis, denique anno 1982° carnevarium ex hac Christiana neque vero aliqua pagana consuetudine profectum esse demonstravit. Multos per annos tabularia Francogalla, Italica, Batavica perscrutatus fundamentum regni carnevalensis theologiam Augustini esse intellexit. Illum perillustrem patrem ecclesiasticum (354-430 p. Chr. n.) doctrinam duarum civitatum excoluisse, ut eos , qui Romam infirmitate Dei Christiani deletam esse putarent, refutaret .In opere maximo "De civitate Dei" Augustinus haec fere exposuit: A primis hominibus et bonum et malum in terra sunt. Post defectioncm Adami et Evae ab Caino, filio, qui fratrem interficiendo malum se praestiterat, civitas terrena vel diaboli, ab Abel, qui Deo placuerat, civitas Dei in terra esse coepit. Summa civitatis diaboli postea "meretrix" Babylon, postremo Roma ethnica, civitatis Dei "mater" Hierosolyma, deinde ecclesia Christiana fuit. ludicio Summo cives alterius civitatis ad sedes impiorum, alterius ad piorum venient. Haec doctrina duarum civitatum per totam mediam aetatem maximi momenti erat. Mirum non est. quod papae et reliqui ecclesiae duces eam pios imbuere conabantur, sive quia fidem illorum firmare sive quia suam potentiam augere volebant. Itaque concilio Beneventi anno 1091° habito ludos stultorum in tempus ante quadragesimale terminando cum festo paschatis coniunxerunt. Postquam regnum breve principis carnevarii finitum est, caro omnesque carnis (hoc est corporis) libidines usque ad festum paschale levantur. Hinc "carne(le)varium » aut ab "carni "vale” (scil dicere) aut ab "carnis levamen" trahendum est. Quod verbum primo "domenicam ante carnes tollendas” significans, postea in alios diese amplificatum est. Etiam verba "Fastnacht vel "Fasenacht” vel "Fasching” ad ieiunium quadragesimale pertinet: tempus ante ieiunium est! ("Nacht” ut in "Weihnachten” vim "diei” neque "noctis” habet.) Ergo carnelevario civitas terrena vel diaboli ita in conspectum piorum datur, ut postea eo magis desiderio Dei teneantur.

 
Carnevarium/ carnelevarium : Karneval - stultus vel fatuus (horno) : Narr – varius : bunt – pilleus : (runde) Kappe, Mütze - cucullus : (spitz zulaufender) Hut- in insaniam labi vel mente capi : närrisch werden – tabernaculum : Zelt - principissa : Prinzessin - conventus : (Fest-)Sitzung – salsus : witzig - scurra : Spaßmacher - feria secunda vel dies lunae : Montag - potus alcoholicus : alkoholisches Getränk - bacchari : tanzen, lärmen - televisor: Fernseh- zuschauer – Mogontiacum : Mainz – Aquae : Aachen - larva : Maske – habitus : Aussehen - hircus: (Ziegen-)Bock – nigrita : Neger – zingarus : Zigeuner – venefica : Hexe - gigas,ntis: Riese – dulciolum : Süßigkeit – solium : Thron - casus politicus : politisches Ereignis - donare : belohnen - dies cinerum : Aschermittwoch - crux cinerea: Aschenkreuz - quadragesimale ieiunium : (4otägige) Fastenzeit - dies paschales: Ostern - plane non dubitare : fest überzeugt sein – ethnicus : heidnisch - satis habere : sich beschränken auf - germanista : Germanist, Erforscher der deutschen Sprache - Socialistae Nationales : Nationalsozialisten - Suecius: Schwede – genii mali : böse Geister - cursus fluminis : Strömung des Flusses - permittere : überlassen - translatio : Ubersetzung – lexicographus : Verfasser eines Lexikons
Carne(le)varium : Karneval – televisio : Fernsehen - Blancio,onis : Blankenheim (Kleinstadt mit 8500 EW. in d. Eifel; Ahrquelle) - Elfiensis : Eifel - dies Satuni : Samstag - medianum : Wohnzimmer - tapetis omare : tapezieren - diuma,orum : Zeitung – excursio : Ausflug - pompa : (Urn)Zug - lemures : böse Geister (v. Verstorbenen, Ggs. : lares) - locus stativus : Parkplatz - autocinetum : Auto - collocare : parken - regio vetus : Altstadt - linteum : Bettuch.- lacinia : Zipfel - nectere : knüpfen - larva : Make - daemon: Dämon, böser Geist - margo,inis : Rand – fax (picea) : (Pech)Fackel - advehi : heranreiten - uno ictu : schlagartig - semaphorum : Ampel - lumen electricum : elektrisches Licht - grex inusicorum: Musik-kapelle - instrumento canere : auf einem Instrument spielen - complexum tenere : festhalten - quadrivium : Kreuzung - tilia : Linde - conserere : pflanzen - bacchari : (ausgelassen) tanzen - piscina : (Fisch)teich, Weiher - caupona : Wirtschaft, Kneipe - notabilis : bemerkenswert, merkwürdig - vernalis : Frühlings-
Expedire : erklären – desiderare : das Bedürfnis haben – celebratio : Feier, Festlichkeit – sapere : vernünftig sein - in omni victu continens esse : mäßig essen und trinken – otium terere : faulenzen - heluari : prassen – superiores : Vorgesetzte – rem adversam sereno vultu ferre : gute Miene zum bösen Spiel machen - gradus dignitatis tollere : die (natürliche) Rangordnung aufheben – nota : Kennzeichen – feriari : feiern - vindicare : befreien - ludus stultorum : Narrenfest - aetas media : Mittelalter – Argentoratensis : aus Straßburg - poenitentia : Buße, Reue - navis stultifera : Narrenschiff – coprea : Hofnarr – pumilio : Zwerg – homo membris debilis : Krüppel – ingeniosus : geistreich - pervulgare : allgemein bekanntmachen – laographus : Volkskundler – tabularium : Archiv – Batavicus : niederländisch – perscrutari : durchsuchen - defectio : Sündenfall – meretrix : Hure - Iudicium Summum : Jüngstes Gericht - sedes impiorum : Hölle – sedes piorum : Himmel - imbuere : vertraut machen – domenica : Sonntag - terminare : beschränken - caro : Fleisch - levare : wegnehmen – levamen : Wegnahme - trahere : ableiten - in conspectum dare : darstellen.
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f022_carnev.php - Letzte Aktualisierung: 16.12.2018 - 08:11